×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Epitome Historiae Sacrae, Lhomond Epitome 10: Iosephus V

Lhomond Epitome 10: Iosephus V

77. Iosephus duos filios suos ad patrem adducit ut iis bene precetur

Iosephus adduxit ad patrem duos filios suos Manassem et Ephraïmum; posuit Manassem, qui natu maior erat, ad dextram senis, Ephraïmum vero minorem ad sinistram eius. At Iacobus decussans manus dextram imposuit Ephraïmo, sinistram autem Manassi, et utrique simul bene precatus est. Quod Iosephus animadvertens aegre tulit, et conatus est manus patris commutare. At pater restitit, dixitque Iosepho: “scio, fili mi, scio hunc esse maiorem natu, et illum minorem; id prudens feci.” Ita Iacobus Ephraïmum Manassi anteposuit.

78. Iosephus praecipit ut pater exstinctus in regione Chanaan sepeliatur

Ut vidit Iosephus exstinctum patrem, ruit super eum flens, et osculatus est eum, luxitque illum diu. Deinde praecepit medici ut condirent corpus; et ipse cum fratribus multisque Aegyptiis patrem deportavit in regionem Chanaan. Ibi funus fecerunt cum magno planctu, et sepelierunt corpus in spelunca ubi iacebant Abrahamus et Isaacus; reversique sunt in Aegyptum.

79. Fratres Iosephus consolatur

Post mortem patris, timebant fratres Iosephi ne ulcisceretur iniuriam quam acceperat; miserunt igitur ad illum rogantes nomine patris ut eam oblivisceretur, sibique condonaret. Quibus Iosephus respondit: “non est quod timeatis. Vos quidem malo in me animo fecistis; sed Deus convertit illud in bonum; ego vos alam et familias vestras.” Consolatus est eos plurimis verbis, et leniter cum illis locutus est.

80. Iosephus moritur

Iosephus vixit annos centum et decem; quumque esset morti proximus, convocavit fratres suos, et illos admonuit se brevi moriturum esse. “Ego,” inquit, “iam morior; Deus vos non deseret, sed erit vobis praesidio, et deducet vos aliquando ex Aegypto in regionem quam patribus nostris promisit. Oro vos atque obtestor ut illuc ossa mea deportetis.” Deinde placide obiit. Corpus eius conditum est, et in feretro positum.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE

Lhomond Epitome 10: Iosephus V Lhomond Epitome 10: Josephus V Lhomond Epitome 10: Josephus V Lhomond Epítome 10: Josefo V Lhomond Epitome 10: Josèphe V Lhomond Epítome 10: Josefo V

77\\. Iosephus duos filios suos ad patrem adducit ut iis bene precetur ||||||||||may bless ||||||leva|para que|||oreje

Iosephus adduxit ad patrem duos filios suos Manassem et Ephraïmum; posuit Manassem, qui natu maior erat, ad dextram senis, Ephraïmum vero minorem ad sinistram eius. |||||||Manasseh||Ephraim|||||older|||the right side|old man|||the younger||| |levou|||||seus|||||||||||||||||| Joseph brought his two sons, Manasseh and Ephraim, to his father; he placed Manasseh, who was the firstborn, on the right side of the elderly man, and Ephraim, who was younger, on his left. At Iacobus decussans manus dextram imposuit Ephraïmo, sinistram autem Manassi, et utrique simul bene precatus est. ||crossing his hands||||Ephraim|||Manasseh||"to both"|||blessed both together| ||decussans|||imposou|||porém|||aos dois|||precou| But Jacob crossed his hands and placed his right hand on Ephraim and his left hand on Manasseh, and he blessed them both at the same time. Quod Iosephus animadvertens aegre tulit, et conatus est manus patris commutare. ||noticing|"with difficulty"|||he tried||||change ||percebendo|com dificuldade|levou||tentou||||mudar This Joseph noticed and took it hard, and he tried to change his father's hands. At pater restitit, dixitque Iosepho: “scio, fili mi, scio hunc esse maiorem natu, et illum minorem; id prudens feci.” Ita Iacobus Ephraïmum Manassi anteposuit. ||"stood firm"|||||||||older||||||wise|||||| ||parou|||sei||||este||||||||prudente||||||anteposiu

