×

Nous utilisons des cookies pour rendre LingQ meilleur. En visitant le site vous acceptez nos Politique des cookies.


image

De Imitatione Christi, De Imitatione Christi: Liber Tertius 7-14

De Imitatione Christi: Liber Tertius 7-14

Cap. 7. De occultanda gratia sub humilitatis custodia.

1. Fili, utilius est tibi et securius devotionis gratiam abscondere nec in altum te efferre, nec multum inde loqui, neque multum ponderare, sed magi teipsum despicere, et tanquam indigno datam timere. Non est huic affectioni tenacius inhærendum, quæ citius potest mutari in contrarium. Cogita quam miser in gratia, et inops esse soles sine gratia. Nec est in eo tantum spiritualis vitæ profectus, cum consolationis habueris gratiam, sed cum humiliter, et abnegate patienterque tuleris ejus subtractionem. Ita quod tunc ab orationis studio non torpeas, nec reliqua opera tua ex usu facienda omnino dilabi permittas, sed sicut potueris melius et intellexeris, libenter quod est in te facias, nec propter ariditatem sive anxietatem mentis quam sentis te totaliter negligas.

2. Multi enim sunt qui, cum non bene eis successerit, statim impatientes fiunt aut desides. Non enim semper est in potestate hominis via ejus, sed Dei est dare et consolari, quando vult et quantum vult, et cui vult, sicut sibi placuerit, et non amplius. Quidam incauti propter devotionis gratiam se ipsos destruxerunt, quia plus agere voluerunt quam potuerunt, non pensantes suæ parvitatis mensuram sed magis cordis affectum sequentes, quam rationis judicium. Et quia majora præsumserunt, quam Deo placitum fuit, idcirco gratiam perdiderunt cito, et facti sunt inopes, et viles relicti, qui in cælum posuerant nidum sibi: ut humiliati et depauperati discant non in alis suis volare, sed sub pennis meis sperare. Qui adhuc novi sunt et imperiti in via Domini, nisi consilio discretorum se regant, faciliter decipi possunt et illudi.

3. Quod si sentire suum magis sequi, quam aliis exercitatis credere volunt, erit eis periculosus exitus, sed tamen retrahi a proprio conceptu non valuerint. Raro sibi ipsis sapientes, ab aliis regi humiliter patiuntur. Melius est modicum sapere cum humilitate, et parva intelligentia quam magi scientiarum thesauri cum vana complacentia. Melius est minus habere, quam multum, unde osses superbire. Non satis discrete agit, qui se totum lætitiæ tradidit, obliviscens pristinæ inopiæ suæ, et casti timoris Domini, qui non timet gratiam oblatam amittere. Non etiam satis virtuose sapit, qui tempore adversitatis et cujuscumque gravitatis nimis desperate se gerit, et minus fidenter de me, quam oportet, cogitat ac sentit.

4. Qui tempore pacis nimis securus esse voluerit, sæpe tempore belli nimis dejectus et formidolosus reperietur. Si scires semper humilis et modicus in te permanere necnon spiritum tuum bene moderare et regere, non incideres tam cito in periculum et offensam.

5. Consilium bonum est ut fervoris spiritu concepto mediteris quid futurum sit abscedente lumine. Quod dum contigerit, recognita, ac denuo lucem posses reverti, quam ad cautelam tibi, mihi autem ad gloriam, ad tempus subtraxi. Utilior enim est sæpe talis probatio, quam si semper prospera pro tua haberes voluntate. Nam merita non sunt ex hoc extimanda, si quis plures visiones aut consolationes habeat, vel si peritus sit in Scripturis, aut in altiori gradu ponatur: sed si fuerit vera humilitate fundatus, et divina charitate repletus; si Dei honorem pure et integre semper quærat, si se ipsum nihil reputet, et in veritate despiciat atque ab aliis etiam despici et humiliari magis gaudeat quam honorari.

Cap. 8. De vili exstimatione sui ipsius in oculis Dei.

1. Loquar at Dominum meum, cum sim pulvis et cinis? Si me amplius reputavero, ecce tu stas contra me; et dicunt te testimonium verum iniquitates meæ nec possum contradicere. Si autem me vilificavero et ad nihilum me redegero, et ab omni propria reputatione defecero, atque sicut sum spulverizavero erit, mihi propitia gratia tua, et vicina cordi meo lux tua, et omnis exstimatio, quantulacumque minima, in valle nihilitatis meæ submergetur, et peribit in æternum. Ibi ostendes me mihi, quid sum, quid fui, et de quo veni, quia nihil sum et nescivi. Se mihi ipsi relinquor, ecce nihil, et tota infirmitas; si autem subito me respexeris, statim fortis efficior, et novo repleor gaudio. Et mirum valde quod sic repente sublevor, et tam benigne a te complector, qui proprio pondere semper ad imi feror.

