×

Χρησιμοποιούμε cookies για να βελτιώσουμε τη λειτουργία του LingQ. Επισκέπτοντας τον ιστότοπο, συμφωνείς στην πολιτική για τα cookies.

image

Senecae Epistulae Morales ad Lucilium, Epistula V: de Philosophi Temperantia

Epistula V: de Philosophi Temperantia

V. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM

[de philosophi temperantia]

[1] Quod pertinaciter studes et omnibus omissis hoc unum agis, ut te meliorem cotidie facias, et probo et gaudeo, nec tantum hortor ut perseveres sed etiam rogo. Illud autem te admoneo, ne eorum more qui non proficere sed conspici cupiunt facias aliqua quae in habitu tuo aut genere vitae notabilia sint;

omnibus omissis = omnibus aliis depositis

probo = laudo

proficere = progressum facere

[2] asperum cultum et intonsum caput et neglegentiorem barbam et indictum argento odium et cubile humi positum et quidquid aliud ambitionem perversa via sequitur evita. Satis ipsum nomen philosophiae, etiam si modeste tractetur, invidiosum est: quid si nos hominum consuetudini coeperimus excerpere? Intus omnia dissimilia sint, frons populo nostra conveniat.

asperum cultum = modus vivendi durus

habitu = vestibus

intonsum = coma longa

indictum argento odium = odium argento declaratum

cubile = lectus

ambitio = studium cupiditasque honorum

evita = evitare debes

tractetur = agatur

consuetudini = moribus

conveniat = congruat

[3] Non splendeat toga, ne sordeat quidem; non habeamus argentum in quod solidi auri caelatura descenderit, sed non putemus frugalitatis indicium auro argentoque caruisse. Id agamus ut meliorem vitam sequamur quam vulgus, non ut contrariam: alioquin quos emendari volumus fugamus a nobis et avertimus; illud quoque efficimus, ut nihil imitari velint nostri, dum timent ne imitanda sint omnia.

argentum = mensa argentea

caelatura = ars metallis pingendi

caruisse <> habuisse alioquin = si aliter

fugamus = efficimus ut fugiant

[4] Hoc primum philosophia promittit, sensum communem, humanitatem et congregationem; a qua professione dissimilitudo nos separabit. Videamus ne ista per quae admirationem parare volumus ridicula et odiosa sint. Nempe propositum nostrum est secundum naturam vivere: hoc contra naturam est, torquere corpus suum et faciles odisse munditias et squalorem appetere et cibis non tantum vilibus uti sed taetris et horridis.

nempe = certe

faciles munditias = elegegantias modicas

vilibus = pretio parvo

taetris = foedis, putidis

[5] Quemadmodum desiderare delicatas res luxuriae est, ita usitatas et non magno parabiles fugere dementiae. Frugalitatem exigit philosophia, non poenam; potest autem esse non incompta frugalitas. Hic mihi modus placet: temperetur vita inter bonos mores et publicos; suspiciant omnes vitam nostram sed agnoscant.

quemadmodum = sicut

non magno: sc. pretio

incompta = inculta, inornata

suspiciant = venerentur, mirentur

agnoscant = intellegant

[6] 'Quid ergo? eadem faciemus quae ceteri? nihil inter nos et illos intererit?' Plurimum: dissimiles esse nos vulgo sciat qui inspexerit propius; qui domum intraverit nos potius miretur quam supellectilem nostram. Magnus ille est qui fictilibus sic utitur quemadmodum argento, nec ille minor est qui sic argento utitur quemadmodum fictilibus; infirmi animi est pati non posse divitias.

nihil...intererit? = Num nullum discrimen inter nos erit?

supellectilem = instrumenta domestica, ornamenta

fictilibus = vasibus ex terra fictis

[7] Sed ut huius quoque diei lucellum tecum communicem, apud Hecatonem nostrum inveni cupiditatum finem etiam ad timoris remedia proficere. 'Desines' inquit 'timere, si sperare desieris.' Dices, 'quomodo ista tam diversa pariter sunt?' Ita est, mi Lucili: cum videantur dissidere, coniuncta sunt. Quemadmodum eadem catena et custodiam et militem copulat, sic ista quae tam dissimilia sunt pariter incedunt: spem metus sequitur.

lucellum = lucrum parvum = hīc: dictum hodiernum

desieris = desiveris

pariter sunt = congruunt

dissidere = differre

catena = vinculum

custodiam = captivum

copulat = coniungit

incedunt = una ambulant

[8] Nec miror ista sic ire: utrumque pendentis animi est, utrumque futuri exspectatione solliciti. Maxima autem utriusque causa est quod non ad praesentia aptamur sed cogitationes in longinqua praemittimus; itaque providentia, maximum bonum condicionis humanae, in malum versa est.

