×

Χρησιμοποιούμε cookies για να βελτιώσουμε τη λειτουργία του LingQ. Επισκέπτοντας τον ιστότοπο, συμφωνείς στην πολιτική για τα cookies.

image

Liber Psalmorum, Psalmi 61-90, Psalmus 072

Psalmus 072

1 Psalmus Asaph.

Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde ! 2 Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei : 3 quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. 4 Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum. 5 In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. 6 Ideo tenuit eos superbia ; operti sunt iniquitate et impietate sua. 7 Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum ; transierunt in affectum cordis. 8 Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam ; iniquitatem in excelso locuti sunt. 9 Posuerunt in cælum os suum, et lingua eorum transivit in terra. 10 Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis. 11 Et dixerunt : Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso ? 12 Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo obtinuerunt divitias. 13 Et dixi : Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas, 14 et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis. 15 Si dicebam : Narrabo sic ; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi. 16 Existimabam ut cognoscerem hoc ; labor est ante me : 17 donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum. 18 Verumtamen propter dolos posuisti eis ; dejecisti eos dum allevarentur. 19 Quomodo facti sunt in desolationem ? subito defecerunt : perierunt propter iniquitatem suam. 20 Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges. 21 Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt ; 22 et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi : 23 ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum. 24 Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me. 25 Quid enim mihi est in cælo ? et a te quid volui super terram ? 26 Defecit caro mea et cor meum ; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in æternum. 27 Quia ecce qui elongant se a te peribunt ; perdidisti omnes qui fornicantur abs te. 28 Mihi autem adhærere Deo bonum est ; ponere in Domino Deo spem meam : ut annuntiem omnes prædicationes tuas in portis filiæ Sion.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE

Psalmus 072 Psalm 072 Psalm 072 Salmo 072 Psaume 072 Psalm 072 Psalm 072 Salmo 072 Mezmur 072 Псалом 072

1 Psalmus Asaph.

Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde ! 2 Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei : 3 quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. ||almost|"moved"||||poured out|||||was envious of||||| 4 Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum. |||regard|"to their death"|||||| 5 In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur. |||||||||"will be scourged" 6 Ideo tenuit eos superbia ; operti sunt iniquitate et impietate sua. ||||"covered" or "cloaked"||||wickedness| 7 Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum ; transierunt in affectum cordis. "Has emerged"||||||||emotion of heart| 8 Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam ; iniquitatem in excelso locuti sunt. |||||||on high|| 9 Posuerunt in cælum os suum, et lingua eorum transivit in terra. ||||||||"passed over"|| 10 Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis. |||||||"full" or "filled"|"will be found"|| 11 Et dixerunt : Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso ? ||||||||knowledge|| 12 Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo obtinuerunt divitias. ||||prosperous|||"have obtained"| 13 Et dixi : Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas, 14 et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis. |||||I have justified||||I washed|||||||"scourged" or "whipped"||||punishment||| 15 Si dicebam : Narrabo sic ; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi. |"I said"||||people|||I rejected. 16 Existimabam ut cognoscerem hoc ; labor est ante me : 17 donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum. "I thought"||I might know|||||||"I enter"||sanctuary of God|||I understand||"in their end"| 18 Verumtamen propter dolos posuisti eis ; dejecisti eos dum allevarentur. |||||You cast down|||were lifted up 19 Quomodo facti sunt in desolationem ? ||||"in desolation" subito defecerunt : perierunt propter iniquitatem suam. ||"they perished"||| 20 Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges. |dream or vision|rising up|||||their image||||reduce to nothing 21 Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt ; 22 et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi : 23 ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum. |inflamed|||||||"changed"||||||"reduced to nothing"|||"I knew not"||beast of burden|||||||| 24 Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me. You held|||||||||||||| 25 Quid enim mihi est in cælo ? et a te quid volui super terram ? 26 Defecit caro mea et cor meum ; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in æternum. 27 Quia ecce qui elongant se a te peribunt ; perdidisti omnes qui fornicantur abs te. |||"depart from you"|||||"you destroyed"|||commit adultery|from| 28 Mihi autem adhærere Deo bonum est ; ponere in Domino Deo spem meam : ut annuntiem omnes prædicationes tuas in portis filiæ Sion. ||"to cling"||||"to place"|||||||||preachings|||||