×

Nous utilisons des cookies pour rendre LingQ meilleur. En visitant le site vous acceptez nos Politique des cookies.

image

Evangelium secundum Marcum, Marcum, Capitulum 14

Marcum, Capitulum 14

1 Erat autem Pascha et azyma post biduum : et quærebant summi sacerdotes et scribæ quomodo eum dolo tenerent, et occiderent. 2 Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.

3 Et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi : et fracto alabastro, effudit super caput ejus. 4 Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes : Ut quid perditio ista unguenti facta est ? 5 poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam. 6 Jesus autem dixit : Sinite eam, quid illi molesti estis ? Bonum opus operata est in me : 7 semper enim pauperes habetis vobiscum : et cum volueritis, potestis illis benefacere : me autem non semper habetis. 8 Quod habuit hæc, fecit : prævenit ungere corpus meum in sepulturam. 9 Amen dico vobis : Ubicumque prædicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit hæc, narrabitur in memoriam ejus.

10 Et Judas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis. 11 Qui audientes gavisi sunt : et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quærebat quomodo illum opportune traderet.

12 Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli : Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha ? 13 Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis : Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquæ bajulans : sequimini eum, 14 et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit : Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem ? 15 Et ipse vobis demonstrabit cœnaculum grande, stratum : et illic parate nobis. 16 Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem : et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha. 17 Vespere autem facto, venit cum duodecim. 18 Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus : Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum. 19 At illi cœperunt contristari, et dicere ei singulatim : Numquid ego ? 20 Qui ait illis : Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino. 21 Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo : væ autem homini illi per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.

22 Et manducantibus illis, accepit Jesus panem : et benedicens fregit, et dedit eis, et ait : Sumite, hoc est corpus meum. 23 Et accepto calice, gratias agens dedit eis : et biberunt ex illo omnes. 24 Et ait illis : Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur. 25 Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.

26 Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum. 27 Et ait eis Jesus : Omnes scandalizabimini in me in nocte ista : quia scriptum est : Percutiam pastorem, et dispergentur oves. 28 Sed postquam resurrexero, præcedam vos in Galilæam. 29 Petrus autem ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego. 30 Et ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus. 31 At ille amplius loquebatur : Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant.

32 Et veniunt in prædium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis : Sedete hic donec orem. 33 Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum : et cœpit pavere et tædere. 34 Et ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate. 35 Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora. 36 Et dixit : Abba pater, omnia tibi possibilia sunt : transfer calicem hunc a me : sed non quod ego volo, sed quod tu. 37 Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro : Simon, dormis ? non potuisti una hora vigilare ? 38 vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma. 39 Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens. 40 Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei. 41 Et venit tertio, et ait illis : Dormite jam, et requiescite. Sufficit : venit hora : ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum. 42 Surgite, eamus : ecce qui me tradet, prope est.

43 Et, adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus. 44 Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute. 45 Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait : Ave Rabbi : et osculatus est eum. 46 At illi manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum. 47 Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam. 48 Et respondens Jesus, ait illis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me ? 49 quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturæ. 50 Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt. 51 Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo : et tenuerunt eum. 52 At ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis.

53 Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem : et convenerunt omnes sacerdotes, et scribæ, et seniores. 54 Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis : et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se. 55 Summi vero sacerdotes et omne concilium quærebant adversus Jesum testimonium ut eum morti traderent : nec inveniebant. 56 Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum : et convenientia testimonia non erant. 57 Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes : 58 Quoniam nos audivimus eum dicentem : Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum ædificabo. 59 Et non erat conveniens testimonium illorum. 60 Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens : Non respondes quidquam ad ea quæ tibi objiciuntur ab his ? 61 Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei : Tu es Christus Filius Dei benedicti ? 62 Jesus autem dixit illi : Ego sum : et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus cæli. 63 Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait : Quid adhuc desideramus testes ? 64 Audistis blasphemiam : quid vobis videtur ? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis. 65 Et cœperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum cædere, et dicere ei : Prophetiza : et ministri alapis eum cædebant.