pendentis = anxii

[9] Ferae pericula quae vident fugiunt, cum effugere, securae sunt: nos et venturo torquemur et praeterito. Multa bona nostra nobis nocent; timoris enim tormentum memoria reducit, providentia anticipat; nemo tantum praesentibus miser est. Vale.

effugēre = effugērunt

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE

Epistula V: de Philosophi Temperantia Letter 1|||philosopher's|Philosopher's self-control Brief V: über die Mäßigkeit des Philosophen Epistle V: on Philosopher Temperance Epístola V: Sobre la Templanza del Filósofo Brief V: over Filosoof Temperance

V. SENECA LUCILIO SUO SALUTEM to|Seneca greets Lucilius|to Lucilius||greetings

[de philosophi temperantia] [Philosophy of moderation]

[1] Quod pertinaciter studes et omnibus omissis hoc unum agis, ut te meliorem cotidie facias, et probo et gaudeo, nec tantum hortor ut perseveres sed etiam rogo. that|with persistence|you strive|||omitted things||this one|you do|||better|every day|make yourself||I approve||I rejoice||not only|I encourage||you persevere|||I ask [1] persist in studying and doing everything else this one, so you better every day, and I'm glad to approve not only money but also to continue to do so. Illud autem te admoneo, ne eorum more qui non proficere sed conspici cupiunt facias aliqua quae in habitu tuo aut genere vitae notabilia sint; that|||I warn|that|them|manner|||make progress||be noticed|wish||some things||||||||| However, I warn, not by the custom to be observed, some of the things that can not help but to be remarkable in your clothing or way of life; 이제 내가 너희에게 상기시키노니 진보하지 아니하고 남에게 보이려는 자들의 예를 따라 너희의 행실이나 생활 방식에서 눈에 띄는 어떤 일도 하지 말라.

omnibus omissis = omnibus aliis depositis |with all things having been omitted|to all|other|having been set aside all other deposits dropped =

probo = laudo |I praise = approve praise

proficere = progressum facere

[2] asperum cultum et intonsum caput et neglegentiorem barbam et indictum argento odium et cubile humi positum et quidquid aliud ambitionem perversa via sequitur evita. |rough appearance||"unshaven head"||||||||||bed on ground|||||||"perverse" or "corrupt"||| [2] rough, unkempt hair and neglected beard and silver dishes couch on any of the following ambition to avoid confusing. Satis ipsum nomen philosophiae, etiam si modeste tractetur, invidiosum est: quid si nos hominum consuetudini coeperimus excerpere? The mere name of philosophy, if properly pursued, is unpopular is why if we begin to pick with men? Intus omnia dissimilia sint, frons populo nostra conveniat. ||"dissimilar" or "different"|||||

asperum cultum = modus vivendi durus

habitu = vestibus

intonsum = coma longa

indictum argento odium = odium argento declaratum = hatred of silver, silver disclosures

cubile = lectus

ambitio = studium cupiditasque honorum

evita = evitare debes to avoid the need to avoid =

tractetur = agatur is going to be treated =

consuetudini = moribus = habits and morals

conveniat = congruat |"be consistent with"

[3] Non splendeat toga, ne sordeat quidem; non habeamus argentum in quod solidi auri caelatura descenderit, sed non putemus frugalitatis indicium auro argentoque caruisse. ||toga||"be dirty"|||"we should have"||||gold coins|||has descended into|||"let us think"||||"and silver"|"lacked gold and silver" [3] It is not a toga is not to offend; the engravings on solid gold; silver for that which is not, we may have come down, but I do not believe the evidence of its gold, silver could have gone without. Id agamus ut meliorem vitam sequamur quam vulgus, non ut contrariam: alioquin quos emendari volumus fugamus a nobis et avertimus; illud quoque efficimus, ut nihil imitari velint nostri, dum timent ne imitanda sint omnia. ||||||||||opposite one|"otherwise" or "if not"||"to be improved"||"drive away"||||"we turn away"|||||||"they wish"|||||"to be imitated"||

argentum = mensa argentea ||silver table silver = silver table plata = mesa de plata

caelatura = ars metallis pingendi Metal engraving art|||"of painting"

