×

Nous utilisons des cookies pour rendre LingQ meilleur. En visitant le site vous acceptez nos Politique des cookies.

image

De Imitatione Christi, De Imitatione Christi: Liber Quartus 6-12

De Imitatione Christi: Liber Quartus 6-12

Cap. 6. Interrogatio de exercitio ante communionem.

1. Cum tuam dignitatem, et meam vilitatem penso, valde contremisco, et in me ipso confundor. Si enim non accedo vitam fugio; et si indigne me ingesserio, offensam incurro. Quid ergo faciam, Deus auxiliator meus et consiliator meus in necessitatibus?

2. Tu doce me viam rectam, propone aliquod breve exercitium sacræ Communioni congruum. Utile est enim scire, qualiter scilicet devote et reverenter tibi præparare debeam cor meum ad recipiendum salubriter tuum Sacramentum, seu etiam celebrandum tam magnum et divinum sacrificium.

Cap. 7. De discussione propriæ conscientiæ et emendationis proposito.

1. Super omnia cum summa humilitate cordis et supplici reverentia, cum plena fide et pia intentione honoris Dei, ad hoc Sacramentum celebrandum, tractandum et sumendum oportet Dei accedere Sacerdotem. Diligenter examina conscientiam tuam, et pro posse tuo vera contritione, et humili confessione eam nuda e clarifica, ita ut nil grave habeas, aut scias, quod te remodeat et liberum accessum impediat. Habeas displicentiam omnium peccatorum tuorum in generali, et pro quotidianis excessibus magis in spirituali doleas et gemas; et, si tempus patiturum, Deo in secreto cordis cunctas confidere passionum tuarum miserias.

2. Ingemisce et dole, quod adhuc tam carnalis sis et mundanus, ita immortificatus a passionibus, tam plenus concupiscentiarum motibus, tam incustoditus in sensibus exterioribus, tam sæpe multis variis phantasiis implicatus, tam multum inclinatus ad exteriora, tam negligens ad interiora, tam levis ad risum et dissolutionem, tam durus ad fletum et compunctionem, tam promtus ad laxiora et carnis commoda, tam segnis ad rigorem et fervorem, tam curiosus ad nova capienda et audienda, et pulchra intuenda, tam remissus ad humilia et abjecta amplectenda, tam cupidus ad multa habenda, tam parcus ad dandum, tam tenax ad retinendum, tam inconsideratus in loquendo, tam incontinens ad tacendum, tam incompositus in moribus, tam importunus in actibus, tam effusus super cibum, tam surdus ad Dei verbum, tam velox ad quietem, tam tardus ad laborem, tam vigilans ad fabulas, tam somnolentus ad vigilias sacras; tam festinus ad finem, tam vagus ad attendendum, tam negligens in horis pervolvendis, tam tepidus in celebrando, tam aridus in communicando, tam cito distractus, tam raro tibi vene collectus, tam subito commotus ad iram, tam facilis ad alterius displicentiam, tam pronus ad judicandum, tam rigidus ad arguendum, tam lætus ad prospera, tam debilis in adversis, tam sæpe multa bona proponens, et modicum ad effectum perducens.

3. His et aliis defectibus tuis cum dolore et magna displicentia propriæ infirmitatis confessis ac deploratis firmum statue propositum semper emendandi vitam tuam, et in melius proficiendi. Deinde cum plena resignatione, et integra voluntate offer te ipsum in honore nominis mei in ara cordis tui holocastum peretuum, corpus tuum scilicet, et animam mihi fideliter commitendo, quatenus sic digne merearis ad offerendum Deo sacrificium accedere, et Sacramentum Corporis mei salubriter suscipere.

4. Non est enim oblatio dignior, et satisfacio major pro peccatis diluendis quam se ipsum pure et integre cum oblatione Corporis Christi in missa et in communione Deo offerre. Si homo fecerit quod in se est, et vere pœnituerit, quotiescumque pro venia et gratia ad me accesserit: Vivo ego, dicit Dominus qui nolo mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat, quoniam peccatorum suorum non recordabor amplius, sed cuncta sibi indulta erunt.

Cap. 8. De oblatione Christi in Cruce, et propria resignatione.

1. Sicut ego me ipsum expansis in cruce manibus et nudo corpore pro peccatis tuis Deo Patri sponte obtuli, ita ut nihil in me remaneret, quin totum in sacrificium divinæ placationis transierit: ita debes et tu temetipsum mihi voluntarie in oblationem uram et sanctam quotidie in Missa cum omnibus viribus et affectionibus tuis, quanto intimus vales, offere. Quid magis a te requiro, quam ut te studeas mihi in exintimo resignare? Quidquid præter teipsum das, nihil curo; quia non quæro datum tuum, sed te.

2. Sicut non sufficeret tibi omnibus habitis præter me, ita nec mihi placere poterit quidquid dederis te non oblata. Offer te mihi, et da te totum pro Deo et erit accepta oblatio. Ecce ego me totum obtuli Patri pro te, dedi etiam totum corpus meum, et sanguinem in cibum, ut totus tuus essem, et tu meus permaneres. Si autem in teipso steteris, nec sponte te ad voluntatem meam obtuleris, non est plena oblatio, nec integra erit inter nos unio. Ideo omnia opera tua spontanea præcedere debet tui ipsius in manus Dei oblatio, si libertatem consequi vis et gratiam. Ideo tam pauci illuminati, et liberi intus efficiuntur, quia se ipso ex toto abnegare nesciunt. Est firma sententia mea: Nisi quis renunciaverit omnibus quæ possidet, non potest esse meus discipulus. Tu ergo si optas meus esse discipulus, offer teipsum mihi cum omnibus affectibus tuis.

