×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Regula Sancti Benedicti, Capita 4-5

Capita 4-5

Caput IV. Quae Sint Instrumenta Bonorum Operum.

1. Primum Instrumentum: In primis, Dominum Deum diligere ex toto corde, tota anima, tota virtute.

2. Deinde proximum tamquam teipsum.

3. Deinde non occidere.

4. Non adulterari.

5. Non facere furtum.

6. Non concupiscere.

7. Non falsum testimonium dicere.

8. Honorare omnes homines.

9. Et quod sibi quis fieri non vult, alii non faciat.

10. Abnegare semetipsum sibi, ut sequatur Christum.

11. Corpus castigare.

12. Delicias non amplecti.

13. Jejunium amare.

14. Pauperes recreare.

15. Nudum vestire.

16. Infirmum visitare.

17. Mortuum sepelire.

18. In tribulatione subvenire.

19. Dolentem consolari.

20. A seculi actibus se facere alienum.

21. Nihil amori Christi praeponere.

22. Iram non perficere.

23. Iracundiae tempus non reservare.

24. Dolum in corde non tenere.

25. Pacem falsam non dare.

26. Charitatem non derelinquere.

27. Non jurare, ne forte perjuret.

28. Veritatem ex corde, et ore proferre.

29. Malum pro malo non reddere.

30. Injuriam non facere, sed factam patienter sufferre.

31. Inimicos diligere.

32. Maledicentes se non remaledicere, sed magis benedicere.

33. Persecutiones pro justitia sustinere.

34. Non esse superbum.

35. Non vinolentum.

36. Non multam edacem.

37. Non somnolentum.

38. Non pigrum.

39. Non murmurosum.

40. Non detractorem.

41. Spem suam Deo committere.

42. Bonum aliquod in se cum viderit, Deo applicet, non sibi.

43. Malum vero semper a se factum sciat, et sibi reputet.

44. Diem judicii timere.

45. Gehennam expavescere.

46. Vitam aeternam omni concupiscentia spirituali desiderare.

47. Mortem quotidie ante oculos suspectam habere.

48. Actus vitae suae omni hora custodire.

49. In omni loco Deum se respicere, pro certo scire.

50. Cogitationes malas cordi suo advenientes mox ad Christum allidere.

51. Et seniori spirituali patefacere.

52. Os suum a malo, vel pravo eloquio custodire.

53. Multum loqui non amare.

54. Verba vana aut risui apta non loqui.

55. Risum multum aut excussum non amare.

56. Lectiones sanctas libenter audire.

57. Orationi frequenter incumbere.

58. Mala sua praeterita cum lacrymis vel gemitu quotidie in oratione Deo confiteri, et de ipsis malis de caetero emendare.

59. Desideria carnis non perficere. Voluntatem propriam odire.

60. Praeceptis Abbatis in omnibus obedire, etiam si ipse aliter (quod absit) agat, memor illius Dominici praecepti: “Quae dicunt, facite, quae autem faciunt, facere nolite.”

61. Non velle dici Sanctum, antequam sit, sed prius esse, quo verius dicatur.

62. Praecepta Dei factis quotidie adimplere.

63. Castitatem amare.

64. Nullum odire.

65. Zelum et invidiam non habere.

66. Contentionem non amare.

67. Elationem fugere.

68. Seniores venerari.

69. Juniores diligere.

70. In Christi amore pro inimicis orare.

71. Cum discordantibus ante solis occasum in pacem redire.

72. Et de Dei misericordia nunquam desperare.

Ecce haec sunt instrumenta artis spiritualis: quae cum fuerint a nobis die noctuque incessabiliter adimpleta, et in die judicii reconsignata, illa merces nobis a Domino recompensabitur, quam ipse promisit: “Quod oculus non vidit, nec auris audivit nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his qui diligunt eum.” Officina vero, ubi haec omnia diligenter operemur, claustra sunt monasterii, et stabilitas in Congregatione.

Caput V. De Obedientia Discipulorum.

Primus humilitatis gradas est obedientia sine mora. Haec convenit iis, qui nihil sibi Christo charius existimant, propter metum gehennae, vel gloriam vitae aeternae; et mox, ut aliquid imperatam a majore fuerit, ac si divinitus imperetur, moram pati nesciunt in faciendo. De quibus Dominus dicit: “In auditu auris obedivit mihi.” Et item dicit Doctoribus: “Qui vos audit, me audit.”