66 Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis :67 et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait : Et tu cum Jesu Nazareno eras.68 At ille negavit, dicens : Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.69 Rursus autem cum vidisset illum ancilla, cœpit dicere circumstantibus : Quia hic ex illis est.70 At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro : Vere ex illis es : nam et Galilæus es.71 Ille autem cœpit anathematizare et jurare : Quia nescio hominem istum, quem dicitis.72 Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus : Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cœpit flere.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE

Marcum, Capitulum 14 Markus, Kapitel 14 Mark, Chapter 14

1 Erat autem Pascha et azyma post biduum : et quærebant summi sacerdotes et scribæ quomodo eum dolo tenerent, et occiderent. ||Passover||||two days later||||||||||"might arrest him"||"they might kill" ||||||dois dias||procuravam|||||como||enganos|prendesse|| 1 Now it was the Passover and Unleavened Bread after two days: and the chief priests and the scribes sought how they might take him by guile, and kill him. 2 Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. |||||festival day|||||| |||||||forte||acontecesse|| And they said: Not on the day of the feast, lest there should be a tumult among the people.

3 Et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi : et fracto alabastro, effudit super caput ejus. |||||||the leper||"was reclining"||||alabaster jar|ointment|spikenard ointment|spikenard ointment|"of great value"||"having broken"|alabaster jar|"poured out"||| ||||||||||||||||nardo|||quebrando||||| 3 And while he was in Bethania in the house of Simon the leper, and was at table, a woman came having an alabaster box of ointment of spiked with precious nard: and breaking the box, she poured it upon his head. 4 Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes : Ut quid perditio ista unguenti facta est ? |||||||||||waste||"of ointment"|| 4 And some were indignant among themselves, and said: Why was this waste of the ointment become? 5 poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. ||ointment||"be sold"||||||| 5 for that ointment could have been sold for more than three hundred denarii, and given to the poor. Et fremebant in eam. |they were roaring|| |tremebant|| And they roared at her. 6 Jesus autem dixit : Sinite eam, quid illi molesti estis ? |"however"||||||"troubling" or "bothering"| |||Deixem||||| 6 And Jesus said: Suffer her, why do you trouble her? Bonum opus operata est in me : 7 semper enim pauperes habetis vobiscum : et cum volueritis, potestis illis benefacere : me autem non semper habetis. ||"worked"|||||||||||"you will want"|||||||| ||||||||||||||podem fazer||||||| She has done a good work in me. 7 For the poor you have with you always: and when you are willing, you can do good to them: but me you have not always. 8 Quod habuit hæc, fecit : prævenit ungere corpus meum in sepulturam. ||||"has anointed"|anoint||||"for burial" |tinha|||anteveniu||||| 8 What she had she did, she did beforehand to anoint my body to be buried. 9 Amen dico vobis : Ubicumque prædicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit hæc, narrabitur in memoriam ejus. ||||"has been preached"|||||||||||"will be told"||| Amen I say to you, wherever this gospel is preached in the whole world, and what he did, it will be told in his memory.

10 Et Judas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis. |Judas Iscariot|Iscariot||||||"chief" or "high"|||betray him to|| |||||||||||o entregasse|| 10 And Judas Iscariot, one of the twelve, went to the chief priests to betray him to them. 11 Qui audientes gavisi sunt : et promiserunt ei pecuniam se daturos. ||"rejoiced"|||"promised"||||"to give" |||||||||datar 11 And when they heard it, they were overjoyed, and promised to give him money. Et quærebat quomodo illum opportune traderet. ||||at the right moment|betray him conveniently And he inquired how he might conveniently betray him.

