×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Liber Psalmorum, Psalmi 31-60, Psalmus 032

Psalmus 032

1 Psalmus David. Exsultate, justi, in Domino ; rectos decet collaudatio. 2 Confitemini Domino in cithara ; in psalterio decem chordarum psallite illi. 3 Cantate ei canticum novum ; bene psallite ei in vociferatione. 4 Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide. 5 Diligit misericordiam et judicium ; misericordia Domini plena est terra. 6 Verbo Domini cæli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. 7 Congregans sicut in utre aquas maris ; ponens in thesauris abyssos. 8 Timeat Dominum omnis terra ; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem. 9 Quoniam ipse dixit, et facta sunt ; ipse mandavit et creata sunt. 10 Dominus dissipat consilia gentium ; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum. 11 Consilium autem Domini in æternum manet ; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem. 12 Beata gens cujus est Dominus Deus ejus ; populus quem elegit in hæreditatem sibi. 13 De cælo respexit Dominus ; vidit omnes filios hominum. 14 De præparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram : 15 qui finxit sigillatim corda eorum ; qui intelligit omnia opera eorum. 16 Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ. 17 Fallax equus ad salutem ; in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur. 18 Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus : 19 ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame. 20 Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adjutor et protector noster est. 21 Quia in eo lætabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus. 22 Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE

Psalmus 032 Psalm 032 Psalm 032 Salmo 032 Psaume 032 Psalm 032 Psalm 032 Salmo 032 Psalm 032 Псалом 032 诗篇 032

1 Psalmus David. Exsultate, justi, in Domino ; rectos decet collaudatio. ||||||praise Alegrai-vos, justos, no Senhor; os retos devem ser elogiados. 2 Confitemini Domino in cithara ; in psalterio decem chordarum psallite illi. 3 Cantate ei canticum novum ; bene psallite ei in vociferatione. ||song||||||shouting 4 Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide. 5 Diligit misericordiam et judicium ; misericordia Domini plena est terra. 6 Verbo Domini cæli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. 7 Congregans sicut in utre aquas maris ; ponens in thesauris abyssos. |||bottle|||||the treasures of| 8 Timeat Dominum omnis terra ; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem. 9 Quoniam ipse dixit, et facta sunt ; ipse mandavit et creata sunt. 10 Dominus dissipat consilia gentium ; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum. |dissipates|||||||||| 11 Consilium autem Domini in æternum manet ; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem. ||||||cogitazioni|||||| 12 Beata gens cujus est Dominus Deus ejus ; populus quem elegit in hæreditatem sibi. 13 De cælo respexit Dominus ; vidit omnes filios hominum. 14 De præparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram : 15 qui finxit sigillatim corda eorum ; qui intelligit omnia opera eorum. |prepared|habitation||||||||||individually||||||| |||||||||||ha formato|||||||| 16 Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ. |||||||a giant|||||| 17 Fallax equus ad salutem ; in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur. deceitful|||||||||| 18 Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus : 19 ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame. ||||those who fear|||||||||||he may deliver||||||||| |||||||||||||||salvi||||||||| 20 Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adjutor et protector noster est. 21 Quia in eo lætabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus. |||will rejoice|||||||| 22 Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te. ||||||as||| ||||||come|||