Aloisia Aguilar de Varrone
Is dīcit in suō opere dē linguā latīna--
ō, nōn fungitur!--
bene,
bene, scrībit Varrō in suō opere dē linguā latīnā
verbum 'laetārī'
ab eō venīre
quod cor vel pectus
propter gaudium lātius pateat.
Ergō hodiē ego valdē laetor
et est mihi ingentī gaudiō
hīc vōbīscum versārī
inter tot tantōsque hominēs
cum professōrēs illūstrēs
tum nōn minus prūdentēs discipulōs
inter quōs ut dixit--
--ah yes, thank you! so--
verbum laetārī, nōnne,
lae-tā-rī,
ab eō venīre quod
cor vel pectus propter gaudium
lātius pateat, nōnne?
Ergō ut dīcēbam
mihi vidētur maximus esse cōnsēnsus
atque convenientia inter nōs
ut hodiē māne Iāsō dīcēbat, nōnne?
Nam idem est nōbīs cōnsilium atque dēstinātum,
id est hūmānitātem colere
dum ea meditāmur quae
antīquī posteritātī trādidērunt.
Ad quam mētam nōs
nisi optima doctrīna linguārum antīquārum
nihil ēdūcet.
Ergō in hōc conventū
tam bene et optimē et apprīmē ōrdinātō
vidēmur rēvērā
duōs aprōs ūnō saltū capere.
Bene, eundem scopum antīquitātis colendae
multī persequī vidēmur
licet nōs dīversās viās ad hoc prōpōnāmus.
Sunt enim auctōrēs antīquī
eōrumque opera
ut illae viae quae
sīve longiōrēs sint sīve breviōrēs
sīve mūnītae
sīve perquam incertae atque praecipitēs,
sed semper videntur nōs ad aliquod bonum dūcere.
Et ūnusquisque nostrum suam viam facit.
Mihi abhinc paucōs annōs sēlēgī
viam haud ita expedītam
cum dēcrēverim opera Varrōnis Reātīnī ēmētīrī,
cūius librī nōn dēlūsērunt invidiam temporis,
neque salvī et integrī nōbīs pervēnērunt
sed dētruncātī atque dēminūtī omnēs.
Tamen in tantō naufragiō litterārum
vīsae sunt mihi adhūc quaedam scintillae micāre,
quasi vestīgia
illīus dē commūne salūte cūrae apud antīquōs,
quās sequī īnstituī,
ut ad indicia hūmānitātis
minus fortasse nōta atque minus cōnspicua
pervenīrem.
Ut vidētis, titulus hūius ōrātiunculae est
"Varrōnis negōtia salsa,"
quod titulus refert verba Cicerōnis
dē quōdam opere Varrōnis
quod ille iūcundum iūdicābat.
Sed ego velim
illa verba mūtāre, dīcere potius:
"Varrōnis negōtia salsa atque hūmāna,"
nam hoc potissimum,
hūmāna multa atque multum hūmānitātis
librīs Varrōnis continentur.
Attamen vērum est nōs parum,
nimis parum servāvisse
ex ingentī acervō operum Varrōnis,
quae inopia monumentōrum fortasse exprobrētur
ab hīs quōrum spēs ēvānēscit
in quantulācunque memoriā auctōris.
Sed tamen quantus Varrō fuerit
iam antīquī iactābant,
inter eōs Augustīnus,
quī dīligentiam Varrōnis
bellē commemorat hīs verbīs.
Dīcit:
"Quī tam multa lēgit
ut aliquid eī scrībere vacuisse mīrēmur,
et tam multa scrīpsit,
quam multa vix quemquam legere potuisse crēdāmus."
Ergō dīligentia atque industria et sēdulitās Varrōnis
apud antīquōs fuērunt illūstrēs,
nam nōn tantum Augustīnus hoc commemorat,
sed etiam multī aliī.
Et quidem dīversīs cōgnāmentīs Varrōnem appellant.
Cicerō verbī grātiā
eum appellat polygraphotaton, nōnne, Graecē.
Et Plūtarchus verbī grātiā
eum appellat bibliakotaton
et quoque polymathestaton,
id est quī volēbat omnia discere.
