×

Χρησιμοποιούμε cookies για να βελτιώσουμε τη λειτουργία του LingQ. Επισκέπτοντας τον ιστότοπο, συμφωνείς στην πολιτική για τα cookies.

image

Regula Sancti Benedicti, Capita 58-61

Capita 58-61

Caput LVIII. De Disciplina Suscipiendorum Fratrum.

Noviter veniens quis ad conversionem, non ei facilis tribuatur ingressus : sed sicut ait Apostolus: “Probate spiritus, si ex Deo sunt.” Ergo si veniens perseveraverit pulsans, et illatas sibi injurias, et difficultatem ingressus, post quatuor aut quinque dies visus fuerit patienter portare, et persistere petitioni suae, annuatur ei ingressus, et sit in cella hospitum paucis diebus : postea sit in cella Novitiorum, ubi meditetur, et manducet, et dormiat.

Et senior ei talis deputetur, qui aptus sit ad lucrandas animas, et qui super eum omnino curiose intendat et sollicitus sit, si vere Deum quaerit, et si sollicitus est ad opus Dei, ad obedientiam, ad opprobria. Praedicentur ei omnia dura et aspera, per quae itur ad Deum. Et si promiserit de stabilitatis suae perseverantia, post duoram mensium circulum legatur ei haec Regula per ordinem, et dicatur ei : Ecce lex, sub qua militare vis; si potes observare, ingredere : si vero non potes, liber discede. Si adhuc steterit, tunc ducatur in supradictam cellam Novitiorum, et iterum probetur in omni patientia.

Et post sex mensium circulum relegatur ei Regula, ut sciat ad quod ingreditur. Et si adhuc stat, post quatuor menses iterum relegatur ei eadem Regula. Et si habita secum deliberatione, promiserit se omnia custodire, et cuncta sibi imperata servare, tunc suscipiatur in congregatione, sciens lege Regulae constitutum, quod ei ex ilia die non liceat egredi de monasterio, nec collum excutere de sub jugo Regulae, quam sub tam morosa deliberatione licuit ei recusare aut suscipere.

Suscipiendus autem, in Oratorio coram omnibus promittat de stabilitate sua, et conversione morum suorum, et obedientia, coram Deo et Sanctis ejus, ut si aliquando aliter fecerit, ab eo se damnandum sciat quem irridet. De qua promissione sua faciat petitionem ad nomen Sanctorum quorum Reliquiae ibi sunt, et Abbatis prsesentis. Quam petitionem manu sua scribat : aut certe, si non scit litteras, alter ab eo rogatus scribat; et ille Novitius signum faciat, et manu sua eam super altare ponat. Quam dum posuerit, incipiat ipse Novitius mox hunc versum: “Suscipe me, Domine, secundum eloquium tuum, et vivam: et non confundas me ab exspectatione mea.” Quem versum omnis congregatio tertio respondeat, adjungentes: “Gloria Patri.” Tunc ipse frater Novitius prosternatur singulorum pedibus, ut orent pro eo, et jam ex illa hora in congregatione reputetur.

Res si quas habet, aut eroget prius pauperibus, aut facta solemniter donatione, conferat Monasterio, nihil sibi reservans ex omnibus : quippe qui ex illo die nec proprii corporis potestatem se habiturum sciat. Mox ergo in Oratorio exuatur rebus propriis quibus vestitus est, et induatur rebus Monasterii. Illa autem vestimenta, quibus exutus est, reponantur in vestiario conservanda, ut si aliquando, suadente diabolo, consenserit ut egrediatur de Monasterio (quod absit), tunc exutus rebus Monasterii, projiciatur. Illam tamen petitionem, quam desuper altare Abbas tulit, non recipiat, sed in Monasterio reservetur.

Caput LIX. De Filiis Nobilium Vel Pauperum, Qui Offeruntur.