Cap. 9. Quod nos et omnia nostra Deo debemus offerre, et pro omnibus orare.

1. Domine, omnia tua sunt quæ in cælo sunt et in terra. Desidero me ipsum tibi in spontatneam oblationem offerre, et tuus perpetuo permanere. Domine, si in simplicitate cordis mei offero me ipsum tibi hodie in servum sempiternum, in obsequium et in sacrificium laudis perpetuæ. Suscipe me cum hac sancta oblatione tui prætiosi Corporis, quam hodie tibi in præsentia Angelorum invisibiliter assistentium offero, ut sit pro me et pro cuncto populo tuo in salutem.

2. Domine, offero tibi omnia peccata mea et delicta mea, quæ commisi coram te et sanctis Angelis tuis, a die qua primum peccare potui usque ad diem hanc,super placabili altari tuo, ut te pariter omnia incendas, et comburas igne charitatis tuæ, et deleas universas maculas peccatorum meorum, et conscientiam meam ab omni delicto emundes, et restituas mihi gratiam tuam, quam peccando amisi, omnia mihi plene indulgendo et in osculum pacis me misericorditer assumendo.

3. Quid possum agere pro peccatis meis, nisi humiliter ea confitendo et lamentando et tuam propitiationem incessanter deprecando? Deprecor te, exaudi me propitius, ubi asto, coram te, Deus meus. Omnia peccata mea mihi maxime displicent; nolo ea nunquam amplius perpetrare, sed pro eis doleo, et dolebo, quamdiu vixero, paratus pœnitentiam agere, et pro posse satisfacere. Dimitte mihi, Deus, dimitte peccata mea, propter nomen sanctum tuum, salva animam meam, quam prætioso sanguine redemisti. Ecce committo me misericordiæ tuæ, resigno me in manibus tuis: age mecum secundum bontiatem tuam, non secundum meam malitiam et iniquitatem.

4. Offero etiam tibi omnia bona mea, quamvis pauca et imperfecta, ut tu ea emendes et sanctifices, ut ea grata habeas et accepta tibi facias et semper ad meliora trahas, nec non ad beatum et laudabilem finem: Domine, me pigrum et inutilem homuncionem perducas.

5. Offero quoque tibi omnia desideria devotorum, necessitates parentem, amicorum, fratrum, foroum, omniumque chariorum meorum et eorum qui mihi vel aliis propter amorem tuorum benefecerunt: qui orationes et Missas pro se, suique omnibus dici a me petierunt et desideraverunt, sive in carne adhuc vivant, sive jam sæculo defuncti sint, ut omnes sibi auxilium gratiæ tuæ, opem consolationis, protectionem a periculis, liberationem a pœnis advenire sentiant et ut ab omnibus malis erepti, gratias magnificas læti persolvant.

6. Offero etiam tibi preces placationis, pro illis specialiter qui me in aliquo læserunt, contristaverunt, aut vituperaverunt, vel aliquod damnum vel gravamen intulerunt, pro his quoque omnibus quos aliquando contristavi, conturbavi, gravavi, et scandalizavi, verbis vel factis, scienter et ignoranter, ut nobis omnibus pariter indulgeas omnia peccata nostra, et injurias et offensiones. Aufer, Domine, a cordibus nostris omnem suspicionem, indignationem, iram et discrepationem, et quidquid potest charitatem lædere et fraternam dilectionem minuere. Miserere, Domine, miserere misericordiam tuam poscentibus, da gratiam indigentibus, fac nos tales existere, ut simus digni gratia tua perfrui, et ad vitam proficiamus æternam.

Cap. 10. Quod sacra Communio de facili non est reliquenda.

1. Frequenter recurrendum est ad fontem gratiæ et divinæ misericordiaæ, ad fontem bonitatis et totius puritatis, quatenus a passionibus tuis et vitiis curare valeas, et contra universas tentationes et fallacias diaboli fortior atque vigilantior effici merearis. Inimicus sciens fructum et remedium maximum in sacra Communione positum, omni modo et occasione nititur fideles et devotos quantum prævalet retrahere et impedire.

2. Cum enim quidam sacræ Communioni disponunt, pejores Satanæ immissiones et illusiones patiuntur. Ipse namque Spiritus, ut in Job scribitur, venit inter filios Dei, ut solita ejus nequitia perturbet, aut timidos nimium reddat et perplexos, quatenus fructus eorum affectuum minuat vel fidem impugnando auferat, si forte aut omnino Communionem relinquant, aut cum tepore accedant. Sed non est quidquam curandum de versutiis et phantasiis illius quantumlibet turpibus et horrendis, sed cuncta phantasmata in caput ejus sunt retorquenda. Contemnendus est miser, et deridendus, nec propter insultus ejus et Commotiones, quas suscitat, sacra est omnittenda Communio.

3. Sæpe etiam impedit nimia sollicitudo pro devotione habenda et anxietas quædam de confessione facienda. Age secundum consilium sapientum; et depone anxietatem et scrupulum, quia gratiam Dei impedit et devotionem mentis destruit. Propter aliquam parvam tribulationem vel gravitatem sacram ne dimittas Communionem; sed vade citius conteri et omnes offensiones aliis libenter indulge. Si vero aliquem offendisti tu, tu veniam humiliter deprecare: et Deus libenter indulgebit tibi.

