×

Χρησιμοποιούμε cookies για να βελτιώσουμε τη λειτουργία του LingQ. Επισκέπτοντας τον ιστότοπο, συμφωνείς στην πολιτική για τα cookies.

image

Regula Sancti Benedicti, Capita 48-52

Capita 48-52

Caput XLVIII. De Opere Manuum Quotidiano.

Otiositas inimica est animae. Et ideo certis temporibus occupari debent Fratres in labore manuum : certis iterum horis in lectione divina. Ideoque hac dispositione credimus utraque tempora ordinari; id est, ut a Pascha usque ad Kalendas Octobris mane exeuntes, a prima usque ad horam pene quartam laborent, quod necessarium fuerit. Ab hora autem quarta usque ad horam quasi sextam lectioni vacent.

Post Sextam autem surgentes a mensa, pausent in lectis suis cum omni silentio : aut forte qui voluerit sibi legere, sic legat, ut alium non inquietet. Agatur Nona temperius, mediante octava hora: et iterum, quod faciendum est, operentur usque ad vesperam. Si autem necessitas loci, aut paupertas exegerit, ut ad fruges colligendas per se occupentur, non contristentur; quia tunc vere Monachi sunt, si de labore manuum suarum vivunt, sicut et Patres nostri et Apostoli. Omnia tamen mensurate fiant propter pusillanimes.

A Kalendis autem Octobris usque ad caput Quadragesimae, usque ad horam secundam plenam lectioni vacent : hora secunda agatur Tertia; et usque ad Nonam omnes in opus suum laborent, quod eis injungitur. Facto autem primo signo nonae horae, disjungant se ab opere suo singuli, et sint parati, dum secundum signum pulsaverit. Post refectionem autem vacent lectionibus suis, aut Psalmis. In Quadragesimae vero diebus, a mane usque ad tertiam plenam, lectioni vacent, et usque ad decimam plenam operentur quod eis injungitur. In quibus diebus Quadragesimae, accipiant omnes singulos codices de Bibliotheca, quos per ordinem ex integro legant : qui codices in capite Quadragesimae dandi sunt. Ante omnia sane deputentur unus aut duo seniores, qui circumeant monasterium horis, quibus vacant Fratres lectioni, et videant, ne forte inveniatur frater acediosus, qui vacet otio, aut fabulis, et non sit intentus lectioni : et non solum sibi inutilis sit, sed etiam alios extollat. Hic talis, si (quod absit) repertus fuerit, corripiatur semel et secundo : si non emendaverit, correctioni regulari subjaceat, taliter, ut caeteri metum habeant. Neque frater ad fratrem jungatur horis incompetentibus.

Dominico die lectioni vacent; exceptis iis qui variis officiis deputati sunt. Si quis vero ita negligens et desidiosus fuerit, ut non velit, aut non possit meditari, aut legere, injungatur ei opus quod faciat, ut non vacet. Fratribus infirmis vel delicatis talis opera aut ars injungatur, ut nec otiosi sint, nec violentia laboris opprimantur, ut effugentur. Quorum imbecillitas ab Abbate consideranda est.

Caput XLIX. De Quadragesimae Observatione.

Licet omni tempore vita Monachi Quadragesimae debeat observationem habere; tamen quia paucorum est ista virtus, ideo suademus istis diebus Quadragesimae omni puritate vitam suam custodire, omnes pariter negligentias aliorum temporum his diebus sanctis diluere. Quod tunc digne fit; si ab omnibus vitiis nos temperemus : orationi cum fletibus, lectioni, et compunctioni cordis, atque abstinentiae operam demus. Ergo his diebus augeamus nobis aliquid ad solitum pensum servitutis nostrae, orationes peculiares, ciborum et potus abstinentiam; unusquisque super mensuram sibi indictam aliquid propria voluntate cum gaudio Sancti Spiritus offerat Deo : id est, subtrahat corpori suo de cibo, de potu, de somno, de loquacitate, de scurrilitate, et cum spiritualis desiderii gaudio sanctum Pascha expectet. Hoc ipsum tamen, quod unusquisque offert, Abbati suo suggerat, et cum ejus fiat oratione et voluntate : quia quod sine permissione Patris spiritualis fit, praesumptioni deputabitur et vanae gloriae, non mercedi. Ergo cum voluntate Abbatis omnia agenda sunt.

Caput L. De Fratribus Qui Longe Ab Oratorio Laborant, Aut In Via Sunt.

Fratres qui omnino longe sunt in labore, et non possunt occurrere hora competenti ad Oratorium, et Abbas hoc perpendit, quia ita est, agant ibidem Opus Dei, ubi operantur, cum tremore divino flectentes genua. Similiter qui in itinere directi sunt, non eos praetereant Horae constitutae : sed ut possunt, agant ibi, et servitutis pensum non negligant reddere.

Caput LI. De Fratribus Qui Non Satis Longe Proficiscuntur.

Fratres qui pro quovis responso proficiscuntur, et ea die sperant reverti ad Monasterium, non praesumant foris manducare, etiamsi a quovis rogentur : nisi forte eis ab Abbate suo praecipiatur. Quod si aliter fecerint, excommunicentur.

Caput LII. De Oratorio Monasterii.

Oratorium hoc sit, quod dicitur: nec ibi quicquam aliud geratur, aut condatur. Expleto Opere Dei omnes cum summo silentio exeant, et agatur reverentia Deo; ut frater, qui forte sibi peculiariter vult orare, non impediatur alterius improbitate. Sed si alter vult sibi forte secretius orare, simpliciter intret et oret; non in clamosa voce, sed in lacrymis, et intentione cordis. Ergo qui simile opus non facit, non permittatur, expleto Opere Dei, remorari in Oratorio, sicut dictum est, ne alius impedimentum patiatur.

Capita 48-52 Kapitel 48-52 Chapters 48-52 Capítulos 48-52