×

Wir verwenden Cookies, um LingQ zu verbessern. Mit dem Besuch der Seite erklärst du dich einverstanden mit unseren Cookie-Richtlinien.


image

Liber Psalmorum, Psalmi 31-60, Psalmus 051

Psalmus 051

1 In finem. Intellectus David,2 cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech.

3 Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate ? 4 Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ; sicut novacula acuta fecisti dolum. 5 Dilexisti malitiam super benignitatem ; iniquitatem magis quam loqui æquitatem. 6 Dilexisti omnia verba præcipitationis ; lingua dolosa. 7 Propterea Deus destruet te in finem ; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. 8 Videbunt justi, et timebunt ; et super eum ridebunt, et dicent : 9 Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua. 10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi. 11 Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.

Psalmus 051 Psalm 051 Psalm 051 Salmo 051 Псалом 051 Псалом 051

1 In finem. Intellectus David,2 cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech. ||||Doeg the Edomite|Edomite|||to Saul|||||

3 Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate ? |boast||||||| 4 Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ; sicut novacula acuta fecisti dolum. |||"thought of"||||sharp razor|sharp razor|| 5 Dilexisti malitiam super benignitatem ; iniquitatem magis quam loqui æquitatem. |||kindness||||| 6 Dilexisti omnia verba præcipitationis ; lingua dolosa. |||"of deceit"|| 7 Propterea Deus destruet te in finem ; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. ||"will destroy"|||||||"drive you out"|||||||||| 8 Videbunt justi, et timebunt ; et super eum ridebunt, et dicent : 9 Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua. |||||||"will laugh"|||||||||"his helper"|||||||||"prevailed in vanity"||"in his vanity"| 10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi. |||fruitful olive tree|fruitful||||||||||||| 11 Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum. |||||||"I will wait"|||||||||