Bene, ex aliīs testimōniīs vērō
nōn industria Varrōnis laudātur,
sed ingenium ipsīus hominis.
Opera Varrōnis
nōbīs lūbrica atque incerta
quippe quae tantum per fragmenta nōta
habita sunt apud antīquōs ēgregia
et magna.
Et sīc verbī grātiā
Iōannēs Salisburgiēnsis dīcit:
"Īnferior nūllī Graecōrum Varrō fuisse scrībitur.
Hunc patrem Rōma vocāre solet.
Plūra quidem nūllus scrīpsit,
et nūllus meliōra."
Ergō sunt multa testimōnia hūius generis,
quae Varrōnem ita laudant,
quae Varrōnem ita commemorant.
Et habētis, ut crēdō,
indicem, nōnne, distribūta sunt,
distribūtae sunt pāginae, habētis?
Indicem
habētis,
id indicem eius operum, nōnne, ita:
nam dignitās
atque hūmānitās Varrōnis
nōn conclūditur tantum
in iīs verbīs pulchris,
quae antīquī dē eō iactāvērunt,
sed in ipsīs fragmentīs auctōris.
Quantum colligere possumus,
is semper
hūmānitātem atque dignitātem hominis coluit.
Ut vidētis,
ille operam dedit multifōrmibus disciplīnīs,
sīve lingae latīnae
et rēbus rūsticīs
et rēbus polīticīs et antīquitātibus:
et in omnibus hīs operibus
videntur esse quaedam nōtae pecūliārēs,
quaedam nōtae commūnēs atque perennēs,
commūnēs in hōc auctōre.
Prīmum omnium
dīxerim Varrōnem semper
ūtilitātem commūnem persecūtum esse.
Ille multa litterīs mandāvit,
verbī grātiā
dē orīgine īnstitūtōrum Rōmānōrum,
dē linguā latīnā,
dē bellīs
aut dē rēbus gestīs Rōmānōrum.
Et haec vidētur scrīpsisse
nōn quod fāmam praecipuam
atque prīvātam glōriam quaereret
sed tantum ut prōdesset cīvibus suīs.
Nam--verbī grātiā--quis scrībit dē bibliothēcīs
nisi coāctus necessitāte ipsā
librōrum dēspondendōrum?
Est Varrō opus dē bibliothēcīs.
Sīve quis dēscrībit ōram maritimam
inter Ītaliam atque Hispāniam--
quod Varrō fēcit--
nisi is quī hoc iter passus est
atque vult viam aliīs mūnīre?
In secundō locō dīxerim
opera Varrōnis
ē cōnspectū hominis cōnscrīpta esse.
etenim nōn esse Varrō umbrāticus quīdam
in suō scrīptōriō inclūsus
et quī operam det
rēbus ad hominēs minimē pertinentibus:
sed ex fragmentīs ēius
scaenae cottīdiānae dēprehenduntur
atque colloquia plēna salīs
quae possunt nōs dūcere
ad illud tempus in quō scrīpta sunt.
Deinde noster nōn ūtitur exemplīs
ā sēnsibus vel ā mente hominibus
aliēnīs atque sēmōtīs
sed familiāribus iīs,
quibus haec opera scrīpta sunt.
Sunt quī prōpōnant
illam sententiam Prōtagorae
'hominem esse mēnsūram omnium rērum'
ut fundāmentum aut prīncipium hūmānismī.
Et ita mihi vidētur apud Varrōnem ēvēnisse:
nam omnia videntur ē cōnspectū hominum discēdere
et ad hominēs redīre
sub speciē alicūius commodī,
alicūius beneficiī sīve ēmolumentī.
Et tunc in tertiō locō
dīxerim dē operā Varrōnis
semper aliquid māius continēre videntur.
Dē quācumque rē vel māteriē
Varrō scrībit,
vidētur semper locum atque viam invenīre
ut frūstula illīus hūmānitātis
quam antīquī in virtūtibus pōnēbant
semper legentibus praebēre
vel excitāre illās flammās
quae restīncta erant in animō nostrō,
nam nōn agitur tantum
dē nōtiōnibus dēscrībendīs et perstringendīs,
neque in contemplātiōne eārum commorātur,
sed semper vidētur
doctrīnam velle dīvulgāre atque eam exercēre.
