×

Nous utilisons des cookies pour rendre LingQ meilleur. En visitant le site vous acceptez nos Politique des cookies.


image

Ad Romanos, Rom 08

Rom 08

8 1 Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu : qui non secundum carnem ambulant. 2 Lex enim spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis. 3 Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem : Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne, 4 ut justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. 5 Qui enim secundum carnem sunt, quæ carnis sunt, sapiunt : qui vero secundum spiritum sunt, quæ sunt spiritus, sentiunt. 6 Nam prudentia carnis, mors est : prudentia autem spiritus, vita et pax : 7 quoniam sapientia carnis inimica est Deo : legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest. 8 Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. 9 Vos autem in carne non estis, sed in spiritu : si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. 10 Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem. 11 Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis : qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. 12 Ergo fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. 13 Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini : si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.

14 Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. 15 Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus : Abba (Pater). 16 Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. 17 Si autem filii, et hæredes : hæredes, quidem Dei, cohæredes autem Christi : si tamen compatimur ut et conglorificemur.

18 Existimo enim quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. 19 Nam exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat. 20 Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe : 21 quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei. 22 Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc. 23 Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes : et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri. 24 Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quæ videtur, non est spes : nam quod videt quis, quid sperat ? 25 Si autem quod non videmus, speramus : per patientiam exspectamus.

26 Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram : nam quid oremus, sicut oportet, nescimus : sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. 27 Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus : quia secundum Deum postulat pro sanctis.

28 Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti. 29 Nam quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. 30 Quos autem prædestinavit, hos et vocavit : et quos vocavit, hos et justificavit : quos autem justificavit, illos et glorificavit. 31 Quid ergo dicemus ad hæc ? si Deus pro nobis, quis contra nos ? 32 Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum : quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit ? 33 Quis accusabit adversus electos Dei ? Deus qui justificat, 34 quis est qui condemnet ? Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis. 35 Quis ergo nos separabit a caritate Christi ? tribulatio ? an angustia ? an fames ? an nuditas ? an periculum ? an persecutio ? an gladius ? 36 (Sicut scriptum est :

Quia propter te mortificamur tota die :

æstimati sumus sicut oves occisionis.)

37 Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. 38 Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, 39 neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro.

Rom 08 Rome 08

8 1 Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu : qui non secundum carnem ambulant. 8 1 Therefore there is now no condemnation for those who are in Christ Jesus: who do not walk according to the flesh. 2 Lex enim spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis. 2 For the law of the spirit of life in Christ Jesus has freed me from the law of sin and death. 3 Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem : Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne, 4 ut justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. 3 For what was impossible for the law, in which it was weakened through the flesh: God, sending his Son in the likeness of sinful flesh and from sin, condemned sin in the flesh, 4 so that the justification of the law might be fulfilled in us, who do not walk according to the flesh, but according to the Spirit. 5 Qui enim secundum carnem sunt, quæ carnis sunt, sapiunt : qui vero secundum spiritum sunt, quæ sunt spiritus, sentiunt. 5 For those who are according to the flesh understand the things of the flesh, but those who are according to the spirit feel the things of the spirit. 6 Nam prudentia carnis, mors est : prudentia autem spiritus, vita et pax : 7 quoniam sapientia carnis inimica est Deo : legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest. 6 For the prudence of the flesh is death: but the prudence of the spirit is life and peace: 7 because the wisdom of the flesh is hostile to God: for it is not subject to the law of God, nor can it 8 Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. 8 But those who are in the flesh cannot please God. 9 Vos autem in carne non estis, sed in spiritu : si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. 9 But you are not in the flesh, but in the spirit, if the Spirit of God dwells in you. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. But if anyone does not have the Spirit of Christ, this is not his. 10 Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem. 10 But if Christ is in you, the body is indeed dead because of sin, but the spirit is alive because of justification. 11 Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis : qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. 11 But if the Spirit of him who raised Jesus from the dead dwells in you: he who raised Jesus Christ from the dead will also quicken your mortal bodies, because of his Spirit dwelling in you. 12 Ergo fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. 12 Therefore, brethren, we are debtors not to the flesh, that we may live according to the flesh. 13 Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini : si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. 13 For if ye live according to the flesh, ye shall die: but if by the spirit ye have mortified the deeds of the flesh, ye shall live.