4. Quid prodest diu tardare confessionem, aut sacram differre Communinem? Expurga te quam primum; exspue velociter venenum, festina recipere remedium, et senties melius, quam si diu distuleris. Si hodie propter istud distuleris, cras fositan illud magis eveniet, et sic diu posses a Communione impediti et magis ineptus fieri. Quanto citius vales, a præsenti gravitate et inertia te excutias, quia nihil importat diu anxiari, diu cum tribulatione transire et ob quotidiana obstacula se a divinis sequestrare, immo plurimum nocet diu Communionem: protelare: nam et gravem torporem consuevit induceret. Proh dolor, quidam tepidi et dissoluti moras confitendi accipiunt libenter, et Communionem sacram idcirco differre cupiunt, ne ad majorem sui custodiam se dare teneantur.

5. Heu, quam modicam charitatem, et debilem devotionem habent, qui sacram Communionem tam faciliter postponunt. Quam felix illle et Deo acceptus habetur, qui sic vivit, et tali puritate conscientiam suam custodit, ut etiam omni die communicare paratus et bene affectatus esset, si ei liceret, et sine nota agere posset. Si quis interdum abstinet humilitatis gratia, aut legitima impediente causa, laudandus est de reverentia. Si autem torpor obrepserit, seipsum excitare debet et facere quod in se est, et Dominus aderit desiderio suo pro bona voluntate, quam specialiter respicit.

6. Cum vero legitime præpeditus est, habebit semper bonam voluntatem et piam intentionem communicandi: et sic non carebit fructu Sacramenti. Potest enim quilibet devotus omni die et omni hora ad spiritualem Christi Communionem salubriter et sine prohibitione accedere. Et tamen certes diebus statuto tempore Corpus sui Redemntoris cum affectuoso reverentia sacramentaliter debet suscipere et magis laudem Dei et honorem prætendere, quam suam consolationem quærere. Nam toties mystice communicat et invisibiliter, reficitur, quoties incarnationis Christi mysterium passionemque devote recolit, et in amorem ejus accenditur.

7. Qui autem se non præparat aliter, nisi instante festo vel consuetudine compellente sæpius imparatus erit. Beatus, qui se Domino in holocaustum offert, quoties celebrat, aut communicat. Non sis in celebrando nimis prolixus aut festinus; sed serva communem bonum modum eorum, cum quibus vivis. Non debes aliis generare molestiam et tædium, sed communem serva viam secundum amorem institutionum, et potius aliorum servire utilitati, quam propriæ devotini, vel affectui.

Cap. 11. Quod Corpus Christi, et sacra Scriptura sunt animæ fideli necessaria.

1. Dulcissime Domine Jesu, quanta est dulcedo devotæ animæ tecum epulantis in convivio tuo. Ubi ei non alius cibus manducandus proponitur nisi tu unicus dilectus ejus, super omnia desideria cordis desiderabilies. Et mihi quidem dulce foret in præsentia tua ex intimo affectu lacrymas fundere, et cum pia Magdalena pedes tuos lacrymis irrigare. Sed ubi est hæc devotio? Ubi lacrymarum sanctarum copiosa effusio? Certe in conspectu tuo et sanctorum Angelorum tuorum cor meum ardere deberet et ex gaudio flere. Habeo enim te in Sacramento vere præsentem, quamvis aliena specie occultatum.

2. Nam in propria et divina claritate te conspicere oculi mei ferre non possunt, sed neque totus mundus in fulgore gloriæ majestatis tuæ subsisteret. In hoc ergo meæ imbecillitati consulis, quod te sub Sacramento abscondis. Habeo vere et adoro, quem Angeli adorant in cælo; sed ego interim adhuc in fide, illi autem in specie et sine velamine. Me oportet contentum esse in lumine veræ fidei, et in ea ambulare, donec aspiret dies æternæ claritatis, et umbræ figurarum inclinentur. Cum autem venerit, quod perfectum est, cessabit usus Sacramentorum, quia Beati in gloria cælesti non egent medicamine sacramentali. Gaudent enim sine fine in præsentia Dei, facie ad faciem gloriam ejus speculantes, et de claritate in claritatem abyssi Deitatis transformati, gustant verbum Dei, carnem factum; sicut fuit ab initio et manet in æternum.

3. Memor horum mirabilium, grave mihi sit tædium, etiam vel quodlibet spirituale solatium, et quamdiu Dominum meum aperte in sua gloria non video, pro nihilo duco, omne quod in mundo conspicio et audio. Testis es, mi Deus, quod nulla potest me res consolari, nulla creatura quietare, nisi tu, Deus meus, quem desidero æternaliter contemplari. Sed non est hoc possibile durante me in hac mortalitate: et ideo oportet ut me ponam ad magnam patientiam, et meipsum in omni desiderio tibi submittam. Nam et Sancti tui, Domine, qui tecum jam in regno cælorum exultant in fide et patientia magna, dum viverent, adventum gloriæ tuæ expectabant. Quod illi crediderunt, ego credo; quod illi speraverunt, ego spero; quo illi pervenerunt, per gratiam tuam me venturum confido. Ambulabo interim in fide, exemplis confortatus Sanctorum. Haeo etiam libros sanctos pro solatio et vitæ speculo, atque super hæc omnia sacratissimum Corpus tuum pro singulari remedio et refrigerio.