Si quis forte de nobilibus offert filium suum Deo in Monasterio, si ipse puer minori aetate est, parentes ejus faciant petitionem quam supra diximus. Et cum oblatione ipsam petitionem et manum pueri involvant in palla altaris, et sic eum offerant. De rebus autem suis aut in praesenti petitione promittant sub jurejurando, quia nunquam per se, nunquam per suspectam personam, nec quolibet modo ei aliquando aliquid dent, aut tribuant occasionem habendi.

Vel certe, si hoc facere noluerint et aliquid offerre voluerint in eleemosynam Monasterio pro mercede sua, faciant ex rebus, quas dare volunt Monasterio, donationem, reservato sibi (si ita voluerint) usufructuario. Atque ita omnia obstruantur, ut nulla suspicio remaneat puero, per quam deceptus perire possit (quod absit), quod experimento didicimus. Similiter autem et pauperiores faciant. Qui vero ex toto nihil habent, simpliciter petitionem faciant, et cum oblatione offerant filium suum coram testibus.

Caput LX. De Sacerdotibus, Qui Voluerint In Monasterio Habitare.

Si quis de ordine Sacerdotum in Monasterio se suscipi rogaverit, non quidem ei citius assentiatur : tamen si omnino perstiterit in hac petitione, sciat se omnem Regulae disciplinam servaturum nec aliquid ei relaxabitur, ut sit, sicut scriptum est: “Amice, ad quid venisti?” Concedatur ei tamen post Abbatem stare, et benedicere, ant Missam tenere; si tamen jusserit ei Abbas. Sin alias, nullatenus aliqua praesumat, sciens se disciplinae regulari subditum, et magis humilitatis exempla omnibus det.

Si forte ordinationis aut alicujus rei causa fuerit in Monasterio, illum locum attendat, quando ingressus est in Monasterium, non illum, qui ei pro reverentia Sacerdotii concessus est. Clericorum autem si quis eodem desiderio Monasterio sociari voluerit, loco mediocri collocetur, et ipsum tamen, si promittit de observatione Regulae, vel propria stabilitate.

Caput LXI. De Monachis Peregrinis, Qualiter Suscipiantur.

Si quis Monachus peregrinus de longinquis provinciis supervenerit, si pro hospite voluerit habitare in Monasterio, et contentus fuerit consuetudine loci quam invenerit, et non forte superfluitate sua perturbat Monasterium, sed simpliciter contentus est quod invenerit, suscipiatur quanto tempore cupit. Si quae tamen rationabiliter et cum humilitate charitatis reprehendit aut ostendit, tractet Abbas prudenter, ne forte eum propter hoc ipsum Dominus direxerit. Si vero postea voluerit stabilitatem suam firmare, non renuatur talis voluntas, et maxime, quia tempore hospitalitatis potuit ejus vita dignosci.

Quod si superfluus, aut vitiosus inventus fuerit tempore hospitalitatis, non solum non debet sociari corpori Monasterii, verum etiam dicatur ei honeste ut discedat, ne ejus miseria etiam alii vitientur. Quod si non fuerit talis qui mereatur projici, non solum si petierit suscipiatur Congregationi sociandus, verum etiam suadeatur ut stet, ut ejus exemplo alii erudiantur, et quia in omni loco uni Domino servitur, et uni Regi militatur.

Quem etiam si talem esse perspexerit Abbas, liceat eum in superiore aliquantulum constituere loco. Non solum autem Monachum, sed etiam de supradictis gradibus Sacerdotum vel Clericorum, stabilire potest Abbas in majori, quam ingreditur loco, si ejus talem prospexerit esse vitam. Caveat autem Abbas, ne aliquando de alio noto Monasterio Monachum ad habitandum suscipiat, sine consensu Abbatis ejus, aut litteris commendatitiis; quia scriptum est: “Quod tibi non vis fieri, alteri ne faceris.”

Capita 58-61 Kapitel 58-61 Chapters 58-61