2. Facit hoc amor tuus gratis præveniens me, et in tam multis subveniens necessitatibus, a gravibus quoque custodiens me periculis, et ab innumeris, ut ver dicam, eripiens malis. Me siquidem male amando perdidi; et te solum quærendo et pure amando me et te pariter inveni, atque ex amore profundius ad nihilum me redegi. Quia tu, o Dulcissime, facis mecum supra meritum omne et supra id quod audeo sperare vel rogare.

3. Benedictus sis Deus meus, quia licet ego omnibus bonis indignus sim, tua tamen nobilitas et infinita bonitas nunquam cessat benefacere etiam ingratis, et longe a te aversis. Converte nos ad te, ut simus grati, humiles, devoti, quia salus nostra es tu, virtus et fortitudo nostra.

Cap. 9. Quod omnia ad Deum sicut ad finem ultimum sunt referenda.

1. Fili, ego debeo esse finis tuus supremus. Ex hac intentione purificabitur affectus tuus, sæpius ad se ipsum, et ad creaturas male incurvatus. Nam si te ipsum in aliquo quæris, statim in te deficies et arescis. Omnia ergo ad me principaliter referas qui omnia sum, qui omnia dedi. Sic singula considera sicut ex summo bono manantia. Et ideo ad me tanquam ad originem suam cuncta sunt referenda.

2. Ex me pusillus et magnus, pauper et dives, tanquam ex fonte vivo aquam hauriunt vivam. Et qui mihi sponte et libere deserviunt, gratiam, pro gratia accipient. Qui autem extra me voluerit gloriari vel in aliquo privato bono delectari, non stabilietur in vero gaudio, nec in corde suo dilatabitur, sed multipliciter impedietur et angustiabitur. Nihil ergo tibi de bono adscribere debes, nec alicui homini virtutem attribuas, sed totum da Deo, sine quo nihil habet homo. Ego totum dedi, ego totum rehabere volo, et cum magna districtione gratiarum actiones requiro.

3. Hæc est veritas qua fugatur gloriæ vanitas. Et si intraverit cælestis gratia et vera charitas, non erit aliqua invidia, nec contractio cordis, neqe privatus amor occupabit. Vincit enim omnia divina charitas, et dilatat omnes animæ vires. Si recte sapis, in me solo gaudebis, in me solo sperabis, quia nemo bonus nisi solus Deus, qui est super omnia laudandus, et in omnibus benedicendus.

Cap. 10. Quod spreto mundo dulce est servire Deo.

1. Nunc iterum loquar, Domine, et non silebo. Dicam in auribus Dei mei, et Regis mei qui est in excelso. O, quam magna est multitudo dulcedinis tuæ, Domine, quam abscondisti timentibus te. Sed quid es amantibus te? Quid toto corde tibi servientibus? Vere ineffabilis dulcedo contemplationis tuæ, quam largiris amantibus te. In hoc maxime ostendisti dulcedinem charitatis tuæ, quia cum no essem, fecisti me, et cum errarem longe a te, reduxisti me, ut servirem tibi, et præcepisti ut diligam te.

2. O, fons amoris perpetui, quid dicam de te? Quomodo potero tui oblivisci, qui mei recordari dignatus es? Et postquam contabui, et perii, fecisti ultra omnem spem misericordiam cum servo tuo, et ultra omne meritum gratiam et amicitiam exhibuisti. Quid retribuam tibi pro gratia ista? Non enim omnibus datum est, ut omnibus abdicatis sæculo renuntient, et monasticam vitam assumant. Nonquid non magnum est ut tibi serviam, cui omnis creatura servire tenetur? Non magnum mihi videri debet? Sed potius hoc mihi magnum et admirandum paret, quod tam pauperem et indignum dignaris in servum recipere, et dilectis servis tuis adunare.

3. Ecce omnia tua sunt quæ habeo, et unde tibi servio. Verumtamen vice versa tu mihi magis servis, quam ego tibi. Ecce cælum et terra, quæ in ministerio hominis creasti, præsto sunt et faciunt quotidie quæcumque mandasti. Et hoc parum est: quin etiam Angelos in ministerio hominis creasti et ordinasti. Transcendit autem hæc omnia, quod tu homini servire dignatus es, et te ispum daturum promisisti.

4. Quid dabo tibi pro istis millibus bonis? Utinam possem tibi servire cunctis diebus vitæ meæ. Utinam vel uno die dignum servitium exhibere sufficerem. Vere tu es dignus omni servitio, omni honore et laude æterna. Vere Dominus meus es, et ego pauper servus tuus, qui totis viribus teneor servire tibi, nec unquam in laudibus tuis debeo fastidire. Sic volo, sic desidero, et quidquid mihi deest, tu digneris supplere.

