×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.


image

Nuntii Latini (September 2006 - ...), 06-12-22

06-12-22

Oeconomia Finniae crevit

22.12.2006, klo 11.06

Hoc anno oeconomia Finnorum celerius crevit quam antea putabatur.

Augmentum totius anni aestimatur fore quinque virgula novem centesimarum (5,9%) sive una centesima maius quam adhuc aestate praedictum est.

Anno autem proximo augmentum ad solitas tres centesimas (3%) descensurum esse censetur.

(Tuomo Pekkanen)

Greenpeace de periculis uranii monet

22.12.2006, klo 11.05

Societas Francogallica, cui nomen Areva, consilia uranium in variis Finniae regionibus effodiendi habet.

Quam ob rem Greenpeace, ordo circumiectis tuendis, postquam in operas illius societatis accuratius inquisivit, Finnos de insignibus periculis circumiectalibus monuit, quae sanitati hominum propter effossiones uranii imminerent.

Apud fodinas, quas Areva in Canada et USA habet, materias venenatas in circumiacentia effluxisse; casus cancri et deformitatum congenitarum etiam in locis a fodinis complura chiliometra distantibus auctos esse.

Quae cum ita sint, motus populares in Finnia orti sunt, qui fodinis uranii aperiendis vehementer obsistunt

(Tuomo Pekkanen)

Solstitium hiemale adest

22.12.2006, klo 11.05

Hodie adest solstitium brumale, quo tempore in hemisphaerio septentrionali dies est totius anni brevissimus, nox longissima.

In partibus Finniae maxime septentrionalibus nox hiemalis continua plus quinquaginta dies durat.

In urbe Helsinki aliisque regionibus Finnorum meridionalibus brevissimus anni dies est paene sex horarum.

(Tuomo Pekkanen)

De Nativitate Domini

22.12.2006, klo 11.04

Perendie (24.12.) erit vigilia Nativitatis Domini. Iesus Christus natus est in oppido Betlehem vivente adhuc rege Herode, qui ex vita iam anno quarto ante initium aevi nostri decessit.

Annus, quo a Caesare Augusto edictum exiit, ut universus orbis describeretur, veri similiter fuit iam octavus aut septimus ante nostrum aevum.

De censu tum habito etiam in Rebus gestis Augusti imperatoris narratur. Sexto saeculo ineunte abbas Dionysius Exiguus Iesum anno septingentesimo quinquagesimo tertio ab urbe Roma condita natum esse per errorem iudicavit.

Quae temporis ratio iussu Karoli Magni, imperatoris Francorum, in usum publicum recepta est. De die, quo Iesus natus est, in evangeliis nihil narratur.

Sed saeculo quarto mediante sollemne Nativitatis die vicesimo quinto mensis Decembris (25.12.) celebrari coeptum est, quia lux diei post solstitium augescens etiam lumen caeleste hominibus ortum figurare censebatur.

(Tuomo Pekkanen)

De tempestate hiemali

22.12.2006, klo 11.03

Tempestas hiemalis hucusque apud Finnos fuit exceptionalis, nam nives, quae mense Octobri ceciderunt, frigoribus mitescentibus cito diffugerunt neque postea in Finnia meridionali ninxit nisi raro et breviter.

Meteorologi praedicunt veri similiter dies festos nusquam fere in Finnia futuros esse nivosos, nisi ultra circulum arcticum in regionibus septentrionalibus.

(Tuomo Pekkanen)

06-12-22 22.12.06 06-12-22 12/06/22 06-12-22

Oeconomia Finniae crevit Finland's economy grew

22.12.2006, klo 11.06

Hoc anno oeconomia Finnorum celerius crevit quam antea putabatur. This year the Finnish economy grew faster than previously thought.

Augmentum totius anni aestimatur fore quinque virgula novem centesimarum (5,9%) sive una centesima maius quam adhuc aestate praedictum est. The growth of the whole year is estimated to be five points of nine percent (5.9%), or one percent more than was still predicted in the summer.

Anno autem proximo augmentum ad solitas tres centesimas (3%) descensurum esse censetur. Next year, growth is expected to drop to the usual three percent (3%).

(Tuomo Pekkanen)

Greenpeace de periculis uranii monet Greenpeace warns of the dangers of uranium

22.12.2006, klo 11.05

Societas Francogallica, cui nomen Areva, consilia uranium in variis Finniae regionibus effodiendi habet. A French company called Areva has plans to mine uranium in various regions of Finland.

