×

We use cookies to help make LingQ better. By visiting the site, you agree to our cookie policy.

image

Liber Psalmorum, Psalmi 91-120, Psalmus 104

Psalmus 104

1 Alleluja. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus ; annuntiate inter gentes opera ejus. 2 Cantate ei, et psallite ei ; narrate omnia mirabilia ejus. 3 Laudamini in nomine sancto ejus ; lætetur cor quærentium Dominum. 4 Quærite Dominum, et confirmamini ; quærite faciem ejus semper. 5 Mementote mirabilium ejus quæ fecit ; prodigia ejus, et judicia oris ejus : 6 semen Abraham servi ejus ; filii Jacob electi ejus. 7 Ipse Dominus Deus noster ; in universa terra judicia ejus. 8 Memor fuit in sæculum testamenti sui ; verbi quod mandavit in mille generationes : 9 quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac : 10 et statuit illud Jacob in præceptum, et Israël in testamentum æternum, 11 dicens : Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ : 12 cum essent numero brevi, paucissimi, et incolæ ejus. 13 Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum. 14 Non reliquit hominem nocere eis : et corripuit pro eis reges. 15 Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. 16 Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit. 17 Misit ante eos virum : in servum venumdatus est, Joseph. 18 Humiliaverunt in compedibus pedes ejus ; ferrum pertransiit animam ejus : 19 donec veniret verbum ejus. Eloquium Domini inflammavit eum. 20 Misit rex, et solvit eum ; princeps populorum, et dimisit eum. 21 Constituit eum dominum domus suæ, et principem omnis possessionis suæ : 22 ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret. 23 Et intravit Israël in Ægyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham. 24 Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus. 25 Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus. 26 Misit Moysen servum suum ; Aaron quem elegit ipsum. 27 Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham. 28 Misit tenebras, et obscuravit ; et non exacerbavit sermones suos. 29 Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum. 30 Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum. 31 Dixit, et venit cœnomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum. 32 Posuit pluvias eorum grandinem : ignem comburentem in terra ipsorum. 33 Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum. 34 Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus : 35 et comedit omne fœnum in terra eorum, et comedit omnem fructum terræ eorum. 36 Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum. 37 Et eduxit eos cum argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus. 38 Lætata est Ægyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos. 39 Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem. 40 Petierunt, et venit coturnix, et pane cæli saturavit eos. 41 Dirupit petram, et fluxerunt aquæ : abierunt in sicco flumina. 42 Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum. 43 Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in lætitia. 44 Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt : 45 ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE

Psalmus 104 Psalm 104 Psaume 104

1 Alleluja. praise the Lord Confitemini Domino, et invocate nomen ejus ; annuntiate inter gentes opera ejus. |||invoke||||||| 2 Cantate ei, et psallite ei ; narrate omnia mirabilia ejus. 3 Laudamini in nomine sancto ejus ; lætetur cor quærentium Dominum. be praised|||||||| 4 Quærite Dominum, et confirmamini ; quærite faciem ejus semper. |||be strengthened|||| 5 Mementote mirabilium ejus quæ fecit ; prodigia ejus, et judicia oris ejus : 6 semen Abraham servi ejus ; filii Jacob electi ejus. Remember|||||||||||||||||chosen| 7 Ipse Dominus Deus noster ; in universa terra judicia ejus. 8 Memor fuit in sæculum testamenti sui ; verbi quod mandavit in mille generationes : 9 quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac : 10 et statuit illud Jacob in præceptum, et Israël in testamentum æternum, 11 dicens : Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ : 12 cum essent numero brevi, paucissimi, et incolæ ejus. ||||of the covenant||word|||||||||||oath|||||||||||||||||||Canaan|rope|||||number||very few||inhabitants| 13 Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum. |passed through|||||||||| 14 Non reliquit hominem nocere eis : et corripuit pro eis reges. 15 Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. |touch||||||||slander 16 Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit. |||||||||broke 17 Misit ante eos virum : in servum venumdatus est, Joseph. ||||||sold into slavery|| 18 Humiliaverunt in compedibus pedes ejus ; ferrum pertransiit animam ejus : 19 donec veniret verbum ejus. ||||||passed through||||would come|| Eloquium Domini inflammavit eum. ||inflamed him| 20 Misit rex, et solvit eum ; princeps populorum, et dimisit eum. |||released||chief of the people|||| 21 Constituit eum dominum domus suæ, et principem omnis possessionis suæ : 22 ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret. appointed||||||prince||possession|||instructed||||||elders|||would teach 23 Et intravit Israël in Ægyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham. ||||Egypt|||foreigner|||| 24 Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus. |increased||||||||| 25 Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus. ||||hate|||||||| 26 Misit Moysen servum suum ; Aaron quem elegit ipsum. 27 Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham. ||||signs|||of wonders||| 28 Misit tenebras, et obscuravit ; et non exacerbavit sermones suos. |||obscured||||| 29 Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum. 30 Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum. Produced|||frogs||in the chambers|| 31 Dixit, et venit cœnomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum. |||midge||gall wasp|||| 32 Posuit pluvias eorum grandinem : ignem comburentem in terra ipsorum. |rains||hail||burning||| 33 Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum. |||||fig trees|||||| 34 Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus : 35 et comedit omne fœnum in terra eorum, et comedit omnem fructum terræ eorum. |||locust||beetle||||||||||||||||| 36 Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum. 37 Et eduxit eos cum argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus. |||||||||||tribes|| 38 Lætata est Ægyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos. ||Egypt||departure|||lay upon|||| 39 Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem. expanded||||||||shine||| 40 Petierunt, et venit coturnix, et pane cæli saturavit eos. They asked|||quail||||| 41 Dirupit petram, et fluxerunt aquæ : abierunt in sicco flumina. He broke|||||||dry land| 42 Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum. 43 Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in lætitia. 44 Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt : 45 ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant. |||regions||||||||his justifications|||||they seek