Ergo hi tales relinquentes statim quas sua sunt, et voluntatem propriam deserentes, mox exoccupatis manibus, et quod agebant imperfectum relinquentes, vicino obedientiae pede, jubentis vocem factis sequuntur; et veluti uno momento praedicta Magistri jussio, et perfecta discipuli opera, in velocitate timoris Dei, ambae res communiter citius explicantur, quibus ad vitam aeternam gradiendi amor incumbit. Ideo angustam viam arripiunt: unde Dominus dicit: “Angusta via est, quae ducit ad vitam;” ut non suo arbitrio viventes, vel desideriis suis, et voluptatibus obedientes, sed ambulantes alieno judicio et imperio, in coenobiis degentes, Abbatem sibi praeesse desiderant. Sine dubio hi tales illam Domini sententiam imitantur, qua dicit: “Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui misit me.”

Sed haec ipsa obedientia tunc acceptabilis erit Deo, et dulcis hominibus, si quod jubetur, non trepide, non tarde, non tepide, aut cum murmure, vel cum responso nolentis efficiatur; quia obedientia, quae maioribus praebetur, Deo exhibetur. Ipse enim dixit: “Qui vos audit, me audit.” Et cum bono animo a discipulis praeberi oportet, quia “hilarem datorem diligit Deus.” Nam cum malo animo si obedit discipulus, et non solum ore, sed etiam corde si murmuraverit: etsi impleat jussionem, tamen acceptus jam non erit Deo, qui cor respicit murmurantis; et pro tali facto nullam consequitur gratiam; imo murmurantium poenam incurrit, si non cum satisfactione emendaverit.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE

Capita 4-5 Kapitel 4-5 Chapters 4-5 Capítulos 4-5

Caput IV. Quae Sint Instrumenta Bonorum Operum. ||||of good works

1. Primum Instrumentum: In primis, Dominum Deum diligere ex toto corde, tota anima, tota virtute. |Instrument||||||||||||

2. Deinde proximum tamquam teipsum. |||yourself

3. Deinde non occidere. ||kill

4. Non adulterari. |to commit adultery

5. Non facere furtum. ||theft

6. Non concupiscere. |desire

7. Non falsum testimonium dicere. |false||

8. Honorare omnes homines.

9. Et quod sibi quis fieri non vult, alii non faciat. And what one does not wish for himself, let him not do to others.

10. 10. Abnegare semetipsum sibi, ut sequatur Christum. |himself|||| To deny oneself in order to follow Christ.

11. Corpus castigare. |to chastise

12. Delicias non amplecti. ||to embrace

13. Jejunium amare. fasting|

14. Pauperes recreare. |to restore

15. Nudum vestire. |to dress

16. Infirmum visitare. the sick|

17. Mortuum sepelire. |to bury

18. In tribulatione subvenire. |the tribulation|

19. Dolentem consolari. |to console

20. A seculi actibus se facere alienum. |of the age||||

21. Nihil amori Christi praeponere. |||to prefer

22. Iram non perficere. ||to accomplish

23. Iracundiae tempus non reservare. |||reserve time Do not reserve time for anger.

24. 24. Dolum in corde non tenere. ||||hold Do not harbor deceit in the heart.

25. Pacem falsam non dare. |false||

26. Charitatem non derelinquere. ||abandon charity

27. Non jurare, ne forte perjuret. |to swear||| Do not swear, lest you might accidentally perjure.

28. 28. Veritatem ex corde, et ore proferre. ||||mouth| To bring forth the truth from the heart and mouth.

29. Malum pro malo non reddere.

30. Injuriam non facere, sed factam patienter sufferre. injury|||||| Do not commit an injustice, but patiently endure that which has been done.

31. 31. Inimicos diligere. enemies| To love one's enemies.

32. Maledicentes se non remaledicere, sed magis benedicere. |||to speak well|||

33. Persecutiones pro justitia sustinere. Persecutions for|||

34. Non esse superbum.

35. Non vinolentum. |of wine

36. Non multam edacem. ||gluttonous Not a greedy eater.

37. 37. Non somnolentum. |sleepy Not a sleepy one.