4. Duo namque mihi necessaria permaxime sentio in hac vita, sine quibus mihi importabilis foret ista miserabilis vitia. In carcere corporis hujus detentus egere duobus fateor, cibo scilicet, et lumine. Dedisti itaque mihi infirmo sacrum Corpus tuum ad refectionem mentis et corporis, et posuisti lucernam pedibus meis verbum tuum. Sine his duobus bene vivere non possem: nam verbum Dei lux est animæ, et Sacramentum tuum panis vitæ. Hæc possunt etiam dici mensæ duæ, hinc et inde in Gazophylacio sanctæ Ecclesiæ positæ. Una mensa est sacri altaris, habens panem sanctum, idest Corpus Christi prætiosum. Altera est divinæ legis continens doctrinam sanctam, erudiens fidem rectam, et firmiter usque ad interiora velaminis, ubi sunt sancta sanctorum, perducens.

5. Gratias tibi, bone Jesu, lux lucis æternæ, pro doctrinæ sacræ mensa, quam nobis, per servos tuos Prophetas, et Apostolos aliosque Doctores ministrasti. Gratias tibi, Salvator et Creator hominum, qui ad declarandam toti mundo charitatem tuam cœ nam parasti magnam, in qua non agnum typicum, sed tuum Corpus sanctissimum, et Sanguinem proposuisti ad manducandum: læ tificans omnes fideles convivio sacro, et calice inebrians salutari, in quo sunt omnes deliciæ Paradisi; et epulantur nobiscum Angeli sancti, sed suavitate feliciori.

6. Q. quam mangum et honorabile est officium Sacerdotum, quibus datum est Dominum majestatis verbis sacris consecrare, labiis benedicere, manibus tenere, ore proprio sumere, et cæ teris ministrare. O, quam mundæ debent esse manus illæ , quam purum os, quam sanctum corpus, quam immaculatum cor Sacerdotis, ad quem toties ingreditur Auctor puritatis. Ex ore Sacerdotis non nisi sanctum, nisi honestum et utile procedere debet verbum qui tam sæ pe Christi accipit Sacramentum.

7. Oculi ejus simplices et pudici, qui Christi Corpus solent intueri. Manus puræ et in cæ lum elevatæ , quæ Creatorem cæ li, et terræ solent contractare. Sacerdotibus specialiter in Lege dicitur: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum, Dominus Deus vester.

8. Adjuvet nos gratia tua omnipotens Deus, ut qui officium sacerdotale suscepimus, digne ac devote tibi omni puritate et conscientia bona famulari valeamus. Et si non possumus in tanta innocentia vitæ conversari ut debemus, concede nobis tamen digne flere mala quæ gessimus, ut in spiritu humilitatis ac bonæ voluntatis proposito tibi ferventius de cætero deservire valeamus.

Cap. 12. Quod magna diligentia se debeat communicaturus Christo præparare.

1. Ego sum puritatis amator, et dator omnis sanctitatis. Ego cor purum quæro, et ibi est locus requietionis meæ. Para mihi cœnaculum grande stratum, et faciam apud te pascha cum discipulis meis. Si vis, veniam apud te, et apud te manebo; expurga vetus fermentum, et munda cordis tui habitaculum. Exclude totum sæculum et omnem vitiorum tumultum; sede tamquam passer solitarius in tecto, et cogita excessus tuos in amaritudine animæ tuæ. Omnis namque amans suo dilecto amatori optimum et pulcherrimum præparat locum, quia in hoc cognioscitur affectus suscipientis dilectum.

2. Scito tamen te non posse satisfacere huic præparationi, ex merito tuæ actionis, etiamsi per integrum annum ita te præparares, ut nihil aliud in mente haberes. Sed ex sola pietate et gratia mea permitteris ad mensam meam accedere, ac si mendicus ad prandium vocetur divitis et ille nihil aliud habeat ad retribuendem beneficiis ejus, nisi se humiliando, et gratias sibi agendo. Fac ergo quod in te est, et diligenter facito, non ex consuetundine, non ex necessitate, sed cum timore et reverentia et affectu, accipe Corpus dilecti Domini Dei tui dignantis ad te venire. Ego sum qui vocavi, Ego jussi fieri, Ego supplebo quod tibi deest. Veni et suscipe me.

3. Cum gratiam devotionis tribuo, gratias age Deo tuo, non quia dignus es, sed qui tui misertus sum. Si non habes devotionem, sed magis te aridum sentis, insiste orationi, ingemisce, pulsa, nec desistas donec merearis micam, aut guttam gratiæ salutaris accipere. Tu mei indiges, non ego tui indigeo, nec tu me sanctificare venis, sed ego sanctificare venio et meliorare. Tu venis ut ex me sanctificeris et mihi uniaris, ut novam gratiam recipias a Deo et de novo ad emendationem accendaris. Noli negligere hanc gratiam, semper præpara cum omni diligentia cor tuum, et introduc ad te Dilectum tuum.

4. Oportet autem ut non solum te præpares ad devotionem ante communionem, sed etiam ut te sollicite conserves in ea post Sacramenti perceptionem. Nec minor custodia post exigitur, quam devota præparatio prius. Nam bona postmodum custodia optima iterum est præparatio ad majorem gratiam consequendam. Ex eo quippe valde indispositus quis redditur, si statim fuerit nimis effusus ad exteriora solatia. Cave a multiloquio; mane in secreto et fruere Deo tuo. Ipsum enim habes quem totus mundus tibi auferre non potest. Ego sum, cui te totum dare debes, ita ut jam ultra non in te, sed in me absque omni sollicitudine vivas.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE

De Imitatione Christi: Liber Quartus 6-12 Über die Nachahmung Christi: Buch vier 6-12 On the Imitation of Christ: Book Four 6-12

Cap. 6. Interrogatio de exercitio ante communionem.