5. Magnus honor, magna gloria tibi servire, et omnia per te, propter te contemnere. Habebunt enim gratiam magnam, qui sponte se subjecerint tuæ sanctissimæ servituti, et invenient suavissimam Spiritus Sancti consolationem. Consequentur magnam cordis libertatem, qui pro nomine tuo arctam ingrediuntur viam, et omnem mundanam neglexerint curam.

6. O, grata et jucunda Dei servitus, qua homo veraciter efficitur liber et sanctus. O, sacer status religiosi famulatus, qui hominem Angelis reddit æqualem, Deo placabilem, dæmonibus terribilem, et cunctis fidelibus commendabilem. O, amplectendum et semper optandum servitium, quo promeretur summum bonum, et gaudium promeretur sine fine permansurum.

Cap. 11. Quod desideria cordis examinanda sunt et moderanda.

1. Fili, oportet te adhuc multa discere, quæ necdum bene didicisti. Quæ sunt hæc, Domine? ut desiderium tuum ponas totaliter secundum beneplacitum meum, et tui ipsius amator non sis: sed meæ voluntatis cupidus amator et æmulator. Desideria te sæpe accendunt, et vehementer impellunt; sed considera an propter meum, an propter honorem tuum vel commodum magis movearis. Si ego sum in causa, bene contentus eris quomodocumque ordinavero. Si autem de proprio quæstu aliquid latet, ecce hoc est quod te impedit et gravat.

2. Cave ergo ne nimium innitaris super desiderio præconcepto, me non consulto, ne forte postea pæniteat et displiceat quod primo placuit, et quasi pro meliore zelasti. Non enim omnis affectio, quæ videtur bona, statim est sequenda: sed neque omnis contraria affectio ad primum fugienda. Expedit interdum refrænatione uti, etiam in bonis studiis et desideriis, ne per importunitatem mentis distractionem incurra, ne aliis per indisciplinationem scandalum generes, vel etiam per resistentiam aliorum subito turberis et corruas.

3. Interdum vero oportet violentia uti, et viriliter appetitui sensitivo contraire, nec advertere quid velit caro, et quid non velit; sed hoc magis fatagere ut subjecta sit etiam nolens spiritui, et tamdiu castigari debet et cogi servituti subesse, donec parata sit ad omnia, paucisque contentari discat, et simplicibus delectari nec contra aliquod inonveniens murmurare.

Cap. 12. De informatione patientiæ, et luctamine adversus concupiscentias.

1. Domine Deus, ut audio, patientia est mihi valde necessaria. Multa enim in hac vita accidunt contraria. Nam qualitercumque ordinavero de pace mea, non potes esse sine dolore et bello vita mea. Ita est, fili. Non enim volo te talem quærere pacem, quæ tentationibus careat, aut contraria non sentiat; sed tunc etiam te extimare pacem invenisse, cum tu fueris variis tribulationibus exercitatus, et in multis contrarietatibus probatus.

2. Si dixeris te non multa posse pati, quomodo tunc sustinebis ignem purgatorii? De duobus malis semper minus tamen est eligendum: ut ergo æterna futura supplicia possis evadere, mala præsentia studeas pro Deo æquanimiter tolerare. An putas quod homines sæculi hujus nihil, aut parum patiantur? Nec hoc invenies, etiamsi delicatissimos quæsieris. Sed habent, inquies, multas delectationes, et proprias sequuntur voluntates: ideoque parum ponderant suas tribulationes. Esto quod ita sit, quod habeant quidquid voluerint, sed quamdiu putas durabit?

3. Ecce quemadmodum sumus deficient in sæculo abundantes, et nulla erit recordatio præteritorum gaudiorum. Sed et cum adhuc vivunt, non sine amaritudine et tædio ac timore in eis quiescunt. Ex eadem namque re, unde delectationem concipiunt, sibi inde doloris pœnam frequenter recipiunt. Juste illis fit ut quia inordinate delectationes quærunt et sequuntur, non sine amaritudine et confusione eas expleant.

4. O, quam breves, quam falsæ, quam inordinatæ, et turpes omnes sunt. Verumtamen præ ebrietate et cæcitate non intelligunt, sed velut muta animalia, propter modicum corruptibilis vitæ delectamentum, mortem animæ incurrunt. Tu ergo, fili, post concupiscentias tuas non eas: et a voluntate tua avertere; delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.