38. Non pigrum. |lazy one

39. Non murmurosum. |I murmur

40. Non detractorem. |the detractor

41. Spem suam Deo committere. |||to entrust

42. Bonum aliquod in se cum viderit, Deo applicet, non sibi. |some good|||||||| When he sees some good in himself, let him turn it to God, not to himself.

43. 43. Malum vero semper a se factum sciat, et sibi reputet. |||||||||he/she/it considers But let him always know that evil is done by himself, and let him consider it as such.

44. Diem judicii timere. ||to fear

45. Gehennam expavescere. of Gehenna|

46. Vitam aeternam omni concupiscentia spirituali desiderare. |||desire|| To desire eternal life with all spiritual longing.

47. 47. Mortem quotidie ante oculos suspectam habere. ||||suspected| To have death daily before one’s eyes as a suspect.

48. Actus vitae suae omni hora custodire. |||||to guard

49. In omni loco Deum se respicere, pro certo scire. |||||to be regarded||| In every place, to look at God is to know for certain.

50. 50. Cogitationes malas cordi suo advenientes mox ad Christum allidere. ||||coming to|||| Quickly to strike bad thoughts that come to the heart to Christ.

51. Et seniori spirituali patefacere. |||to reveal

52. Os suum a malo, vel pravo eloquio custodire. ||||||speech| Guard your mouth from evil or wicked speech.

53. 53. Multum loqui non amare. To speak much is not to be loved.

54. Verba vana aut risui apta non loqui. |empty words||||| Do not speak vain words or those suited for laughter.

55. 55. Risum multum aut excussum non amare. laughter||||| Do not love laughter too much or that which is forced.

56. Lectiones sanctas libenter audire. Lessons|||

57. Orationi frequenter incumbere. speech|| To frequently engage in prayer.

58. 58. Mala sua praeterita cum lacrymis vel gemitu quotidie in oratione Deo confiteri, et de ipsis malis de caetero emendare. ||past|||||||||||||||from now on| To confess one's past sins to God daily with tears or groans in prayer, and to amend those sins from now on.

59. Desideria carnis non perficere. Desire of||| Do not fulfill the desires of the flesh. Voluntatem propriam odire. ||to hate Hate your own will.

60. 60. Praeceptis Abbatis in omnibus obedire, etiam si ipse aliter (quod absit) agat, memor illius Dominici praecepti: “Quae dicunt, facite, quae autem faciunt, facere nolite.” |||||||||||acts|||||||||||| To obey the commands of the Abbot in all things, even if he himself acts otherwise (may that be far from us), remembering the Lord's command: 'Do what they say, but do not do what they do.'

61. 61. Non velle dici Sanctum, antequam sit, sed prius esse, quo verius dicatur. |||||||||||be said Do not wish to be called Holy before you are, but rather to be, so that you may be called more truly.

62. Praecepta Dei factis quotidie adimplere. ||||fulfill the commandments To fulfill the commandments of God through daily actions.

63. 63. Castitatem amare. chastity| To love chastity.

64. Nullum odire.

65. Zelum et invidiam non habere. zeal|||| To have no zeal and envy.

66. 66. Contentionem non amare. the argument|| To not love contention.

67. Elationem fugere. |to flee To flee joy.

68. 68. Seniores venerari. |to venerate To honor the elders.

69. Juniores diligere. the juniors|

70. In Christi amore pro inimicis orare. ||||enemies|

71. Cum discordantibus ante solis occasum in pacem redire. |with the discordant|||||| To return to peace with those who were in discord before sunset.

72. 72. Et de Dei misericordia nunquam desperare. |||||despair And never to despair of God's mercy.

Ecce haec sunt instrumenta artis spiritualis: quae cum fuerint a nobis die noctuque incessabiliter adimpleta, et in die judicii reconsignata, illa merces nobis a Domino recompensabitur, quam ipse promisit: “Quod oculus non vidit, nec auris audivit nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his qui diligunt eum.” Officina vero, ubi haec omnia diligenter operemur, claustra sunt monasterii, et stabilitas in Congregatione. ||||of art|||||||||without ceasing||||||reconsigned|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||| Behold, these are the instruments of the spiritual art: which when they have been diligently fulfilled by us day and night, and re-signed on the day of judgment, that reward will be recompensed to us by the Lord, which He Himself promised: 'What eye has not seen, nor ear heard, nor has ascended into the heart of man, which God has prepared for those who love Him.' The workshop, however, where we diligently work all these things, is the cloister of the monastery, and stability in the Congregation.