1\\. Cum tuam dignitatem, et meam vilitatem penso, valde contremisco, et in me ipso confundor. Si enim non accedo vitam fugio; et si indigne me ingesserio, offensam incurro. Quid ergo faciam, Deus auxiliator meus et consiliator meus in necessitatibus?

2\\. Tu doce me viam rectam, propone aliquod breve exercitium sacræ Communioni congruum. Utile est enim scire, qualiter scilicet devote et reverenter tibi præparare debeam cor meum ad recipiendum salubriter tuum Sacramentum, seu etiam celebrandum tam magnum et divinum sacrificium.

Cap. 7. De discussione propriæ conscientiæ et emendationis proposito.

1\\. Super omnia cum summa humilitate cordis et supplici reverentia, cum plena fide et pia intentione honoris Dei, ad hoc Sacramentum celebrandum, tractandum et sumendum oportet Dei accedere Sacerdotem. Diligenter examina conscientiam tuam, et pro posse tuo vera contritione, et humili confessione eam nuda e clarifica, ita ut nil grave habeas, aut scias, quod te remodeat et liberum accessum impediat. Habeas displicentiam omnium peccatorum tuorum in generali, et pro quotidianis excessibus magis in spirituali doleas et gemas; et, si tempus patiturum, Deo in secreto cordis cunctas confidere passionum tuarum miserias.

2\\. Ingemisce et dole, quod adhuc tam carnalis sis et mundanus, ita immortificatus a passionibus, tam plenus concupiscentiarum motibus, tam incustoditus in sensibus exterioribus, tam sæpe multis variis phantasiis implicatus, tam multum inclinatus ad exteriora, tam negligens ad interiora, tam levis ad risum et dissolutionem, tam durus ad fletum et compunctionem, tam promtus ad laxiora et carnis commoda, tam segnis ad rigorem et fervorem, tam curiosus ad nova capienda et audienda, et pulchra intuenda, tam remissus ad humilia et abjecta amplectenda, tam cupidus ad multa habenda, tam parcus ad dandum, tam tenax ad retinendum, tam inconsideratus in loquendo, tam incontinens ad tacendum, tam incompositus in moribus, tam importunus in actibus, tam effusus super cibum, tam surdus ad Dei verbum, tam velox ad quietem, tam tardus ad laborem, tam vigilans ad fabulas, tam somnolentus ad vigilias sacras; tam festinus ad finem, tam vagus ad attendendum, tam negligens in horis pervolvendis, tam tepidus in celebrando, tam aridus in communicando, tam cito distractus, tam raro tibi vene collectus, tam subito commotus ad iram, tam facilis ad alterius displicentiam, tam pronus ad judicandum, tam rigidus ad arguendum, tam lætus ad prospera, tam debilis in adversis, tam sæpe multa bona proponens, et modicum ad effectum perducens.

3\\. His et aliis defectibus tuis cum dolore et magna displicentia propriæ infirmitatis confessis ac deploratis firmum statue propositum semper emendandi vitam tuam, et in melius proficiendi. Deinde cum plena resignatione, et integra voluntate offer te ipsum in honore nominis mei in ara cordis tui holocastum peretuum, corpus tuum scilicet, et animam mihi fideliter commitendo, quatenus sic digne merearis ad offerendum Deo sacrificium accedere, et Sacramentum Corporis mei salubriter suscipere.

4\\. Non est enim oblatio dignior, et satisfacio major pro peccatis diluendis quam se ipsum pure et integre cum oblatione Corporis Christi in missa et in communione Deo offerre. Si homo fecerit quod in se est, et vere pœnituerit, quotiescumque pro venia et gratia ad me accesserit: Vivo ego, dicit Dominus qui nolo mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat, quoniam peccatorum suorum non recordabor amplius, sed cuncta sibi indulta erunt.

Cap. 8. De oblatione Christi in Cruce, et propria resignatione.

1\\. Sicut ego me ipsum expansis in cruce manibus et nudo corpore pro peccatis tuis Deo Patri sponte obtuli, ita ut nihil in me remaneret, quin totum in sacrificium divinæ placationis transierit: ita debes et tu temetipsum mihi voluntarie in oblationem uram et sanctam quotidie in Missa cum omnibus viribus et affectionibus tuis, quanto intimus vales, offere. Quid magis a te requiro, quam ut te studeas mihi in exintimo resignare? Quidquid præter teipsum das, nihil curo; quia non quæro datum tuum, sed te.

2\\. Sicut non sufficeret tibi omnibus habitis præter me, ita nec mihi placere poterit quidquid dederis te non oblata. Offer te mihi, et da te totum pro Deo et erit accepta oblatio. Ecce ego me totum obtuli Patri pro te, dedi etiam totum corpus meum, et sanguinem in cibum, ut totus tuus essem, et tu meus permaneres. Si autem in teipso steteris, nec sponte te ad voluntatem meam obtuleris, non est plena oblatio, nec integra erit inter nos unio. Ideo omnia opera tua spontanea præcedere debet tui ipsius in manus Dei oblatio, si libertatem consequi vis et gratiam. Ideo tam pauci illuminati, et liberi intus efficiuntur, quia se ipso ex toto abnegare nesciunt. Est firma sententia mea: Nisi quis renunciaverit omnibus quæ possidet, non potest esse meus discipulus. Tu ergo si optas meus esse discipulus, offer teipsum mihi cum omnibus affectibus tuis.