5. Etenim si veraciter vis delectari, et abundantius a me consolari, ecce in contemtu omnium mundanorum, et in abscissione omnium infirmarum delectationum erit benedictio tua, et copiosa tibi reddetur consolatio. Et quanto plus te ab omni creaturarum solatio subtraxeris, tanto in me suaviores et potentiores consolationes invenies. Sed primo non sine quadam tristitia et labore certaminis ad has pertinges. Obsistet inolita consuetudo, sed meliori consuetudine devincetur. Remurmurabit caro, sed fervore spiritus frænabitur. Instigabit te et exacerbabit serpens antiquus sed oratione fugabitur, insuper et labore utili aditus ei magnus obstruetur.

Cap. 13. De obedientia humili subditi, ad exemplum Jesu Christi.

1. Fili, qui se subtrahere nititur ab obedientia, ipse se subtrahit a gratia et qui quærit habere privata, amittit communia. Qui non libenter, et sponte suo superiori se subdit: signum est quod caro sua nondum perfecte sibi obedit, sed sæpe recalcitrat et murmurat. Disce ergo celeriter superiori tuo te submittere, si carnem propriam optas subjugare. Citius namque exterior vincitur inimicus, si interior homo non fuerit devastatus. Non est molestior et pejor animæ hostis, quam tu ipse tibi, non bene concordans spiritui. Oportet enim te verum assumere tui ipsius contemtum, si vis prævalere adversus carnem, et sanguinem, quia adhuc nimis inordinate te diligis: ideo plene te resignare aliorum voluntati trepidas.

2. Sed quid magnum tu, qui pulvis es, et nihil, si propter Deum te subdis homini, quando eo Omnipotens et Altissimus, qui cuncta creavi ex nihilo, me homini propter te subjeci humiliter. Factus sum omnium humillimus, et infimus, ut etiam superbiam mea humilitate vinceres. Disce obtemperare, pulvis, dice te humiliare, terra et limus, et sub omnium pedibus incurvare. Disce voluntates tuas frangere, et ad omnem subjectionem te dare.

3. Exardesce contra te, nec patiaris tumorem in te vivere, sed ita subjectum et pulverem te exhibe, ut omnes super te ambulare possint, et sicut lutum platearum conculcare. Quid habes, homo inanis, conqueri? Quid, sordide peccator, potes contradicere exprobrantibus tibi, qui toties Deum offendisti et toties infernum meruisti? Sed pepercit tibi oculus meus, quia prætiosa fuit anima tua in conspectu meo, ut cognosceres dilectionem meam, et gratus semper beneficiis meis existeres et ad veram subjectionem et humilitatem te jugiter dares, patienterque proprium contemtum ferres.

Cap. 14. De judiciis Dei occultis considerandis, ne extollamur in bonis.

1. Intonas super me judicia tua, Domine, et timore ac tremore concutis omnia ossa mea et expavescit anima mea valde. Sto attonitus et considero, quia cæli non sunt mundi in conspectu tuo. Si in Angelis reperisti pravitatem, nec tamen epercisti, quid fiet de me. Ceciderunt stellæ de cælo, et ego pulvis quid præsumo? Quorum opra videbantur laudabilia, ceciderunt ad infima, et qui comedebant panem Angelorum, vidi siliquis delectari porcorum.

2. Nulla est ergo sanctitas, si manum tuam retrahas, Domine. Nulla sapientia prodest, si gubernare desistas. Nulla juvat fortitudo, si conservare desinas. Nulla secura castitas, si eam non protegas. Nulla propria prodest custodia, si non adsit tua sancta vigilantia. Nam relicti mergimur et perimus; visitati autem: vivimus et erigimur. Instabiles quippe sumus, sed propter te confirmamur; tepescimus, sed a te accendimur.

3. O, quam humiliter et abjecte mihi de me ipso sentiendum est, quam nihili pendendum est si quid boni videor habere. O, quam profunde me submittere debeo sub abyssalibus tuis judiciis, Domine; ubi nihil aliud me esse invenio, quam nihil et nihil. O, pondus immensum, o pelagus instransnatabile, ubi nihil de me reperio, quam in totum nihil. Ubi est ergo latebra gloriæ? Ubi confidentia de gloria concepta? Absorpta est omnis gloria vana in profunditate judiciorum tuorum super me.

4. Quid est omni caro in conspectu tuo? Numquid gloriabitur lutum contra formantem se? Quomodo potest erigi vaniloquio, cujus cor in veritate subjectum est Deo? Non eum totus mundus erigeret, quem sibi subjecit veritas. Nec omnium laudantium ore movebitur, qui totam spem suam in Deo firmavit. Nam et ipsi qui loquuntur, ecce omnes nihil, et deficient cum sonitu verborum. Veritas autem Domini manet in æternum.


De Imitatione Christi: Liber Tertius 7-14 On the Imitation of Christ: Book Tertius 7-14

Cap. 7. De occultanda gratia sub humilitatis custodia.

