×

Χρησιμοποιούμε cookies για να βελτιώσουμε τη λειτουργία του LingQ. Επισκέπτοντας τον ιστότοπο, συμφωνείς στην πολιτική για τα cookies.

image

Liber Psalmorum, Psalmi 61-90, Psalmus 074

Psalmus 074

1 In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.

2 Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum ; narrabimus mirabilia tua. 3 Cum accepero tempus, ego justitias judicabo. 4 Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea : ego confirmavi columnas ejus. 5 Dixi iniquis : Nolite inique agere : et delinquentibus : Nolite exaltare cornu : 6 nolite extollere in altum cornu vestrum ; nolite loqui adversus Deum iniquitatem. 7 Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus : 8 quoniam Deus judex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat : 9 quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc ; verumtamen fæx ejus non est exinanita : bibent omnes peccatores terræ. 10 Ego autem annuntiabo in sæculum ; cantabo Deo Jacob : 11 et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE

Psalmus 074 Psalm 074 Psaume 074 詩篇074 Salmo 074 诗篇 074

1 In finem, ne corrumpas. |||"you destroy" Psalmus cantici Asaph.

2 Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum ; narrabimus mirabilia tua. ||||||||we will tell|| 3 Cum accepero tempus, ego justitias judicabo. |"I receive"||||I will judge 4 Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea : ego confirmavi columnas ejus. Melted||||||||||"I have established"|its pillars| 5 Dixi iniquis : Nolite inique agere : et delinquentibus : Nolite exaltare cornu : 6 nolite extollere in altum cornu vestrum ; nolite loqui adversus Deum iniquitatem. |"the wicked"|||act unjustly|||||||"Lift up"||||||||| 7 Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus : 8 quoniam Deus judex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat : 9 quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. |"humbles"|||"lifts up"|||||||pure wine|full of mixture|mixed wine Et inclinavit ex hoc in hoc ; verumtamen fæx ejus non est exinanita : bibent omnes peccatores terræ. |||||||dregs||||"poured out"|"they will drink"||| 10 Ego autem annuntiabo in sæculum ; cantabo Deo Jacob : 11 et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi. ||||||||||||||"will be exalted"||