Cap. 9. Quod nos et omnia nostra Deo debemus offerre, et pro omnibus orare.

1\\. Domine, omnia tua sunt quæ in cælo sunt et in terra. Desidero me ipsum tibi in spontatneam oblationem offerre, et tuus perpetuo permanere. Domine, si in simplicitate cordis mei offero me ipsum tibi hodie in servum sempiternum, in obsequium et in sacrificium laudis perpetuæ. Suscipe me cum hac sancta oblatione tui prætiosi Corporis, quam hodie tibi in præsentia Angelorum invisibiliter assistentium offero, ut sit pro me et pro cuncto populo tuo in salutem.

2\\. Domine, offero tibi omnia peccata mea et delicta mea, quæ commisi coram te et sanctis Angelis tuis, a die qua primum peccare potui usque ad diem hanc,super placabili altari tuo, ut te pariter omnia incendas, et comburas igne charitatis tuæ, et deleas universas maculas peccatorum meorum, et conscientiam meam ab omni delicto emundes, et restituas mihi gratiam tuam, quam peccando amisi, omnia mihi plene indulgendo et in osculum pacis me misericorditer assumendo.

3\\. Quid possum agere pro peccatis meis, nisi humiliter ea confitendo et lamentando et tuam propitiationem incessanter deprecando? Deprecor te, exaudi me propitius, ubi asto, coram te, Deus meus. Omnia peccata mea mihi maxime displicent; nolo ea nunquam amplius perpetrare, sed pro eis doleo, et dolebo, quamdiu vixero, paratus pœnitentiam agere, et pro posse satisfacere. Dimitte mihi, Deus, dimitte peccata mea, propter nomen sanctum tuum, salva animam meam, quam prætioso sanguine redemisti. Ecce committo me misericordiæ tuæ, resigno me in manibus tuis: age mecum secundum bontiatem tuam, non secundum meam malitiam et iniquitatem.

4\\. Offero etiam tibi omnia bona mea, quamvis pauca et imperfecta, ut tu ea emendes et sanctifices, ut ea grata habeas et accepta tibi facias et semper ad meliora trahas, nec non ad beatum et laudabilem finem: Domine, me pigrum et inutilem homuncionem perducas.

5\\. Offero quoque tibi omnia desideria devotorum, necessitates parentem, amicorum, fratrum, foroum, omniumque chariorum meorum et eorum qui mihi vel aliis propter amorem tuorum benefecerunt: qui orationes et Missas pro se, suique omnibus dici a me petierunt et desideraverunt, sive in carne adhuc vivant, sive jam sæculo defuncti sint, ut omnes sibi auxilium gratiæ tuæ, opem consolationis, protectionem a periculis, liberationem a pœnis advenire sentiant et ut ab omnibus malis erepti, gratias magnificas læti persolvant.

6\\. Offero etiam tibi preces placationis, pro illis specialiter qui me in aliquo læserunt, contristaverunt, aut vituperaverunt, vel aliquod damnum vel gravamen intulerunt, pro his quoque omnibus quos aliquando contristavi, conturbavi, gravavi, et scandalizavi, verbis vel factis, scienter et ignoranter, ut nobis omnibus pariter indulgeas omnia peccata nostra, et injurias et offensiones. Aufer, Domine, a cordibus nostris omnem suspicionem, indignationem, iram et discrepationem, et quidquid potest charitatem lædere et fraternam dilectionem minuere. Miserere, Domine, miserere misericordiam tuam poscentibus, da gratiam indigentibus, fac nos tales existere, ut simus digni gratia tua perfrui, et ad vitam proficiamus æternam.

Cap. 10. Quod sacra Communio de facili non est reliquenda.

1\\. Frequenter recurrendum est ad fontem gratiæ et divinæ misericordiaæ, ad fontem bonitatis et totius puritatis, quatenus a passionibus tuis et vitiis curare valeas, et contra universas tentationes et fallacias diaboli fortior atque vigilantior effici merearis. Inimicus sciens fructum et remedium maximum in sacra Communione positum, omni modo et occasione nititur fideles et devotos quantum prævalet retrahere et impedire.

2\\. Cum enim quidam sacræ Communioni disponunt, pejores Satanæ immissiones et illusiones patiuntur. Ipse namque Spiritus, ut in Job scribitur, venit inter filios Dei, ut solita ejus nequitia perturbet, aut timidos nimium reddat et perplexos, quatenus fructus eorum affectuum minuat vel fidem impugnando auferat, si forte aut omnino Communionem relinquant, aut cum tepore accedant. Sed non est quidquam curandum de versutiis et phantasiis illius quantumlibet turpibus et horrendis, sed cuncta phantasmata in caput ejus sunt retorquenda. Contemnendus est miser, et deridendus, nec propter insultus ejus et Commotiones, quas suscitat, sacra est omnittenda Communio.

3\\. Sæpe etiam impedit nimia sollicitudo pro devotione habenda et anxietas quædam de confessione facienda. Age secundum consilium sapientum; et depone anxietatem et scrupulum, quia gratiam Dei impedit et devotionem mentis destruit. Propter aliquam parvam tribulationem vel gravitatem sacram ne dimittas Communionem; sed vade citius conteri et omnes offensiones aliis libenter indulge. Si vero aliquem offendisti tu, tu veniam humiliter deprecare: et Deus libenter indulgebit tibi.