78\\. Iosephus praecipit ut pater exstinctus in regione Chanaan sepeliatur |"commands" or "orders"|||"deceased" or "dead"||||"be buried" |preceit|||morto||||seja sepultado

Ut vidit Iosephus exstinctum patrem, ruit super eum flens, et osculatus est eum, luxitque illum diu. |||"dead"||"fell upon"||||||||"mourned"||"for a long time" quando|||morto||ruir|||chorando|||||e lamentou||por muito tempo Deinde praecepit medici ut condirent corpus; et ipse cum fratribus multisque Aegyptiis patrem deportavit in regionem Chanaan. |ordered|||embalm||||||and many|||carried away||| então|ordenou|médicos||condissem||||||e muitos|||deportou||| Then he instructed the doctors to prepare the body; and he himself, along with his brothers and many Egyptians, transported his father to the region of Canaan. Ibi funus fecerunt cum magno planctu, et sepelierunt corpus in spelunca ubi iacebant Abrahamus et Isaacus; reversique sunt in Aegyptum. |funeral||||lamentation||they buried|||||were lying||||and they returned||| |funeral||com|grande|lamento||sepultaram|||caverna||||e||retornaram||| There they held a funeral with great mourning, and they buried the body in the cave where Abraham and Isaac lay; they returned to Egypt.

79\\. 79. Fratres Iosephus consolatur ||comforts

Post mortem patris, timebant fratres Iosephi ne ulcisceretur iniuriam quam acceperat; miserunt igitur ad illum rogantes nomine patris ut eam oblivisceretur, sibique condonaret. |||||||"would avenge"|"injustice" or "wrong"||he had received|||||"asking" or "begging"|||||"he would forget"|"and forgive them"|forgive them ||||||não|se vingar|||recebera|mandaram|portanto|||rogando|||||esquecesse|e a si mesmo|perdoasse After the death of his father, the brothers of Joseph feared lest he should avenge the injury which he had received; they sent therefore to him, begging him to forget his father's name, and pardon it for himself. Quibus Iosephus respondit: “non est quod timeatis. ||||||be afraid Vos quidem malo in me animo fecistis; sed Deus convertit illud in bonum; ego vos alam et familias vestras.” Consolatus est eos plurimis verbis, et leniter cum illis locutus est. |"indeed"||||||||||||||"I will sustain"|||||||"many"|||gently|||| |||||||||||||||||||||||||gentilmente|||falou| Indeed, you have done evil against me; but God has turned it into good; I will take care of you and your families.” He comforted them with many words, and spoke gently with them.

80\\. 80. Iosephus moritur Joseph dies.

Iosephus vixit annos centum et decem; quumque esset morti proximus, convocavit fratres suos, et illos admonuit se brevi moriturum esse. ||||||"when"|||near||||||warned|||about to die| |viveu||||||||||||||admoestou|||| “Ego,” inquit, “iam morior; Deus vos non deseret, sed erit vobis praesidio, et deducet vos aliquando ex Aegypto in regionem quam patribus nostris promisit. |||I die||||"will not abandon"||||a protection||he will lead|||||||||| |disse||||||desertará||||||deduzirá|||||||||| "I am dying," he said, "already; God will not forsake you, but will be your protection, and will someday bring you out of Egypt into the country which he promised to our fathers. Oro vos atque obtestor ut illuc ossa mea deportetis.” Deinde placide obiit. ||"and" or "and also"|I implore|||||"you carry"||peacefully|"he/she died" ||e|obtestor|||||deportem||| Corpus eius conditum est, et in feretro positum. ||"buried"||||bier| ||||||feretro|posto His body was prepared and placed on the bier.