caruisse <> habuisse |to have had alioquin = si aliter

fugamus = efficimus ut fugiant |"we make"||

[4] Hoc primum philosophia promittit, sensum communem, humanitatem et congregationem; a qua professione dissimilitudo nos separabit. ||philosophy|"promises"||common sense|||assembly|||"profession"||| [4] This is the first time philosophy undertakes to general human nature and community; From this profession difference will separate. Videamus ne ista per quae admirationem parare volumus ridicula et odiosa sint. "Let us see"||||||||||hateful| Let us see whether these things through which we wish to draw admiration are ridiculous and hateful. Nempe propositum nostrum est secundum naturam vivere: hoc contra naturam est, torquere corpus suum et faciles odisse munditias et squalorem appetere et cibis non tantum vilibus uti sed taetris et horridis. "Certainly" or "Indeed"|||||"nature"||||||to twist||||||cleanliness or neatness||filth or squalor|"to seek"||||||"use"||foul or repulsive||rough and dreadful

nempe = certe

faciles munditias = elegegantias modicas ||modest elegance|moderate

vilibus = pretio parvo

taetris = foedis, putidis ||"foul" or "rotten" = disgusting filthy, stinking

[5] Quemadmodum desiderare delicatas res luxuriae est, ita usitatas et non magno parabiles fugere dementiae. Just as|"to desire"|||"of luxury"|||||||easily obtainable|| [5] desire delicacies as a luxury, it is customary and is not a great price a mark of dementia. Frugalitatem exigit philosophia, non poenam; potest autem esse non incompta frugalitas. "Simplicity" or "economy"|"demands" or "requires"||||||||| Hic mihi modus placet: temperetur vita inter bonos mores et publicos; suspiciant omnes vitam nostram sed agnoscant. ||||"be tempered"||||||public customs|"they admire"|||||"may recognize"

quemadmodum = sicut

non magno: sc. ||"namely" or "understood as" has paid a great: On. pretio price

incompta = inculta, inornata ||unadorned

suspiciant = venerentur, mirentur

agnoscant = intellegant

[6] 'Quid ergo? [6] "So what? eadem faciemus quae ceteri? we do the same things which others do? nihil inter nos et illos intererit?' ¿No habrá diferencia entre nosotros y ellos? Plurimum: dissimiles esse nos vulgo sciat qui inspexerit propius; qui domum intraverit nos potius miretur quam supellectilem nostram. Magnus ille est qui fictilibus sic utitur quemadmodum argento, nec ille minor est qui sic argento utitur quemadmodum fictilibus; infirmi animi est pati non posse divitias.

nihil...intererit? = Num nullum discrimen inter nos erit? = Is there a difference between us then?

supellectilem = instrumenta domestica, ornamenta = domestic utensils, tools, equipment

fictilibus = vasibus ex terra fictis = containers from the molded clay

[7] Sed ut huius quoque diei lucellum tecum communicem, apud Hecatonem nostrum inveni cupiditatum finem etiam ad timoris remedia proficere. [7] In order to communicate with the glint of the day, I found our contribution desires to end the sovereign cure for progress. 'Desines' inquit 'timere, si sperare desieris.' "You will cease," he said, "to fear if he ceased to hope." Dices, 'quomodo ista tam diversa pariter sunt?' Say, 'How are things so different?' Ita est, mi Lucili: cum videantur dissidere, coniuncta sunt. Quemadmodum eadem catena et custodiam et militem copulat, sic ista quae tam dissimilia sunt pariter incedunt: spem metus sequitur. Just as the same chain and the prisoner and the guard, then we are so dissimilar advance together: fear follows hope.

lucellum = lucrum parvum = hīc: dictum hodiernum = = a small profit gain, that he was very

desieris = desiveris = stop you!

pariter sunt = congruunt both are in agreement =

dissidere = differre = differ widely

catena = vinculum cadena = enlace

custodiam = captivum to keep prisoner

copulat = coniungit = unites couples

incedunt = una ambulant go on a walk =

[8] Nec miror ista sic ire: utrumque pendentis animi est, utrumque futuri exspectatione solliciti. [8] No wonder those things go both hanging mind, the expectation of the future worry. Maxima autem utriusque causa est quod non ad praesentia aptamur sed cogitationes in longinqua praemittimus; itaque providentia, maximum bonum condicionis humanae, in malum versa est.

pendentis = anxii

[9] Ferae pericula quae vident fugiunt, cum effugere, securae sunt: nos et venturo torquemur et praeterito. Multa bona nostra nobis nocent; timoris enim tormentum memoria reducit, providentia anticipat; nemo tantum praesentibus miser est. Vale.

effugēre = effugērunt