×

Usamos cookies para ayudar a mejorar LingQ. Al visitar este sitio, aceptas nuestras politicas de cookie.


image

Erasmi Colloquia Familiaria, Lectio 4: Percontandi Forma -- A

Lectio 4: Percontandi Forma -- A

Percontandi forma

Personae

Georgius, Livinus,

In primo congressu

Ge. Ex qua tandem corte aut cavea nobis ades?

Li. Quid ita?

Ge. Quia male saginatus. Quia macie pelluces totus, ariditate crepitas. Unde prodis?

Li. E collegio Montis acuti.

Ge. Ergo ades nobis onustus literis?

Li. Imo, pediculis.

Ge. Pulchre comitatus advenis.

Li. Sane, nec tutum est nunc viatorem ire incomitatum.

Ge. Agnosco sodalitium scholasticum. Ecquid novarum rerum adfers e Lutetia?

Li. Illud in primis, quod, scio, tibi videbitur incredibile: Lutetiae Beta sapit, et Quercus concionatur.

Ge. Quid tu narras?

Li. Hoc, quod audis.

Ge. Quid ego audio?

Li. Hoc, quod narro.

Ge. Monstri simile. Oportet illic fungos et lapides esse auditores, ubi tales concionentur.

Li. Atqui sic res habet. Nec audita narro, sed comperta.

Ge. Oportet igitur illic plurimum sapere homines, si sapit Beta et Quercus.

Li. Recte coniectas.

Lectio 4: Percontandi Forma -- A Lesson 4: Form of Inquiry -- A Lição 4: Forma de Investigação -- A

Percontandi forma

Personae

Georgius, Livinus,

In primo congressu

Ge. Ex qua tandem corte aut cavea nobis ades?

Li. Quid ita?

Ge. Quia male saginatus. Quia macie pelluces totus, ariditate crepitas. Unde prodis?

Li. E collegio Montis acuti.

Ge. Ergo ades nobis onustus literis?

Li. Imo, pediculis.

Ge. Pulchre comitatus advenis.

Li. Sane, nec tutum est nunc viatorem ire incomitatum.

Ge. Agnosco sodalitium scholasticum. Ecquid novarum rerum adfers e Lutetia?

Li. Illud in primis, quod, scio, tibi videbitur incredibile: Lutetiae Beta sapit, et Quercus concionatur.

Ge. Quid tu narras?

Li. Hoc, quod audis.

Ge. Quid ego audio?

Li. Hoc, quod narro.

Ge. Monstri simile. Oportet illic fungos et lapides esse auditores, ubi tales concionentur.

Li. Atqui sic res habet. Nec audita narro, sed comperta.

Ge. Oportet igitur illic plurimum sapere homines, si sapit Beta et Quercus.

Li. Recte coniectas. You guessed it right.