×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Nuntii Latini (September 2006 - ...), 07-03-23

07-03-23

Comitia Finniae parlamentaria 23.03.2007, klo 08.45 Die Dominico (18.3.) in Finnia comitia parlamentaria habita sunt, ut apud nos quinto quoque anno fieri consuevit.

Eventu suffragiorum divulgato apparuit factionem centralem, quamvis detrimentum quattuor sedium cepisset, tamen unam et quinquaginta sedes sibi conciliavisse itaque principatum in parlamento servasse.

Qui successus autem nihil erat ad victoriam, quam conservativi reportaverunt: grex enim eorum parlamentaris decem legatis auctus usque ad quinquaginta homines crevit.

Eo acerbior erat clades socialistarum, quippe quorum numerus a quinquaginta tribus ad quadraginta quinque descenderet.

Adversa perpessae sunt etiam partes Foederis sinistrorum duabus sedibus amissis.

Factiones minores varia fortuna dimicaverunt: prasini, qui dicuntur, quindecim sedes consecuti gratiam suam priorem paululum auxerunt, item partes populares Finno-Suetorum decem sedibus occupatis.

Democratae autem Christiani, quibus septem legati obtigerunt, eodem statu quo ante remanserunt.

Factio autem Finnorum fundamentalium tantum progressum fecit, ut in locum trium legatorum quinque substituerentur.

(Reijo Pitkäranta) Sauli Niinistö rex comitiorum 23.03.2007, klo 08.44 Sauli Niinistö, pristinus candidatus praesidentialis partium dextrarum, regem quendam illorum comitiorum se praebuit: conquisivit enim sibi plus sexaginta milia suffragiorum, qua maiorem sententiarum copiam nemo umquam in electionibus in Finnia institutis accepit. (Reijo Pitkäranta) Nova Felinarum species inventa 23.03.2007, klo 08.44 Anno proxime praeterito in Borneo quinquaginta duae novae herbarum et animalium species repertae sunt, ut refert Ordo internationalis naturae tuendae (WWF). In iis est animal felinum, quod antea pro Neofele nebulosa, bestia in Asia continenti vivente, habebatur.

Recentioribus autem investigationibus apparuit feram insularem a Neofele continentali tantum differre, quantum leonem a tigri et tigrim a pardo.

(Reijo Pitkäranta) Theatrum antiquum repertum 23.03.2007, klo 08.43 Theatrum Acharnanum, quod in Graecia antiqua clarissimum erat, abhinc paucas septimanas a quibusdam structoribus fortuito inventum esse nuntiatur. Fodiebantur fundamenta cuiusdam aedificii, quod decem chiliometra a mediis Athenis in septentriones aberat, cum fori theatri lapidei reperti sunt.

Scaena autem et ceterae parietinae sub platea domibusque propinquis obrutae latebant.

Illud theatrum saeculo quinto a.Chr.n. sive aetate urbis Atheniensium aurea adhibebatur.

(Tom Bergman) Concentus ecclesiasticus Latinus 23.03.2007, klo 08.42 Chorus Neapolitanus musicae barocae deditus nomine Mysterium vocis die Lunae (19.3.) vesperi Helsinkii in Ecclesia Iohannis sacra concentum Latinum edidit.

Programma imprimis ex tribus hymnis Latinis mediaevalibus constabat, quorum modi a musicographis Neapolitanis saeculo duodevicesimo compositi erant.

Cantus ecclesiastici, quos ille chorus mira arte praesentabat, erant "Dies irae", "Stabat mater", "Veni Creator Spiritus". (Reijo Pitkäranta)

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE

07-03-23 23.03.07 07-03-23 07-03-23 07/03/23