1\\. Fili, utilius est tibi et securius devotionis gratiam abscondere nec in altum te efferre, nec multum inde loqui, neque multum ponderare, sed magi teipsum despicere, et tanquam indigno datam timere. Non est huic affectioni tenacius inhærendum, quæ citius potest mutari in contrarium. Cogita quam miser in gratia, et inops esse soles sine gratia. Nec est in eo tantum spiritualis vitæ profectus, cum consolationis habueris gratiam, sed cum humiliter, et abnegate patienterque tuleris ejus subtractionem. Ita quod tunc ab orationis studio non torpeas, nec reliqua opera tua ex usu facienda omnino dilabi permittas, sed sicut potueris melius et intellexeris, libenter quod est in te facias, nec propter ariditatem sive anxietatem mentis quam sentis te totaliter negligas.

2\\. Multi enim sunt qui, cum non bene eis successerit, statim impatientes fiunt aut desides. Non enim semper est in potestate hominis via ejus, sed Dei est dare et consolari, quando vult et quantum vult, et cui vult, sicut sibi placuerit, et non amplius. Quidam incauti propter devotionis gratiam se ipsos destruxerunt, quia plus agere voluerunt quam potuerunt, non pensantes suæ parvitatis mensuram sed magis cordis affectum sequentes, quam rationis judicium. Et quia majora præsumserunt, quam Deo placitum fuit, idcirco gratiam perdiderunt cito, et facti sunt inopes, et viles relicti, qui in cælum posuerant nidum sibi: ut humiliati et depauperati discant non in alis suis volare, sed sub pennis meis sperare. Qui adhuc novi sunt et imperiti in via Domini, nisi consilio discretorum se regant, faciliter decipi possunt et illudi.

3\\. Quod si sentire suum magis sequi, quam aliis exercitatis credere volunt, erit eis periculosus exitus, sed tamen retrahi a proprio conceptu non valuerint. Raro sibi ipsis sapientes, ab aliis regi humiliter patiuntur. Melius est modicum sapere cum humilitate, et parva intelligentia quam magi scientiarum thesauri cum vana complacentia. Melius est minus habere, quam multum, unde osses superbire. Non satis discrete agit, qui se totum lætitiæ tradidit, obliviscens pristinæ inopiæ suæ, et casti timoris Domini, qui non timet gratiam oblatam amittere. Non etiam satis virtuose sapit, qui tempore adversitatis et cujuscumque gravitatis nimis desperate se gerit, et minus fidenter de me, quam oportet, cogitat ac sentit. Nor is he sufficiently virtuously wise, who, in times of adversity and of any gravity, behaves too hopelessly, and thinks and feels less confidently about me than he should.

4\\. Qui tempore pacis nimis securus esse voluerit, sæpe tempore belli nimis dejectus et formidolosus reperietur. He who chooses to be too secure in time of peace, will often be found too depressed and fearful in time of war. Si scires semper humilis et modicus in te permanere necnon spiritum tuum bene moderare et regere, non incideres tam cito in periculum et offensam. If you knew always to remain humble and modest in yourself, and to control and control your spirit well, you would not fall so quickly into danger and offense.

5\\. Consilium bonum est ut fervoris spiritu concepto mediteris quid futurum sit abscedente lumine. Quod dum contigerit, recognita, ac denuo lucem posses reverti, quam ad cautelam tibi, mihi autem ad gloriam, ad tempus subtraxi. Utilior enim est sæpe talis probatio, quam si semper prospera pro tua haberes voluntate. Nam merita non sunt ex hoc extimanda, si quis plures visiones aut consolationes habeat, vel si peritus sit in Scripturis, aut in altiori gradu ponatur: sed si fuerit vera humilitate fundatus, et divina charitate repletus; si Dei honorem pure et integre semper quærat, si se ipsum nihil reputet, et in veritate despiciat atque ab aliis etiam despici et humiliari magis gaudeat quam honorari.

Cap. 8. De vili exstimatione sui ipsius in oculis Dei.

1\\. Loquar at Dominum meum, cum sim pulvis et cinis? Si me amplius reputavero, ecce tu stas contra me; et dicunt te testimonium verum iniquitates meæ nec possum contradicere. Si autem me vilificavero et ad nihilum me redegero, et ab omni propria reputatione defecero, atque sicut sum spulverizavero erit, mihi propitia gratia tua, et vicina cordi meo lux tua, et omnis exstimatio, quantulacumque minima, in valle nihilitatis meæ submergetur, et peribit in æternum. Ibi ostendes me mihi, quid sum, quid fui, et de quo veni, quia nihil sum et nescivi. Se mihi ipsi relinquor, ecce nihil, et tota infirmitas; si autem subito me respexeris, statim fortis efficior, et novo repleor gaudio. Et mirum valde quod sic repente sublevor, et tam benigne a te complector, qui proprio pondere semper ad imi feror.