12 Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli : Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha ? |||unleavened bread|||they sacrificed it||||||||"we prepare"|||"you eat"| ||||||||||||||preparar|||comas pascais| 12 And on the first day of the unleavened bread, when they sacrificed the Passover, the disciples say to him: Whither wilt thou that we should go and prepare for thee to eat the passover? 13 Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis : Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquæ bajulans : sequimini eum, 14 et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit : Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem ? |||||||||||||"will meet"|||"jar" or "pitcher"||carrying a jar|"Follow him"||||"he enters"|||||||||dining room|||||||"I may eat" ||||||||||||||||||carregando||||||||||||||||||||| 13 And he sends two of his disciples, and says to them: Go into the city, and there shall meet you a man carrying a bottle of water: follow him. can i eat 15 Et ipse vobis demonstrabit cœnaculum grande, stratum : et illic parate nobis. |||"will show"|large upper room||furnished room|||| 15 And he himself will show you a large room, a bed: and prepare for us there. 16 Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem : et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha. ||||||||||as||||"prepared"| 16 And his disciples departed, and came into the city: and they found as he had told them, and they prepared the Passover. 17 Vespere autem facto, venit cum duodecim. 18 Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus : Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum. |"reclining at table"|||"eating"|||||||||||||| 18 And as they sat down and were eating, Jesus said: Amen I say to you, that one of you who eats with me will betray me. 19 At illi cœperunt contristari, et dicere ei singulatim : Numquid ego ? |||"to be sorrowful"||||"one by one"|| 19 But they began to be grieved, and to say to him one by one: Am I? 20 Qui ait illis : Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino. |||||||dips with me||||dish |||||||mergulha||||prato 20 He said to them: One of the twelve who dips his hand in the dish with me. 21 Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo : væ autem homini illi per quem Filius hominis tradetur ! And the Son of man indeed goes as it is written of him: but woe to that man by whom the Son of man is betrayed! bonum erat ei, si non esset natus homo ille. it was good for him, if that man had not been born.

22 Et manducantibus illis, accepit Jesus panem : et benedicens fregit, et dedit eis, et ait : Sumite, hoc est corpus meum. ||||||||||||||"Take"|||| ||||||||quebrou|||||||||| 22 And while they were eating, Jesus took bread, and blessing, broke it, and gave it to them, and said: Take it, that is my body. 23 Et accepto calice, gratias agens dedit eis : et biberunt ex illo omnes. ||the cup||||||||| And taking the chalice, giving thanks, he gave it to them: and they all drank of it. 24 Et ait illis : Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur. ||||||||||||será derramado And he said to them: This is my blood of the new testament, which is shed for many. 25 Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei. |||||||||"fruit" or "product"|grapevine|||||||I will drink|||| |||||||||gênero|||||||||||| 25 Truly I say to you, that I will no longer drink of this fruit of the vine until that day, when I shall drink it new in the kingdom of God.

26 Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum. |hymn was sung|having sung|||| 26 And having sung a hymn, they went out into the Mount of Olives. 27 Et ait eis Jesus : Omnes scandalizabimini in me in nocte ista : quia scriptum est : Percutiam pastorem, et dispergentur oves. |||||"will be scandalized"|||||||||I will strike|||"will be scattered"| ||||||||||||||percutire|||serão dispersas| And Jesus said to them: You will all be offended by me this night: because it is written: I will strike the shepherd, and the sheep will be scattered. 28 Sed postquam resurrexero, præcedam vos in Galilæam. ||I will rise|I will go before||| 29 Petrus autem ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego. |||||||offended|||||| And Peter said to him: And if all shall be offended at thee, but not I. 30 Et ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus. ||||||||||||||||twice|||||"will deny me" |||||||||||||||||cantará|||| 30 And Jesus said to him, Truly I say to you, that to-day this night, before the rooster utters the voice twice, you will deny me thrice. 31 At ille amplius loquebatur : Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. ||||||"it is necessary"|||die with you||||will not deny |||||||||morrer|||| 31 But he spoke the more earnestly: And if I should die with thee, I will not deny thee. Similiter autem et omnes dicebant. And they all said the same.

32 Et veniunt in prædium, cui nomen Gethsemani. |||estate or farm|||Gethsemane Et ait discipulis suis : Sedete hic donec orem. ||||"Sit"|||I pray And he said to his disciples, Sit down here till I pray. 33 Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum : et cœpit pavere et tædere. |||||||||began to fear|to be afraid||to be weary 34 Et ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate. |||"Sorrowful"|||||||"Stay" or "remain here"|||stay awake And he said to them: My soul is sad even to death: stay here and watch. 35 Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora. ||he had advanced|a little||||||||||he would pass||| 35 And when he had gone a little way, he fell to the ground, and begged that, if it were possible, the hour might pass from him. 36 Et dixit : Abba pater, omnia tibi possibilia sunt : transfer calicem hunc a me : sed non quod ego volo, sed quod tu. ||Father||||||remove|||||||||||| 36 And he said, Abba, Father, all things are possible for you. Remove this cup from me, but not what I want, but what you want. 37 Et venit, et invenit eos dormientes. |||||sleeping Et ait Petro : Simon, dormis ? ||Peter||"Are you sleeping?" non potuisti una hora vigilare ? |"could you not"|||stay awake 38 vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. |||||"you enter"|| |||||entrem|| Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma. ||||||"weak" ||||||fraca The spirit indeed is willing, but the flesh is weak. 39 Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens. ||going away again|he prayed|the same|| 39 And going away again, he prayed, saying the same words. 40 Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei. |having returned|again||||||||"weighed down"||||"to answer"| |reverso|novamente||||||||||||| 40 And returning, he found them sleeping again (for their eyes were heavy), and they did not know what to answer him. 41 Et venit tertio, et ait illis : Dormite jam, et requiescite. ||||||Sleep now, and||| 41 And he came the third time, and said unto them: Sleep now, and rest. Sufficit : venit hora : ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum. 42 Surgite, eamus : ecce qui me tradet, prope est. ||||||near|