Tamen videāmus aliqua exempla
quae possunt haec cōnsilia dēmōnstrāre.
Incipiam
ā librīs Varrōnis dē rēbus rūsticīs.
Quōrum prīmum cōnsilium est
hominēs docēre labōrēs rūsticōs, certe.
Tamen
ēminet praeterea
quam multīs modīs
cōnētur noster
illa officia rūstica
splendōre atque glōriā
atque quādam dignitāte afficere.
Et sīc vidētur,
verbī grātiā
ita,
sīc verbī grātiā
hominēs rūsticōs semper ignāviōrēs habet,
et urbānōs habet desidiōsiōrēs,
nam "relictīs falce et arātrō--"
hominēs urbānī, nōnne--
"māluērunt manūs movēre in theātrō ac circō
quam in segetibus atque in vinētīs":
est laus hominum rūsticōrum.
Et addit deinde quoque--
addit deinde: hominēs rūsticōs--
hominēs quī terram colēbant, nōnne--
"piam et ūtilem agere vītam
atque eōs sōlōs relīquōs esse
ex stirpe Saturnī rēgis":
ergo eōs habet ex stirpe rēgia,
illam dignitātem tribuēns
eōrum officiīs.
Sed ad eandem mētam
videntur quoque spectāre
multae aliae similitūdinēs
atque comparātiōnēs
quibus noster
hōs librōs rērum rūsticārum exōrnat.
Cōnātur verbī grātia dēmōnstrāre
quam illūstrēs habitī sint pāstōrēs antīquitus.
Quam rem ut faciat
verbī grātiā dīcit:
nec sī tantae dignitātis essent pāstōrēs,
eōrum vocābulīs in caelō dēscrībendō
astrologī nōn ūsī essent.
Nam ut nunc ad stēllās,
quae ab ariete et taurō appellantur--
id est, ā rēbus rūsticīs appellantur.
Et deinde neque eōrum nōmina dīcit in maribus terrīsque essent,
"ut in marī,
quod nōmināvērunt ā caprīs Aegaeum pelagus."
Et commemorat tandem Varrō
stirpem Rōmānam,
quanta est,
ā pāstōribus esse ortam dicit, nam:
"Quis Faustulum nescit pāstōrem fuisse nūtrīcium,
quī Rōmulum et Remum ēdūcāvit?"
Ergo veniāmus nunc ad librōs eius de linguā latīnā
in quā disciplīnā dīcitur Varrō
ēruditissimus fuisse apud antīquōs.
Sed etiam hoc argūmentum
minus fortasse commūne,
magis 'scientificum', ut ita dīcāmus,
minus propinquum hominibus,
etiam hoc argūmentum hanc māteriem vidētur
ē cōnspectū hominum Varrō aggredī.
Verbī grātiā exemplum pōnam hīc:
ut dē mūtātiōnibus vocābulōrum
in lāpsū temporis dīcat
ad aetātēs hominis venit
et cum iīs vocābula comparat et dīcit:
"Quem puerum vīdistī fōrmōsum,
hunc vidēs dēfōrmem in senectā;
tertium saeculum nōn videt eum hominem
quem vīdit prīmum."
Et idem fit in vocābulīs.
Ergō homō et hominēs semper,
semper in mediō pōnuntur.
Ex aliīs fragmentīs verbī grātiā
patet eum voluisse ūtilitātem commūnem quaerere,
atque recūsat pervestīgāre
tantum vocābula poētica:
et vult quoque pervestīgāre vocābula ūtilia,
vocābula quae ad omnēs hominēs pertinent.
Et sīc dīcit verbī grātiā:
"Voluī praeterīre eōs quī
poētārum modo verba ut sint ficta expediunt.
Nōn enim vidēbātur cōnsentāneum
quaerere mē in eō verbō
quod fīnxisset Ennius causam
neglegere quod anteā rēx Latīnus fīnxisset,
cum poēticīs multīs verbīs magis dēlecter quam ūtar,
antīquīs magis ūtar quam dēlecter."
Ergō semper illa ūtilitās omnium est in suō opere.
Quid nunc?
Āh, ita, est in librīs dē linguā latīnā
fragmentum in quō Varrō
ūtitur sīve, ita, ūtitur
nōtiōne vocābulō hūmānitātis.