2\\. Facit hoc amor tuus gratis præveniens me, et in tam multis subveniens necessitatibus, a gravibus quoque custodiens me periculis, et ab innumeris, ut ver dicam, eripiens malis. Me siquidem male amando perdidi; et te solum quærendo et pure amando me et te pariter inveni, atque ex amore profundius ad nihilum me redegi. Quia tu, o Dulcissime, facis mecum supra meritum omne et supra id quod audeo sperare vel rogare.

3\\. Benedictus sis Deus meus, quia licet ego omnibus bonis indignus sim, tua tamen nobilitas et infinita bonitas nunquam cessat benefacere etiam ingratis, et longe a te aversis. Converte nos ad te, ut simus grati, humiles, devoti, quia salus nostra es tu, virtus et fortitudo nostra.

Cap. 9. Quod omnia ad Deum sicut ad finem ultimum sunt referenda.

1\\. Fili, ego debeo esse finis tuus supremus. Ex hac intentione purificabitur affectus tuus, sæpius ad se ipsum, et ad creaturas male incurvatus. Nam si te ipsum in aliquo quæris, statim in te deficies et arescis. Omnia ergo ad me principaliter referas qui omnia sum, qui omnia dedi. Sic singula considera sicut ex summo bono manantia. Et ideo ad me tanquam ad originem suam cuncta sunt referenda.

2\\. Ex me pusillus et magnus, pauper et dives, tanquam ex fonte vivo aquam hauriunt vivam. Et qui mihi sponte et libere deserviunt, gratiam, pro gratia accipient. Qui autem extra me voluerit gloriari vel in aliquo privato bono delectari, non stabilietur in vero gaudio, nec in corde suo dilatabitur, sed multipliciter impedietur et angustiabitur. Nihil ergo tibi de bono adscribere debes, nec alicui homini virtutem attribuas, sed totum da Deo, sine quo nihil habet homo. Ego totum dedi, ego totum rehabere volo, et cum magna districtione gratiarum actiones requiro.

3\\. Hæc est veritas qua fugatur gloriæ vanitas. Et si intraverit cælestis gratia et vera charitas, non erit aliqua invidia, nec contractio cordis, neqe privatus amor occupabit. Vincit enim omnia divina charitas, et dilatat omnes animæ vires. Si recte sapis, in me solo gaudebis, in me solo sperabis, quia nemo bonus nisi solus Deus, qui est super omnia laudandus, et in omnibus benedicendus.

Cap. 10. Quod spreto mundo dulce est servire Deo.

1\\. Nunc iterum loquar, Domine, et non silebo. Dicam in auribus Dei mei, et Regis mei qui est in excelso. O, quam magna est multitudo dulcedinis tuæ, Domine, quam abscondisti timentibus te. Sed quid es amantibus te? Quid toto corde tibi servientibus? Vere ineffabilis dulcedo contemplationis tuæ, quam largiris amantibus te. In hoc maxime ostendisti dulcedinem charitatis tuæ, quia cum no essem, fecisti me, et cum errarem longe a te, reduxisti me, ut servirem tibi, et præcepisti ut diligam te.

2\\. O, fons amoris perpetui, quid dicam de te? Quomodo potero tui oblivisci, qui mei recordari dignatus es? Et postquam contabui, et perii, fecisti ultra omnem spem misericordiam cum servo tuo, et ultra omne meritum gratiam et amicitiam exhibuisti. Quid retribuam tibi pro gratia ista? Non enim omnibus datum est, ut omnibus abdicatis sæculo renuntient, et monasticam vitam assumant. Nonquid non magnum est ut tibi serviam, cui omnis creatura servire tenetur? Non magnum mihi videri debet? Sed potius hoc mihi magnum et admirandum paret, quod tam pauperem et indignum dignaris in servum recipere, et dilectis servis tuis adunare.

3\\. Ecce omnia tua sunt quæ habeo, et unde tibi servio. Verumtamen vice versa tu mihi magis servis, quam ego tibi. Ecce cælum et terra, quæ in ministerio hominis creasti, præsto sunt et faciunt quotidie quæcumque mandasti. Et hoc parum est: quin etiam Angelos in ministerio hominis creasti et ordinasti. Transcendit autem hæc omnia, quod tu homini servire dignatus es, et te ispum daturum promisisti.

4\\. Quid dabo tibi pro istis millibus bonis? Utinam possem tibi servire cunctis diebus vitæ meæ. Utinam vel uno die dignum servitium exhibere sufficerem. Vere tu es dignus omni servitio, omni honore et laude æterna. Vere Dominus meus es, et ego pauper servus tuus, qui totis viribus teneor servire tibi, nec unquam in laudibus tuis debeo fastidire. Sic volo, sic desidero, et quidquid mihi deest, tu digneris supplere.

