×

Usamos cookies para ayudar a mejorar LingQ. Al visitar este sitio, aceptas nuestras politicas de cookie.

image

Liber Psalmorum, Psalmi 91-120, Psalmus 101

Psalmus 101

1 Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam. 2 Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. 3 Non avertas faciem tuam a me : in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam ; in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me. 4 Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt. 5 Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum. 6 A voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ. 7 Similis factus sum pellicano solitudinis ; factus sum sicut nycticorax in domicilio. 8 Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto. 9 Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me adversum me jurabant : 10 quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam, 11 a facie iræ et indignationis tuæ : quia elevans allisisti me. 12 Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fœnum arui. 13 Tu autem, Domine, in æternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem. 14 Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus : 15 quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus, et terræ ejus miserebuntur. 16 Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam : 17 quia ædificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua. 18 Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum. 19 Scribantur hæc in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum. 20 Quia prospexit de excelso sancto suo ; Dominus de cælo in terram aspexit : 21 ut audiret gemitus compeditorum ; ut solveret filios interemptorum : 22 ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem : 23 in conveniendo populos in unum, et reges, ut serviant Domino. 24 Respondit ei in via virtutis suæ : Paucitatem dierum meorum nuntia mihi : 25 ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generationem et generationem anni tui. 26 Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cæli. 27 Ipsi peribunt, tu autem permanes ; et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur ; 28 tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. 29 Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in sæculum dirigetur.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE

Psalmus 101 Psalm 101 Psalm 101

1 Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam. |||anxious||||||has poured|| 2 Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. 3 Non avertas faciem tuam a me : in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam ; in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me. 4 Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt. ||||||||||cremains|have burned 5 Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum. I was struck|||||||||||eat|| 6 A voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ. |||||||to my flesh| 7 Similis factus sum pellicano solitudinis ; factus sum sicut nycticorax in domicilio. |||pelican|of solitude||||night heron||habitatio 7 I am like the pelican of the desert; I am like an owl in the house. 8 Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto. I have watched||||||lonely||roof 9 Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me adversum me jurabant : 10 quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam, 11 a facie iræ et indignationis tuæ : quia elevans allisisti me. ||reproached||||||were praising||||swore against me|because|ashes|||ate||drink||||mixed||||||||lifting up|you lifted| 12 Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fœnum arui. ||||declined||||hay|withered 13 Tu autem, Domine, in æternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem. |||||you remain||remembrance||||| 13 But you, O Lord, remain forever, and your memorial to all generations. 14 Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus : 15 quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus, et terræ ejus miserebuntur. ||you will have mercy||||having mercy||||||have pleased|servants|||||||will have mercy 14 Rise up and have compassion on Zion, for the time to have mercy on her, for the time has come. 15 For her stones have pleased your servants, and they will have compassion on her land. 16 Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam : 17 quia ædificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua. And the nations shall fear thy name, O Lord, and all the kings of the earth thy glory: 17 because the Lord hath built Sion, and shall be seen in his glory. 18 Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum. |||of the humble|||rejected|| He has respected the prayer of the humble, and despised not their prayer. 19 Scribantur hæc in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum. ||||||||will be created|| 19 These things may be written in the next generation, and the people who will be created will praise the Lord. 20 Quia prospexit de excelso sancto suo ; Dominus de cælo in terram aspexit : 21 ut audiret gemitus compeditorum ; ut solveret filios interemptorum : 22 ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem : 23 in conveniendo populos in unum, et reges, ut serviant Domino. |||||||||||has looked||hear|groan|of the captives||would free||of the slain|||||||||||||gathering|||||||to serve| Because he has looked down from his holy place on high; The Lord looked from heaven to earth: 21 to hear the groans of the prisoners; that he might destroy the sons of the slain. 24 Respondit ei in via virtutis suæ : Paucitatem dierum meorum nuntia mihi : 25 ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generationem et generationem anni tui. ||||||fewness|||announce to me|||reverse|||half of|||||||| 26 Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cæli. 27 Ipsi peribunt, tu autem permanes ; et omnes sicut vestimentum veterascent. |||||||||will become old Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur ; 28 tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. ||cloak|you will change|||will be changed||||||||||not deficient 29 Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in sæculum dirigetur. |||||||||will be directed