4\\. Quid prodest diu tardare confessionem, aut sacram differre Communinem? Expurga te quam primum; exspue velociter venenum, festina recipere remedium, et senties melius, quam si diu distuleris. Si hodie propter istud distuleris, cras fositan illud magis eveniet, et sic diu posses a Communione impediti et magis ineptus fieri. Quanto citius vales, a præsenti gravitate et inertia te excutias, quia nihil importat diu anxiari, diu cum tribulatione transire et ob quotidiana obstacula se a divinis sequestrare, immo plurimum nocet diu Communionem: protelare: nam et gravem torporem consuevit induceret. Proh dolor, quidam tepidi et dissoluti moras confitendi accipiunt libenter, et Communionem sacram idcirco differre cupiunt, ne ad majorem sui custodiam se dare teneantur.

5\\. Heu, quam modicam charitatem, et debilem devotionem habent, qui sacram Communionem tam faciliter postponunt. Quam felix illle et Deo acceptus habetur, qui sic vivit, et tali puritate conscientiam suam custodit, ut etiam omni die communicare paratus et bene affectatus esset, si ei liceret, et sine nota agere posset. Si quis interdum abstinet humilitatis gratia, aut legitima impediente causa, laudandus est de reverentia. Si autem torpor obrepserit, seipsum excitare debet et facere quod in se est, et Dominus aderit desiderio suo pro bona voluntate, quam specialiter respicit.

6\\. Cum vero legitime præpeditus est, habebit semper bonam voluntatem et piam intentionem communicandi: et sic non carebit fructu Sacramenti. Potest enim quilibet devotus omni die et omni hora ad spiritualem Christi Communionem salubriter et sine prohibitione accedere. Et tamen certes diebus statuto tempore Corpus sui Redemntoris cum affectuoso reverentia sacramentaliter debet suscipere et magis laudem Dei et honorem prætendere, quam suam consolationem quærere. Nam toties mystice communicat et invisibiliter, reficitur, quoties incarnationis Christi mysterium passionemque devote recolit, et in amorem ejus accenditur.

7\\. Qui autem se non præparat aliter, nisi instante festo vel consuetudine compellente sæpius imparatus erit. Beatus, qui se Domino in holocaustum offert, quoties celebrat, aut communicat. Non sis in celebrando nimis prolixus aut festinus; sed serva communem bonum modum eorum, cum quibus vivis. Non debes aliis generare molestiam et tædium, sed communem serva viam secundum amorem institutionum, et potius aliorum servire utilitati, quam propriæ devotini, vel affectui.

Cap. 11. Quod Corpus Christi, et sacra Scriptura sunt animæ fideli necessaria.

1\\. Dulcissime Domine Jesu, quanta est dulcedo devotæ animæ tecum epulantis in convivio tuo. Ubi ei non alius cibus manducandus proponitur nisi tu unicus dilectus ejus, super omnia desideria cordis desiderabilies. Et mihi quidem dulce foret in præsentia tua ex intimo affectu lacrymas fundere, et cum pia Magdalena pedes tuos lacrymis irrigare. Sed ubi est hæc devotio? Ubi lacrymarum sanctarum copiosa effusio? Certe in conspectu tuo et sanctorum Angelorum tuorum cor meum ardere deberet et ex gaudio flere. Habeo enim te in Sacramento vere præsentem, quamvis aliena specie occultatum.

2\\. Nam in propria et divina claritate te conspicere oculi mei ferre non possunt, sed neque totus mundus in fulgore gloriæ majestatis tuæ subsisteret. In hoc ergo meæ imbecillitati consulis, quod te sub Sacramento abscondis. Habeo vere et adoro, quem Angeli adorant in cælo; sed ego interim adhuc in fide, illi autem in specie et sine velamine. Me oportet contentum esse in lumine veræ fidei, et in ea ambulare, donec aspiret dies æternæ claritatis, et umbræ figurarum inclinentur. Cum autem venerit, quod perfectum est, cessabit usus Sacramentorum, quia Beati in gloria cælesti non egent medicamine sacramentali. Gaudent enim sine fine in præsentia Dei, facie ad faciem gloriam ejus speculantes, et de claritate in claritatem abyssi Deitatis transformati, gustant verbum Dei, carnem factum; sicut fuit ab initio et manet in æternum.

3\\. Memor horum mirabilium, grave mihi sit tædium, etiam vel quodlibet spirituale solatium, et quamdiu Dominum meum aperte in sua gloria non video, pro nihilo duco, omne quod in mundo conspicio et audio. Testis es, mi Deus, quod nulla potest me res consolari, nulla creatura quietare, nisi tu, Deus meus, quem desidero æternaliter contemplari. Sed non est hoc possibile durante me in hac mortalitate: et ideo oportet ut me ponam ad magnam patientiam, et meipsum in omni desiderio tibi submittam. Nam et Sancti tui, Domine, qui tecum jam in regno cælorum exultant in fide et patientia magna, dum viverent, adventum gloriæ tuæ expectabant. Quod illi crediderunt, ego credo; quod illi speraverunt, ego spero; quo illi pervenerunt, per gratiam tuam me venturum confido. Ambulabo interim in fide, exemplis confortatus Sanctorum. Haeo etiam libros sanctos pro solatio et vitæ speculo, atque super hæc omnia sacratissimum Corpus tuum pro singulari remedio et refrigerio.