5\\. Magnus honor, magna gloria tibi servire, et omnia per te, propter te contemnere. Habebunt enim gratiam magnam, qui sponte se subjecerint tuæ sanctissimæ servituti, et invenient suavissimam Spiritus Sancti consolationem. Consequentur magnam cordis libertatem, qui pro nomine tuo arctam ingrediuntur viam, et omnem mundanam neglexerint curam.

6\\. O, grata et jucunda Dei servitus, qua homo veraciter efficitur liber et sanctus. O, sacer status religiosi famulatus, qui hominem Angelis reddit æqualem, Deo placabilem, dæmonibus terribilem, et cunctis fidelibus commendabilem. O, amplectendum et semper optandum servitium, quo promeretur summum bonum, et gaudium promeretur sine fine permansurum.

Cap. 11. Quod desideria cordis examinanda sunt et moderanda.

1\\. Fili, oportet te adhuc multa discere, quæ necdum bene didicisti. Quæ sunt hæc, Domine? ut desiderium tuum ponas totaliter secundum beneplacitum meum, et tui ipsius amator non sis: sed meæ voluntatis cupidus amator et æmulator. Desideria te sæpe accendunt, et vehementer impellunt; sed considera an propter meum, an propter honorem tuum vel commodum magis movearis. Si ego sum in causa, bene contentus eris quomodocumque ordinavero. Si autem de proprio quæstu aliquid latet, ecce hoc est quod te impedit et gravat.

2\\. Cave ergo ne nimium innitaris super desiderio præconcepto, me non consulto, ne forte postea pæniteat et displiceat quod primo placuit, et quasi pro meliore zelasti. Non enim omnis affectio, quæ videtur bona, statim est sequenda: sed neque omnis contraria affectio ad primum fugienda. Expedit interdum refrænatione uti, etiam in bonis studiis et desideriis, ne per importunitatem mentis distractionem incurra, ne aliis per indisciplinationem scandalum generes, vel etiam per resistentiam aliorum subito turberis et corruas.

3\\. Interdum vero oportet violentia uti, et viriliter appetitui sensitivo contraire, nec advertere quid velit caro, et quid non velit; sed hoc magis fatagere ut subjecta sit etiam nolens spiritui, et tamdiu castigari debet et cogi servituti subesse, donec parata sit ad omnia, paucisque contentari discat, et simplicibus delectari nec contra aliquod inonveniens murmurare.

Cap. 12. De informatione patientiæ, et luctamine adversus concupiscentias.

1\\. Domine Deus, ut audio, patientia est mihi valde necessaria. Multa enim in hac vita accidunt contraria. Nam qualitercumque ordinavero de pace mea, non potes esse sine dolore et bello vita mea. Ita est, fili. Non enim volo te talem quærere pacem, quæ tentationibus careat, aut contraria non sentiat; sed tunc etiam te extimare pacem invenisse, cum tu fueris variis tribulationibus exercitatus, et in multis contrarietatibus probatus.

2\\. Si dixeris te non multa posse pati, quomodo tunc sustinebis ignem purgatorii? De duobus malis semper minus tamen est eligendum: ut ergo æterna futura supplicia possis evadere, mala præsentia studeas pro Deo æquanimiter tolerare. An putas quod homines sæculi hujus nihil, aut parum patiantur? Nec hoc invenies, etiamsi delicatissimos quæsieris. Sed habent, inquies, multas delectationes, et proprias sequuntur voluntates: ideoque parum ponderant suas tribulationes. Esto quod ita sit, quod habeant quidquid voluerint, sed quamdiu putas durabit?

3\\. Ecce quemadmodum sumus deficient in sæculo abundantes, et nulla erit recordatio præteritorum gaudiorum. Sed et cum adhuc vivunt, non sine amaritudine et tædio ac timore in eis quiescunt. Ex eadem namque re, unde delectationem concipiunt, sibi inde doloris pœnam frequenter recipiunt. Juste illis fit ut quia inordinate delectationes quærunt et sequuntur, non sine amaritudine et confusione eas expleant.

4\\. O, quam breves, quam falsæ, quam inordinatæ, et turpes omnes sunt. Verumtamen præ ebrietate et cæcitate non intelligunt, sed velut muta animalia, propter modicum corruptibilis vitæ delectamentum, mortem animæ incurrunt. Tu ergo, fili, post concupiscentias tuas non eas: et a voluntate tua avertere; delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.

