×

Wir verwenden Cookies, um LingQ zu verbessern. Mit dem Besuch der Seite erklärst du dich einverstanden mit unseren Cookie-Richtlinien.

image

Nuntii Latini (September 2006 - ...), 07-03-30

07-03-30

Anniversarium UE quinquagesimum

30.03.2007, klo 15.21

Moderatores Europaei septimana vergente (24-25.3.) Berolinum convenerunt, ut diem anniversarium quinquagesimum tractatus Romani celebrarent.

Ille tractatus, quo Communitas Oeconomica Europaea (EEC) in urbe Roma condita est, fundamentum hodiernae Unionis Europaeae habetur.

Praesentibus moderatoribus declaratio de rebus gestis, statu propositisque Unionis Berolini divulgata est.

Ex illa declaratione Unio id agit, ut ante annum bis millesimum nonum, quo proxima comitia parlamentaria Europaea fient, structuram suam renovet.

De lege autem fundamentali aut de amplificatione Unionis, de quibus nationes sodales dissentiunt, in declaratione Berolinensi nulla fit mentio.

Summus Pontifex Benedictus XVI Unionem Europaeam duris verbis vituperavit, quod in declaratione Berolinensi, ad anniversarium Unionis quinquagesimum divulgata, nulla de Deo Christianorum mentio facta esset.

Europam apostasiae noxiam de vera fide defecisse, cum et Dei et radicium suarum Christianarum oblivisceretur.

(Tuomo Pekkanen)

Dies Annuntiationis

30.03.2007, klo 15.20

Natalis Unionis Europaeae incidit in diem Annuntiationis Beatae Virginis Mariae, qui in ecclesia Christiana novem mensibus ante Nativitatem Domini celebratur.

Annuntiationis dies inde nomen habet, quod euangelista Lucas narrat Angelum Gabrielem ad Mariam advenisse et dictis verbis "Ave, gratia plena" annuntiasse illam filium Iesum parituram esse. (Tuomo Pekkanen)

Papa linguam Latinam commendat

30.03.2007, klo 15.19

Mense Februario (22.2.) Pontifex Romanus exhortationem post-synodalem nomine "Sacramentum Caritatis" dedit, in qua linguam Latinam sacerdotibus commendat: In conventibus internationalibus, qui hodie frequentiores habeantur, unitatem et universalitatem ecclesiae clarius exprimi, si liturgia Latine celebretur, exceptis scilicet lectionibus, homilia precibusque fidelium. Preces autem notissimae Latine recitentur et cantus Gregoriani cantentur.

Sacerdotes futuros Papa hortatur, ut ad missam Latine celebrandam, ad textus Latinos usurpandos, ad cantus Gregorianos cantandos se praeparent; fideles posse doceri, ut preces communiores Latine recitent et partes liturgiae more Gregoriano cantent.

(Tuomo Pekkanen)

Shinzo Abe veniam rogavit

30.03.2007, klo 15.16

Minister Iaponiae primarius Shinzo Abe confessus est Iapones inter secundum bellum mundanum feminas ex regionibus Asiae, quas occupaverant, in servitium sexuale arripuisse.

Antea Iapones illis criminibus saepius negatis iram peregrinorum excitaverunt.

Feminae, quae ut consolatrices in lupanaribus Iaponum laborare coactae erant, circiter ducenta milia numerabantur.

(Tuomo Pekkanen)

Zonae climaticae mutantur

30.03.2007, klo 15.16

Investigatores Americani praedicunt magnas in zonis climaticis mutationes hoc saeculo futuras esse.

Illas mutationes, praecipue ad zonas calidam et temperatam spectantes, floram et faunam illarum zonarum afficere.

Maxime periclitari animalia zonae calidae, quia in illa regione temperaturae minime varient neque animalia accomodatae sint ad variationes.

07-03-30 30.03.07 07-03-30 03-07-30 07-03-30