4\\. Duo namque mihi necessaria permaxime sentio in hac vita, sine quibus mihi importabilis foret ista miserabilis vitia. In carcere corporis hujus detentus egere duobus fateor, cibo scilicet, et lumine. Dedisti itaque mihi infirmo sacrum Corpus tuum ad refectionem mentis et corporis, et posuisti lucernam pedibus meis verbum tuum. Sine his duobus bene vivere non possem: nam verbum Dei lux est animæ, et Sacramentum tuum panis vitæ. Hæc possunt etiam dici mensæ duæ, hinc et inde in Gazophylacio sanctæ Ecclesiæ positæ. Una mensa est sacri altaris, habens panem sanctum, idest Corpus Christi prætiosum. Altera est divinæ legis continens doctrinam sanctam, erudiens fidem rectam, et firmiter usque ad interiora velaminis, ubi sunt sancta sanctorum, perducens.

5\\. Gratias tibi, bone Jesu, lux lucis æternæ, pro doctrinæ sacræ mensa, quam nobis, per servos tuos Prophetas, et Apostolos aliosque Doctores ministrasti. Gratias tibi, Salvator et Creator hominum, qui ad declarandam toti mundo charitatem tuam cœ nam parasti magnam, in qua non agnum typicum, sed tuum Corpus sanctissimum, et Sanguinem proposuisti ad manducandum: læ tificans omnes fideles convivio sacro, et calice inebrians salutari, in quo sunt omnes deliciæ Paradisi; et epulantur nobiscum Angeli sancti, sed suavitate feliciori.

6\\. Q. quam mangum et honorabile est officium Sacerdotum, quibus datum est Dominum majestatis verbis sacris consecrare, labiis benedicere, manibus tenere, ore proprio sumere, et cæ teris ministrare. O, quam mundæ debent esse manus illæ , quam purum os, quam sanctum corpus, quam immaculatum cor Sacerdotis, ad quem toties ingreditur Auctor puritatis. Ex ore Sacerdotis non nisi sanctum, nisi honestum et utile procedere debet verbum qui tam sæ pe Christi accipit Sacramentum.

7\\. Oculi ejus simplices et pudici, qui Christi Corpus solent intueri. Manus puræ et in cæ lum elevatæ , quæ Creatorem cæ li, et terræ solent contractare. Sacerdotibus specialiter in Lege dicitur: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum, Dominus Deus vester.

8\\. Adjuvet nos gratia tua omnipotens Deus, ut qui officium sacerdotale suscepimus, digne ac devote tibi omni puritate et conscientia bona famulari valeamus. Et si non possumus in tanta innocentia vitæ conversari ut debemus, concede nobis tamen digne flere mala quæ gessimus, ut in spiritu humilitatis ac bonæ voluntatis proposito tibi ferventius de cætero deservire valeamus.

Cap. 12. Quod magna diligentia se debeat communicaturus Christo præparare.

1\\. Ego sum puritatis amator, et dator omnis sanctitatis. Ego cor purum quæro, et ibi est locus requietionis meæ. Para mihi cœnaculum grande stratum, et faciam apud te pascha cum discipulis meis. Si vis, veniam apud te, et apud te manebo; expurga vetus fermentum, et munda cordis tui habitaculum. Exclude totum sæculum et omnem vitiorum tumultum; sede tamquam passer solitarius in tecto, et cogita excessus tuos in amaritudine animæ tuæ. Omnis namque amans suo dilecto amatori optimum et pulcherrimum præparat locum, quia in hoc cognioscitur affectus suscipientis dilectum.

2\\. Scito tamen te non posse satisfacere huic præparationi, ex merito tuæ actionis, etiamsi per integrum annum ita te præparares, ut nihil aliud in mente haberes. Sed ex sola pietate et gratia mea permitteris ad mensam meam accedere, ac si mendicus ad prandium vocetur divitis et ille nihil aliud habeat ad retribuendem beneficiis ejus, nisi se humiliando, et gratias sibi agendo. Fac ergo quod in te est, et diligenter facito, non ex consuetundine, non ex necessitate, sed cum timore et reverentia et affectu, accipe Corpus dilecti Domini Dei tui dignantis ad te venire. Ego sum qui vocavi, Ego jussi fieri, Ego supplebo quod tibi deest. Veni et suscipe me.

3\\. Cum gratiam devotionis tribuo, gratias age Deo tuo, non quia dignus es, sed qui tui misertus sum. Si non habes devotionem, sed magis te aridum sentis, insiste orationi, ingemisce, pulsa, nec desistas donec merearis micam, aut guttam gratiæ salutaris accipere. Tu mei indiges, non ego tui indigeo, nec tu me sanctificare venis, sed ego sanctificare venio et meliorare. Tu venis ut ex me sanctificeris et mihi uniaris, ut novam gratiam recipias a Deo et de novo ad emendationem accendaris. Noli negligere hanc gratiam, semper præpara cum omni diligentia cor tuum, et introduc ad te Dilectum tuum.

4\\. Oportet autem ut non solum te præpares ad devotionem ante communionem, sed etiam ut te sollicite conserves in ea post Sacramenti perceptionem. Nec minor custodia post exigitur, quam devota præparatio prius. Nam bona postmodum custodia optima iterum est præparatio ad majorem gratiam consequendam. Ex eo quippe valde indispositus quis redditur, si statim fuerit nimis effusus ad exteriora solatia. Cave a multiloquio; mane in secreto et fruere Deo tuo. Ipsum enim habes quem totus mundus tibi auferre non potest. Ego sum, cui te totum dare debes, ita ut jam ultra non in te, sed in me absque omni sollicitudine vivas.