43 Et, adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus. ||||||||||||||||"swords"||sticks||||||| 44 Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute. ||betrayer|||||whomever|I kiss|I kiss|||Hold him fast.|||"lead him carefully"|"with caution" ||||||||||||||||com cuidado 45 Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait : Ave Rabbi : et osculatus est eum. |||imediatamente|||||||||| 46 At illi manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum. |||laid hands||||they held| 47 Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam. ||||standing around him|drawing out||struck|||high priest's||cut off||ear 48 Et respondens Jesus, ait illis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me ? |||||||"to a robber"||||||arrest me| ||||||||||||madeiras|| 49 quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. daily||||||||||"did not seize" Sed ut impleantur Scripturæ. ||"be fulfilled"|the Scriptures 50 Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt. ||||||fled 51 Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo : et tenuerunt eum. young man|||||clothed with linen|linen cloth||naked body||| 51 And a certain young man followed him, clothed in a sheet over his nakedness: and they held him. 52 At ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis. ||"having cast off"|the shroud||"fled away"||

53 Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem : et convenerunt omnes sacerdotes, et scribæ, et seniores. |"they led"||||high priest|||||||| 54 Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis : et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se. ||||||||inside||||||||servants||||"warmed himself"| 55 Summi vero sacerdotes et omne concilium quærebant adversus Jesum testimonium ut eum morti traderent : nec inveniebant. |||||council|||||||"to death"|"put to death"||"they found" 56 Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum : et convenientia testimonia non erant. ||||||||agreeing|testimonies|| 57 Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes : 58 Quoniam nos audivimus eum dicentem : Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum ædificabo. ||rising|||"were bearing"||||||we heard||saying||"I will destroy"|||||||three days|||||"I will build" 59 Et non erat conveniens testimonium illorum. |||consistent|| 60 Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens : Non respondes quidquam ad ea quæ tibi objiciuntur ab his ? ||the high|high priest|||||||"you answer"||||||"are accused"|| 61 Ille autem tacebat, et nihil respondit. ||"was silent"||| Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei : Tu es Christus Filius Dei benedicti ? |||||||||||||blessed 62 Jesus autem dixit illi : Ego sum : et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus cæli. 63 Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait : Quid adhuc desideramus testes ? |||"tearing"||||||do we need|witnesses 64 Audistis blasphemiam : quid vobis videtur ? |blasphemy|||it seems Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis. ||"they condemned"|||guilty| 65 Et cœperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum cædere, et dicere ei : Prophetiza : et ministri alapis eum cædebant. |||"to spit on"|||cover||||"with blows"||strike him||||Prophesy!|||"with blows"||

66 Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis :67 et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait : Et tu cum Jesu Nazareno eras.68 At ille negavit, dicens : Neque scio, neque novi quid dicas. ||||||down||||maidservants|||||||warming himself|||||||||Nazarene|were||||||||||you say Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.69 Rursus autem cum vidisset illum ancilla, cœpit dicere circumstantibus : Quia hic ex illis est.70 At ille iterum negavit. ||||||||again||||||||||||||||| Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro : Vere ex illis es : nam et Galilæus es.71 Ille autem cœpit anathematizare et jurare : Quia nescio hominem istum, quem dicitis.72 Et statim gallus iterum cantavit. |||||"were standing by"|||||||||Galilean|||||"to curse"||swear||||||||||| |||||estavam lá||||||||||||||||||||||||||| Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus : Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. |"remembered"|||word|||||||"will crow"||||"You will deny" Et cœpit flere. ||to weep