×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Breviarium Romanum, Cantica ad Laudes (3)

Cantica ad Laudes (3)

Canticum Ezechiæ (Isa 38:10-24)

Ego dixi: In dimídio diérum meórum vadam ad portas ínferi.

Quæsívi resíduum annórum meórum. Dixi: Non vidébo Dóminum Deum in terra vivéntium.

Non aspíciam hóminem ultra, et habitatórem quiétis.

Generátio mea abláta est, et convolúta est a me, quasi tabernáculum pastórum.

Præcísa est velut a texénte, vita mea: dum adhuc ordírer, succídit me: de mane usque ad vésperam fínies me.

Sperábam usque ad mane, quasi leo sic contrívit ómnia ossa mea:

De mane usque ad vésperam fínies me: sicut pullus hirúndinis sic clamábo, meditábor ut colúmba:

Attenuáti sunt óculi mei, suspiciéntes in excélsum.

Dómine, vim pátior, respónde pro me. Quid dicam, aut quid respondébit mihi, cum ipse fécerit?

Recogitábo tibi omnes annos meos in amaritúdine ánimæ meæ.

Dómine, si sic vívitur, et in tálibus vita spíritus mei, corrípies me, et vivificábis me. Ecce, in pace amaritúdo mea amaríssima:

Tu autem eruísti ánimam meam ut non períret: projecísti post tergum tuum ómnia peccáta mea.

Quia non inférnus confitébitur tibi, neque mors laudábit te: non exspectábunt qui descéndunt in lacum, veritátem tuam.

Vivens vivens ipse confitébitur tibi, sicut et ego hódie: pater fíliis notam fáciet veritátem tuam.

Dómine, salvum me fac et psalmos nostros cantábimus cunctis diébus vitæ nostræ in domo Dómini.

Canticum Annæ (3 Reg 2:1-16)

Exsultávit cor meum in Dómino, et exaltátum est cornu meum in Deo meo.

Dilatátum est os meum super inimícos meos: quia lætáta sum in salutári tuo.

Non est sanctus, ut est Dóminus: neque enim est álius extra te, et non est fortis sicut Deus noster.

Nolíte multiplicáre loqui sublímia, gloriántes:

Recédant vétera de ore vestro: quia Deus scientiárum, Dóminus est, et ipsi præparántur cogitatiónes.

Arcus fórtium superátus est, et infírmi accíncti sunt róbore.

Repléti prius, pro pánibus se locavérunt: et famélici saturáti sunt.

Donec stérilis péperit plúrimos: et quæ multos habébat fílios, infirmáta est.

Dóminus mortíficat et vivíficat, dedúcit ad ínferos et redúcit.

Dóminus páuperem facit et ditat, humíliat et súblevat.

Súscitat de púlvere egénum, et de stércore élevat páuperem:

Ut sédeat cum princípibus, et sólium glóriæ téneat.

Dómini enim sunt cárdines terræ, et pósuit super eos orbem.

Pedes sanctórum suórum servábit, et ímpii in ténebris conticéscent: quia non in fortitúdine sua roborábitur vir.

Dóminum formidábunt adversárii ejus: et super ipsos in cælis tonábit:

Dóminus judicábit fines terræ, et dabit impérium regi suo, et sublimábit cornu Christi sui.

Canticum Moysis (Exod 15:1-22)

Cantémus Dómino: glorióse enim magnificátus est, equum et ascensórem dejécit in mare.

Fortitúdo mea, et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem.

Iste Deus meus, et glorificábo eum: Deus patris mei, et exaltábo eum.

Dóminus quasi vir pugnátor, Omnípotens nomen ejus. Currus Pharaónis et exércitum ejus projécit in mare.

Elécti príncipes ejus submérsi sunt in Mari Rubro: abýssi operuérunt eos, descendérunt in profúndum quasi lapis.

Déxtera tua, Dómine, magnificáta est in fortitúdine: déxtera tua, Dómine, percússit inimícum. Et in multitúdine glóriæ tuæ deposuísti adversários tuos:

Misísti iram tuam, quæ devorávit eos sicut stípulam. Et in spíritu furóris tui congregátæ sunt aquæ:

Stetit unda fluens, congregátæ sunt abýssi in médio mari.

Dixit inimícus: Pérsequar et comprehéndam, dívidam spólia, implébitur ánima mea:

Evaginábo gládium meum, interfíciet eos manus mea.

Flavit spíritus tuus, et opéruit eos mare: submérsi sunt quasi plumbum in aquis veheméntibus.

Quis símilis tui in fórtibus, Dómine? quis símilis tui, magníficus in sanctitáte, terríbilis atque laudábilis, fáciens mirabília?

Extendísti manum tuam, et devorávit eos terra. Dux fuísti in misericórdia tua pópulo quem redemísti:

Et portásti eum in fortitúdine tua, ad habitáculum sanctum tuum.

Ascendérunt pópuli, et iráti sunt: dolóres obtinuérunt habitatóres Philísthiim.

Tunc conturbáti sunt príncipes Edom, robústos Moab obtínuit tremor: obriguérunt omnes habitatóres Chánaan.

Írruat super eos formído et pavor, in magnitúdine brácchii tui:

Fiant immóbiles quasi lapis, donec pertránseat pópulus tuus, Dómine, donec pertránseat pópulus tuus iste, quem possedísti.

Introdúces eos, et plantábis in monte hereditátis tuæ, firmíssimo habitáculo tuo quod operátus es, Dómine:

Sanctuárium tuum, Dómine, quod firmavérunt manus tuæ. Dóminus regnábit in ætérnum et ultra.

Ingréssus est enim eques Phárao cum cúrribus et equítibus ejus in mare: et redúxit super eos Dóminus aquas maris:

Fílii autem Israël ambulavérunt per siccum in médio ejus.

Cantica ad Laudes (3) Songs of Praise (3) Canções de Louvor (3)