5\\. Etenim si veraciter vis delectari, et abundantius a me consolari, ecce in contemtu omnium mundanorum, et in abscissione omnium infirmarum delectationum erit benedictio tua, et copiosa tibi reddetur consolatio. Et quanto plus te ab omni creaturarum solatio subtraxeris, tanto in me suaviores et potentiores consolationes invenies. Sed primo non sine quadam tristitia et labore certaminis ad has pertinges. Obsistet inolita consuetudo, sed meliori consuetudine devincetur. Remurmurabit caro, sed fervore spiritus frænabitur. Instigabit te et exacerbabit serpens antiquus sed oratione fugabitur, insuper et labore utili aditus ei magnus obstruetur.

Cap. 13. De obedientia humili subditi, ad exemplum Jesu Christi.

1\\. Fili, qui se subtrahere nititur ab obedientia, ipse se subtrahit a gratia et qui quærit habere privata, amittit communia. Qui non libenter, et sponte suo superiori se subdit: signum est quod caro sua nondum perfecte sibi obedit, sed sæpe recalcitrat et murmurat. Disce ergo celeriter superiori tuo te submittere, si carnem propriam optas subjugare. Citius namque exterior vincitur inimicus, si interior homo non fuerit devastatus. Non est molestior et pejor animæ hostis, quam tu ipse tibi, non bene concordans spiritui. Oportet enim te verum assumere tui ipsius contemtum, si vis prævalere adversus carnem, et sanguinem, quia adhuc nimis inordinate te diligis: ideo plene te resignare aliorum voluntati trepidas.

2\\. Sed quid magnum tu, qui pulvis es, et nihil, si propter Deum te subdis homini, quando eo Omnipotens et Altissimus, qui cuncta creavi ex nihilo, me homini propter te subjeci humiliter. Factus sum omnium humillimus, et infimus, ut etiam superbiam mea humilitate vinceres. Disce obtemperare, pulvis, dice te humiliare, terra et limus, et sub omnium pedibus incurvare. Disce voluntates tuas frangere, et ad omnem subjectionem te dare.

3\\. Exardesce contra te, nec patiaris tumorem in te vivere, sed ita subjectum et pulverem te exhibe, ut omnes super te ambulare possint, et sicut lutum platearum conculcare. Quid habes, homo inanis, conqueri? Quid, sordide peccator, potes contradicere exprobrantibus tibi, qui toties Deum offendisti et toties infernum meruisti? Sed pepercit tibi oculus meus, quia prætiosa fuit anima tua in conspectu meo, ut cognosceres dilectionem meam, et gratus semper beneficiis meis existeres et ad veram subjectionem et humilitatem te jugiter dares, patienterque proprium contemtum ferres.

Cap. 14. De judiciis Dei occultis considerandis, ne extollamur in bonis.

1\\. Intonas super me judicia tua, Domine, et timore ac tremore concutis omnia ossa mea et expavescit anima mea valde. Sto attonitus et considero, quia cæli non sunt mundi in conspectu tuo. Si in Angelis reperisti pravitatem, nec tamen epercisti, quid fiet de me. Ceciderunt stellæ de cælo, et ego pulvis quid præsumo? Quorum opra videbantur laudabilia, ceciderunt ad infima, et qui comedebant panem Angelorum, vidi siliquis delectari porcorum.

2\\. Nulla est ergo sanctitas, si manum tuam retrahas, Domine. Nulla sapientia prodest, si gubernare desistas. Nulla juvat fortitudo, si conservare desinas. Nulla secura castitas, si eam non protegas. Nulla propria prodest custodia, si non adsit tua sancta vigilantia. Nam relicti mergimur et perimus; visitati autem: vivimus et erigimur. Instabiles quippe sumus, sed propter te confirmamur; tepescimus, sed a te accendimur.

3\\. O, quam humiliter et abjecte mihi de me ipso sentiendum est, quam nihili pendendum est si quid boni videor habere. O, quam profunde me submittere debeo sub abyssalibus tuis judiciis, Domine; ubi nihil aliud me esse invenio, quam nihil et nihil. O, pondus immensum, o pelagus instransnatabile, ubi nihil de me reperio, quam in totum nihil. Ubi est ergo latebra gloriæ? Ubi confidentia de gloria concepta? Absorpta est omnis gloria vana in profunditate judiciorum tuorum super me.

4\\. Quid est omni caro in conspectu tuo? Numquid gloriabitur lutum contra formantem se? Quomodo potest erigi vaniloquio, cujus cor in veritate subjectum est Deo? Non eum totus mundus erigeret, quem sibi subjecit veritas. Nec omnium laudantium ore movebitur, qui totam spem suam in Deo firmavit. Nam et ipsi qui loquuntur, ecce omnes nihil, et deficient cum sonitu verborum. Veritas autem Domini manet in æternum.