×

Utilizziamo i cookies per contribuire a migliorare LingQ. Visitando il sito, acconsenti alla nostra politica dei cookie.

image

Nuntii Latini (September 2006 - ...), 07-02-16

07-02-16

De programmate nucleari concordia

16.02.2007, klo 13.14

In consultationibus multilateralibus, quae Pekini de programmate nucleari Coreae Septentrionalis fiebant, concordia constituta est.

Summa rerum haec est: Coreani Septentrionales principale reactorium nucleare intra duos menses claudent et a nationibus peregrinis magnam copiam petrolei aliudque auxilium oeconomicum accipient.

Praeterea Americani Coream Septentrionalem ex indice terrarum terrorismo faventium tollent.

(Tuomo Pekkanen)

Putin in tertium praesidentatum rogatus

16.02.2007, klo 13.13

In colloquio interrogatorio canalis televisifici Al-Jazeera Vladimir Putin narravit moderatores civitatum Arabicarum et quosdam duces terrarum Europaearum se rogavisse, ut unum adhuc praesidentatum susciperet.

Accuratius autem non aperuit, qui aut quibus ex terris illi duces Europaei essent, qui id in colloquiis privatis petivissent.

(Tuomo Pekkanen)

Nigricolor in USA candidatus praesidentatus

16.02.2007, klo 13.08

Iam quadraginta anni acti sunt ex quo homines nigricolores segregatione phyletica finita in USA iura civilia acceperunt, sed nunc primum fieri potest, ut vir nigricolor praesidens Americanorum designetur.

Ille est Barack Obama, senator democrata Illinoisianus, qui quidem hucusque breve tempus in politica operatus est.

Acerrima autem competitrix eius est Hillary Clinton, femina omnibus notissima, quae hoc tempore plures apud democratas quam Obama fautores habet.

Razismus, suspiciones moresque veteres profundissimas apud Americanos radices usque habent et multi sunt, qui de praesidente nigricolore ne cogitare quidem possunt.

(Tuomo Pekkanen)

Novus praesidens Turkmeniae

16.02.2007, klo 13.07

Saparamurat Nijazov, praesidens Turkmeniae licentiosus et superbus, qui Turkmenos viginti annos sub iugo tenuerat, mense Decembri mortuus est.

Gurbanguly Berdimuhammedov, praesidens ad interim nominatus, comitiis habitis successor dictatoris a populo creatus est.

Nijazov sibi statuas aureas ponendas curaverat et vitam civium multis modis restrinxerat.

Saltationem scaenicam, dramata melica, musicam taeniis discisve impressam in televisione et radiophonia transmittere aut in nuptiis aliisve celebrationibus praesentare vetuerat, omnia viridaria publica et multas bibliothecas clauserat.

Illo praesidente iuvenibus non licuit longam barbam longosque capillos habere. Tyranno mortuo cives vitae condiciones liberiores exspectant.

(Tuomo Pekkanen)

In Lusitania de abortu suffragium

16.02.2007, klo 13.06

Portugalienses, olim Lusitani dicti, de abortu lege permittendo suffragium populi habuerunt.

Maior pars suffragantium novam legem probavit, qua abortus primis decem graviditatis septimanis permitteretur.

Suffragium autem non obligat, quia minus quam dimidium ex ius suffragii habentibus ad urnas venit.

Ex his sexaginta fere centesimae (59,3%) novam legem sustinuerunt, circiter quadraginta centesimae (40,7%) mutationem noluerunt.

Nihilo minus minister primarius Jose Socrates, cuius factio socialistica maiorem in parlamento partem delegatorum habet, affirmavit novam legem perlatum iri.

Ex lege vetere abortus in rarissimis tantum casibus permittitur.

(Tuomo Pekkanen)

07-02-16 07-02-16 07-02-16 07-02-16 07-02-16 07-02-16 16年7月2日