Patet eum sibi nōn voluisse
illam philanthrōpiam
vel cāritātem generis hūmānī
quae valet nostrīs temporibus,
sed tamen ego putō
eum illō vocābulō
velle significāre
quid discernat genus hūmānum
ā cēterīs generibus animantium;
nam hūmānum est, sive hominum est
aliquid aliud,
aliquid māius et dignitātem quaerere
in rēbus, in āctiōnibus, in commerciīs.
Et sīc dīcit:
"Nōn sōlum vestītī esse volumus ut vītēmus frīgus,
sed etiam ut videāmur vestītī esse honestē;
nōn domum habēre ut sīmus in tēctō et tūtō sōlum,
quō necessitās contrūserit,
sed etiam ubi voluptās retinērī possit,
et nōn sōlum vāsa ad vīctum habilia,
sed etiam figūra bella
atque ab artifice ficta,
quod aliud hominī,
aliud hūmānitātī satis est."
Et veniāmus nunc ad etymologiās quās
etiam Varrō prōpōnit in suīs librīs dē linguā latīnā.
Eās, hās etymologiās, hās orīginātiōnēs verbōrum
hominēs doctī ēiēcērunt,
nam puerīlēs sunt
atque orbae omnī fundāmentō.
Sed licet sint falsae etymologiae,
tamen hūmānae mihi esse appārent
nam ex eō oriuntur
quod hominēs possunt oculīs sēnsibus percipere,
mente fingere, nōnne,
et vidētur ille bene nōvisse
quid hominēs percipiant, quid sentiant, quōmodo omnia,
mundum suum, percipiant.
Ergō hāc dē causā dīcit verbī grātiā:
"''Ager' dictus in quam terram quid agēbant frūctūs causā"--
ergō ex verbō agendī 'ager' dictus--
et "'Prāta' dicta ab eō,
quod sine opere parāta"--sunt p(ā)rata, ita;
et "Quod in agrīs quotquot annīs rūrsum facienda eadem,
ut rūrsum capiās frūctum,
appellāta 'rūra'"--
ita, hāc dē causā appellāta rūra.
Et deinde dīcit quoque: "'Latrōnēs'
quod lateant ad īnsidiās faciendās"--
ergō latēre--'latrōnēs."
Et: "'vulpēs'
quod volat pedibus,"
vul- pēs, nōnne, volat pedibus,
facillimum est.
Et nunc haec,
quae nunc veniunt, sunt mihi in dēliciīs:
dīcit "'cūrāre'
quod cor ūrat," nōnne,
propter necess--propter sollicitūdinēs, ita.
Et "''volō' ā voluntāte dictum,
et ā volātū,
quod animus ita est, ut
pūnctō temporis pervolet quō volt."
Nōnne haec hūmānitātem redolent?
Et ut vīdimus sunt in hīs operibus,
in hīs fragmentīs igniculī quīdam,
quī splendōrem atque lūmen hūius ingeniī nōbīs indicant.
Attamen sī ad opus satiricum Varrōnis venimus,
vestīgia illīus ignis
accenduntur,
et māiōre ārdōre renovantur.
Opus satiricum Varrōnis tamen
nōn magis integrum nōbīs pervēnit
quam cētera hūius opera,
sed omnīnō comminūtum
atque in eō locō ut potius opus mūsīvum videātur:
fragmenta ēius colligere opus mūsīvum vidētur,
artificem potius postulāns quam studiōsum litterārum.
Sed tamen in tantā perniciē
illa cōnsilia quae initiō commemorābāmus
adhūc valēre videntur,
licet noster ea minus per doctrīnam et īnstitūtiōnem
et magis per aliās viās iūcundiōrēs et subtīliōrēs persequātur.
Sed etiam hominēs in mediō pōnuntur,
ūtilitās commūnis quaeritur,
et aliquid māius, aliquid dignum continēre videntur.
Et inter omnia fragmenta illīus operis satiricī
velim collūstrāre ea fragmenta quae philosophiam aggrediuntur,
quam vellet Varrō--
fortasse exemplum secūtus Sōcratis, --
vellet inter hominēs rūrsus collocāre.