14 Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. 14 For all who are moved by the Spirit of God, those are the children of God. 15 Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus : Abba (Pater). 15 For you did not receive the spirit of slavery again in fear, but you received the spirit of adoption as sons, in which we cry: Abba (Father). 16 Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. 16 For the Spirit himself bears witness to our spirit that we are children of God. 17 Si autem filii, et hæredes : hæredes, quidem Dei, cohæredes autem Christi : si tamen compatimur ut et conglorificemur. 17 But if children and heirs: heirs indeed of God, but joint heirs of Christ: if we are pitied, that we may also be glorified.

18 Existimo enim quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. 18 For I consider that the sufferings of this time are not worthy of the future glory which will be revealed in us. 19 Nam exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat. 19 For the expectation of the creature awaits the revelation of the children of God. 20 Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe : 21 quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei. 20 For the creature is subjected to vanity not willingly, but because of him who subjected it in hope: 21 because the creature itself will be freed from the slavery of corruption into the freedom of the glory of the children of God. 22 Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc. 22 For we know that every creature groans and gives birth until now. 23 Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes : et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri. 23 And not only that, but we ourselves having the firstfruits of the spirit: and we ourselves groan within ourselves, awaiting the adoption of the sons of God, the redemption of our body. 24 Spe enim salvi facti sumus. 24 For we are saved by hope. Spes autem, quæ videtur, non est spes : nam quod videt quis, quid sperat ? But hope that is seen is not hope: for what one sees, what does one hope for? 25 Si autem quod non videmus, speramus : per patientiam exspectamus. 25 But if we do not see, we hope: we wait with patience.

26 Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram : nam quid oremus, sicut oportet, nescimus : sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. 26 And likewise the Spirit also helps our infirmity: for we do not know what we should pray for, as we ought: but the Spirit himself pleads for us with inexpressible groans. 27 Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus : quia secundum Deum postulat pro sanctis. 27 But he who examines hearts knows what the Spirit longs for: because according to God he asks for the saints.

28 Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti. 28 But we know that all things work together for good to those who care for God, to those who are called saints according to purpose. 29 Nam quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. 29 For those whom he foresaw and predestined to be conformed to the image of his Son, that he himself might be the firstborn among many brothers. 30 Quos autem prædestinavit, hos et vocavit : et quos vocavit, hos et justificavit : quos autem justificavit, illos et glorificavit. 30 And whom he predestined, these he also called: and whom he called, these he also justified: and whom he justified, them he also glorified. 31 Quid ergo dicemus ad hæc ? 31 What then shall we say to these things? si Deus pro nobis, quis contra nos ? 32 Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum : quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit ? 32 He spared not even his own Son, but delivered him up for us all: how did he not also with him give us all things? 33 Quis accusabit adversus electos Dei ? 33 Who will accuse God's elect? Deus qui justificat, 34 quis est qui condemnet ? God who justifies, 34 who is he who condemns? Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis. 35 Quis ergo nos separabit a caritate Christi ? 35 Who will separate us from the love of Christ? tribulatio ? an angustia ? or distress? an fames ? or are you hungry? an nuditas ? or nudity? an periculum ? or danger? an persecutio ? an gladius ? or a sword? 36 (Sicut scriptum est :

Quia propter te mortificamur tota die : Because for your sake we are mortified all day long.

æstimati sumus sicut oves occisionis.) We are counted as sheep for the slaughter.)

37 Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. 37 But in all these we overcome because of him who loved us. 38 Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, 39 neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro. 38 For I am certain that neither death, nor life, nor angels, nor principalities, nor virtues, nor existence, nor the future, nor strength, 39 nor height, nor depth, nor any other creature will be able to separate us from the love of God, which is in Christ Jesus our Lord