Quam ob rem Greenpeace, ordo circumiectis tuendis, postquam in operas illius societatis accuratius inquisivit, Finnos de insignibus periculis circumiectalibus monuit, quae sanitati hominum propter effossiones uranii imminerent. For this reason, Greenpeace, an organization protecting the environment, after investigating the activities of that company in more detail, warned the Finns about the significant environmental risks that threatened people's health due to the mining of uranium.

Apud fodinas, quas Areva in Canada et USA habet, materias venenatas in circumiacentia effluxisse; casus cancri et deformitatum congenitarum  etiam in locis a fodinis complura chiliometra  distantibus auctos esse. At the mines that Areva has in Canada and the USA, toxic materials have flowed into the surrounding area; that the cases of cancer and congenital deformities were increased even in places several kilometers distant from the mines.

Quae cum ita sint, motus populares in Finnia orti sunt, qui fodinis uranii aperiendis vehementer obsistunt This being the case, popular movements have arisen in Finland, which strongly oppose the opening of uranium mines.

(Tuomo Pekkanen)

Solstitium hiemale adest The winter solstice is here

22.12.2006, klo 11.05

Hodie adest solstitium brumale, quo tempore in hemisphaerio septentrionali dies est totius anni brevissimus, nox longissima. Today is the winter solstice, when the northern hemisphere has the shortest day and the longest night of the year.

In partibus Finniae maxime septentrionalibus nox hiemalis continua plus quinquaginta dies durat. In the northernmost parts of Finland, the continuous winter night lasts more than fifty days.

In urbe Helsinki aliisque regionibus Finnorum meridionalibus brevissimus anni dies est paene sex horarum. In the city of Helsinki and other southern Finnish regions, the shortest day of the year is almost six hours.

(Tuomo Pekkanen)

De Nativitate Domini Of the Nativity of the Lord

22.12.2006, klo 11.04

Perendie (24.12.) Perendie (24.12.) erit vigilia Nativitatis Domini. it will be Christmas Eve. Iesus Christus natus est in oppido Betlehem vivente adhuc rege Herode, qui ex vita iam anno quarto ante initium aevi nostri decessit. Jesus Christ was born in the town of Bethlehem while King Herod was still living, who died in the fourth year before the beginning of our era.

Annus, quo a Caesare Augusto edictum exiit, ut universus orbis describeretur, veri similiter fuit iam octavus aut septimus ante nostrum aevum. The year in which the edict was issued by Caesar Augustus, that the whole world should be described, was in like manner the eighth or seventh before our era.

De censu tum habito etiam in Rebus gestis Augusti imperatoris narratur. The census taken at that time is also told in the Acts of the Emperor Augustus. Sexto saeculo ineunte abbas Dionysius Exiguus Iesum anno septingentesimo quinquagesimo tertio ab urbe Roma condita natum esse per errorem iudicavit. At the beginning of the sixth century, the abbot Dionysius the Small mistakenly judged that Jesus was born in the year seven hundred and fifty-three, when the city of Rome was founded.

Quae temporis ratio iussu Karoli Magni, imperatoris Francorum, in usum publicum recepta est. This system of time, by order of Charlemagne, emperor of the Franks, was adopted into public use. De die, quo Iesus natus est, in evangeliis nihil narratur. Nothing is said in the Gospels about the day on which Jesus was born.

Sed saeculo quarto mediante sollemne Nativitatis die vicesimo quinto mensis Decembris (25.12.) But in the middle of the fourth century, the festival of Christmas on the twenty-fifth of December (25.12.) celebrari coeptum est, quia lux diei post solstitium augescens etiam lumen caeleste hominibus ortum figurare censebatur. it began to be celebrated, because the light of the day increasing after the solstice was also considered to represent the rising of the heavenly light for men.

(Tuomo Pekkanen)

De tempestate hiemali About the winter weather

22.12.2006, klo 11.03

Tempestas hiemalis hucusque apud Finnos fuit exceptionalis, nam nives, quae mense Octobri ceciderunt, frigoribus mitescentibus cito diffugerunt neque postea in Finnia meridionali ninxit nisi raro et breviter. The winter weather has so far been exceptional among the Finns, for the snows that fell in October quickly disappeared with mild cold, and afterwards it snowed in southern Finland only rarely and briefly.

Meteorologi praedicunt veri similiter dies festos nusquam fere in Finnia futuros esse nivosos, nisi ultra circulum arcticum in regionibus septentrionalibus. Meteorologists predict that there will be no snowy holidays in Finland, except beyond the Arctic Circle in the northern regions.

(Tuomo Pekkanen)