Hāc dē causā philosophī
eōrumque cōnsuētūdinēs mīrae
ācerrimē taxantur
magna cum sollertiā,
nam vellet Varrō philosophōs tālem philosophiam colere,
quae docēret omnēs quid et ubi sit bonum,
nōn quae dē rēbus inānibus disputet.
Et est inter ea fragmenta
satyra cūius nōmen est 'Armōrum iūdicium'
in quā illud Homērī revocātur
dē pugnā prō armīs Achillis;
ita, in titulō hoc revocātur.
Tamen in fragmentīs nōn erunt Āiāx et Ulixēs
quī prō armīs ferōciter pugnent,
sed philosophī,
quī sua praecepta et sua cōnsilia ut meliōra contendunt.
Et sīc dīcit Varrō:
"Ut in lītore cancrī digitīs prīmōribus stāre,
illīc virōs hortārī,
ut rixārent praeclārī philosophī."
Ergō tālēs pugnae inter philosophōs erant frequentissimae,
et eās Varrō ācerrimē reprehendit,
nam philosophōs se gerunt nimis tenācēs
suārum sententiārum,
dum hominēs iuvāre et dūcere neglegunt omnīnō.
In aliīs satyrīs nōn illae pugnae dēprehenduntur,
notantur,
sed cōnsuētūdinēs philosophōrum,
quae ā vītā hominum,
ā commūnibus cōnsuētūdinibus,
ā commūnibus ratiōnibus
philosophōs arcēbant,
et philosophī vidēbantur potius dēsipere ante oculōs hominum,
et iīs dē rēbus praecellēbant magis [quam?] prō
suīs ergā hominēs beneficiīs.
Et hīc verbī grātiā dīcit Varrō:
"Nōn quaerenda est hominī
quī habet virtūtem
paenula in imbrī."
Id est,
hoc dēbent philosophī facere:
sī volunt virtūtem comparāre,
dēbent frīgora patī.
Nōn est philosophī vestīmenta gerere,
sed dēbent tālēs rēs patī.
Et ut famem dīcit:
"praesertim cum ventrem meum
coerceam nec murmurārī patiar,"
tamen
oleum in lūcubrātiōnēs servābō:
"Oleum servābimus in lūcubrātiōnem,
quam in asparagōs tōtam lēcythum ēvertāmus."
Id est, sunt cōnsuētūdinēs mīrae
quae philosophī, quibus potius philosophī
sēparantur ā vītā commūnī.
Et hoc nōn est quod philosphia prōmittit:
philosophia prōmittit vītam beātam inter hominēs, nōnne?
Ergō philosophī nōn valēbant suōs cīvēs allicere ad praecepta,
et nōn tantum propter illās pugnās quās agēbant,
neque tantum propter hās cōnsuētūdinēs
atque īnsāniās atque ineptiās,
sed quoque propter īnsolentiam atque ferōciam
quibuscum hominēs alloquēbantur.
Cūius reī nōbīs est testī
satyra quaedam quae vocātur 'Cavē canem'
in quā philosophus cynicus revocātur:
ergō hominēs dēbent cavēre canem, id est philosophum cynicum,
quī tam ferōciter hominēs petit.
Et deinde satyra nōmine 'Eumenidēs'
in quā philosophī tamquam Eumenidēs
Orestem ad īnsāniam redigunt
suīs āmentibus ratiōnibus vīvendī.
Bene, ergō ut crēdō probātur
Varrōnem semper voluisse
lūmen suae doctrīnae ad ūtilitātem commūnem appōnere.
Hāc dē causā Petrarcha dīxit
eum fuisse "tertium lūmen Rōmānōrum--"
post Cicerōnem et Vergilium
et quod ad īnstitūtiōnem,
quod ad restitūtiōnem hūmānitātis attinet.
Et ipse Cicerō,
quī Varrōnem indūxit in suā acadēmiā,
dīxit dē eō:
"Nam nōs,
in nostrā urbe peregrīnantēs
errantēsque
tamquam hospitēs,
tuī librī quasi domum dēdūxērunt,
ut possēmus aliquandō
quī et ubi essēmus agnōscere.
Et ergō:
Quis est melior vel hūmānior magister
quam is quī valet
hominēs docēre
quī sint?
Grātiās vōbīs!