07-10-19
Reijo Pitkäranta reddidit
Quid Gordon Brown dixerit
19.10.2007, klo 10.07
Gordon Brown, princeps minister Angliae, nuntiavit numerum Britannorum in Iraquiam missorum vere proxime futuro ad dimidiam partem redactum iri.
Cum hoc factum erit, in Iraquia, ubi hodie quinque milia Britannorum stipendia faciunt, tantum duo milia quingenti milites remanebunt.
De rebus Nationum Unitarum
19.10.2007, klo 10.07
Consilium securitatis Nationum Unitarum, quod in quinque nationibus permanentibus consistit, sibi quinque civitates socias in biennium proximum cooptavit.
Quae sunt Burcina Faso, Libya, Vietnamia, Croatia, Ora Dives (vulgo Costa Rica).
Sunt, qui societatem Libyae, civitatis de terrorismo sustinendo accusatae, mirentur, sed haec res votis a legatis terrarum Africae datis decreta est.
Ad Croatiam et Oram Divitem in Consilium securitatis eligendam duobus suffragiis opus erat.
Piratica hoc anno aucta est
19.10.2007, klo 10.06
Ex Instituto internationali rei navalis nuntiatum est piraticam in maribus orbis terrarum hoc anno evidenter increbruisse: Praedones maritimos praesertim in aquis nationalibus Africae versari, quam ob rem prudentis non esset in oris Somaliae et Nigeriae navigare.
Regionem autem periculosissimam esse Indonesiam, ubi novem primis huius anni mensibus iam triginta septem latrocinia maritima facta essent.
Partes Saharae virides fient
19.10.2007, klo 10.05
Aegyptiis in animo est loca deserta Saharae magnam partem in terram cultam mutare.
Sperant enim fore, ut area ad exarandum idonea ibidem decenniis proxime futuris usque ad quattuordecim fere milia chiliometrorum quadratorum pateat.
Hoc propositum eo facilius perfici posse existimatur, quod iam hodie in septentrionali parte urbis Cairi per medias solitudines fructus varii generis crescunt, ut melo, armeniacum, brassica cauliflora.
In quibus viis tutissimus eas
19.10.2007, klo 10.05
Numerus hominum calamitatibus viariis in Europa morientium maximus est in terris Balticis, ut apparet ex investigatione, quam Consilium Europaeum a securitate rei vehicularis faciendam curavit.
Tutissimus autem commeatus videtur esse in viis publicis Melitae, Hollandiae Suetiaeque.
Laudantur etiam Luxemburgum, Francogallia, Portugallia, quippe quibus contigerit, ut multitudinem mortium inde ab anno bis millesimo primo (2001) quadraginta centesimis deminuerent.
De prisca pictura parietaria
19.10.2007, klo 10.04
Apud urbem Aleppo, quae temporibus antiquis Beroea appellabatur, pictura parietaria omnium vetustissima, quod sciamus, inventa est.
Originem enim ab aetate lapidea ducit, nam abhinc undecim milia annorum confecta esse existimatur.
Credideris hoc opus e quodam genere artis modernae esse, quoniam tribus coloribus, scilicet rubro, nigro, albo, pictum est et imprimis ex figuris quadratis constat.