Caput V. De Obedientia Discipulorum. Chapter V. On the Obedience of the Disciples.

Primus humilitatis gradas est obedientia sine mora. ||||||delay The first step of humility is obedience without delay. Haec convenit iis, qui nihil sibi Christo charius existimant, propter metum gehennae, vel gloriam vitae aeternae; et mox, ut aliquid imperatam a majore fuerit, ac si divinitus imperetur, moram pati nesciunt in faciendo. |||||||||||||||eternal life||||||||||||||||| This is suitable for those who think nothing is dearer to them than Christ, either out of fear of hell or for the glory of eternal life; and soon, if something is commanded by a superior, as if it were commanded by divine authority, they do not know how to delay in doing. De quibus Dominus dicit: “In auditu auris obedivit mihi.” Et item dicit Doctoribus: “Qui vos audit, me audit.” ||||||||||also||||||| Of whom the Lord says: 'In hearing, the ear has obeyed me.' And similarly, he says to the teachers: 'Whoever listens to you listens to me.'

Ergo hi tales relinquentes statim quas sua sunt, et voluntatem propriam deserentes, mox exoccupatis manibus, et quod agebant imperfectum relinquentes, vicino obedientiae pede, jubentis vocem factis sequuntur; et veluti uno momento praedicta Magistri jussio, et perfecta discipuli opera, in velocitate timoris Dei, ambae res communiter citius explicantur, quibus ad vitam aeternam gradiendi amor incumbit. ||such|||||||||deserting their own||empty hands|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||| Therefore, these kinds of people, immediately leaving what is theirs and abandoning their own will, soon with their hands freed, and leaving the work they were doing imperfectly, follow the voice of the one commanding with the promptness of obedience; and just as in a single moment the command of the Master and the perfect work of the disciple, in the speed of the fear of God, both things commonly unfold more quickly, to which the love of advancing to eternal life clings. Ideo angustam viam arripiunt: unde Dominus dicit: “Angusta via est, quae ducit ad vitam;” ut non suo arbitrio viventes, vel desideriis suis, et voluptatibus obedientes, sed ambulantes alieno judicio et imperio, in coenobiis degentes, Abbatem sibi praeesse desiderant. |||||||Narrow|||||||||||living beings||||||||walking||||||||||| Therefore, they take the narrow way: whence the Lord says: 'Narrow is the way that leads to life;' so that living not by their own judgment, or obedient to their desires and pleasures, but walking under the judgment and command of another, living in monasteries, they desire to have an Abbot as their leader. Sine dubio hi tales illam Domini sententiam imitantur, qua dicit: “Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui misit me.” ||||||||||||||||||sent me| Without a doubt, such ones imitate that saying of the Lord, in which he says: 'I came not to do my own will, but the will of him who sent me.'

Sed haec ipsa obedientia tunc acceptabilis erit Deo, et dulcis hominibus, si quod jubetur, non trepide, non tarde, non tepide, aut cum murmure, vel cum responso nolentis efficiatur; quia obedientia, quae maioribus praebetur, Deo exhibetur. |||||||||||||||||slowly||||||||||||||||| But this very obedience will then be acceptable to God and sweet to men, if what is commanded is done not fearfully, not tardily, not lukewarmly, or with a complaint, or with the response of one unwilling; because the obedience given to superiors is rendered to God. Ipse enim dixit: “Qui vos audit, me audit.” Et cum bono animo a discipulis praeberi oportet, quia “hilarem datorem diligit Deus.” Nam cum malo animo si obedit discipulus, et non solum ore, sed etiam corde si murmuraverit: etsi impleat jussionem, tamen acceptus jam non erit Deo, qui cor respicit murmurantis; et pro tali facto nullam consequitur gratiam; imo murmurantium poenam incurrit, si non cum satisfactione emendaverit. ||||||||||good||||be presented|||cheerful|||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||| For he himself said: 'Whoever hears you hears me.' And it must be presented by the disciples with a good spirit, because 'God loves a cheerful giver.' Indeed, if a disciple obeys with a bad spirit, and if he murmurs not only with his mouth but even in his heart: even if he fulfills the command, he will not be accepted by God, who looks at the heart of the one murmuring; and for such an act, he gains no grace; rather, he incurs the punishment of the murmurers if he does not amend with satisfaction.