×

LingQをより快適にするためCookieを使用しています。サイトの訪問により同意したと見なされます クッキーポリシー.

image

Nuntii Latini (September 2006 - ...), 07-05-25

07-05-25

Naves Americanae in Sinu Persico 25.05.2007, klo 13.00 Novem naves longae Americanae in Sinum Persicum transierunt, ut exercitium militare prope aquas nationales Iraniae participarent. Quo usu belli populis circumiacentibus demonstrari videtur Americanos quoquo modo paratos esse ad securitatem illius regionis praestandam.

Fuga apium universa in America 25.05.2007, klo 12.59 Ingentia examina apium in Civitatibus Americae Unitis et Oriente extremo mirandum in modum ex alveariis suis avolaverunt et verisimiliter perierunt. Quae insecta enim cellas suas gregatim deseruerunt regina et ovis in nidis relictis, ex quo secutum est, ut favi fingi et mellificium effici desinerentur cum magno apiculturae detrimento.

Quae sit causa illius fugae universae, nemo pro certo scire videtur.

De thermis antiquis Ancyranis 25.05.2007, klo 12.59 Ministerium Turciae culturale consilium cepit, ut thermae Romanae Ancyrae sitae restituerentur. Quae thermae iussu Caracallae, imperatoris Romani, saeculo p.Chr.n. tertio constructae complura opera archaeologica magni momenti continent.

Multi investigatores universitatis Ancyranae participes erunt huius conatus, qui quinque annis perfectum iri aestimatur.

Linnaeus abhinc 300 annos natus 25.05.2007, klo 12.58 Die Mercurii sive die vicesimo tertio huius mensis (23.5.) trecenti anni acti erant, cum Carolus Linnaeus, investigator naturae celeberrimus, in Suetia natus est.

Constat ei laudi dandum esse, quod omnes in orbe plantae et animalia binis nominibus Latinis nuncupantur.

Quam rationem nomenclaturae scientificam Linnaeus iis operibus proposuit, quae Systema naturae et Species plantarum inscribuntur.

Parlamentum Finniae C annorum 25.05.2007, klo 12.57 Die Mercurii huius septimanae (23.5.) parlamentum Finniae unicamerale primos ludos suos saeculares celebravit.

Eo enim ipso die centum annis ante prima sessio plenaria eius habita erat.

Iubilaeum meridie celebrari coeptum est officio divino in Ecclesia cathedrali Helsinkiensi procurato, quo facto legati in aedes parlamenti convenerunt, ut sessioni sollemni una cum trecentis pristinis legumlatoribus interessent.

De promotione philosophorum 25.05.2007, klo 12.57 Ordo philosophorum Universitatis Helsinkiensis in praesenti sollemnem promotionem magistrorum et doctorum celebrat. Quod festum academicum triduanum e variis caerimoniis constat, sed summum fastigium eo temporis momento assequitur, cum amplius trecenti magistri et plus ducenti doctores insignibus academicis ornantur.

Munere promotoris fungitur Mirja Saari, profestrix linguarum septentrionalium.

Nuntii Latini ferias agunt 25.05.2007, klo 12.56 Nuntii Latini ob ferias aestivas ad tres menses intermittuntur, quam ob rem proxima emissio non ante quam pridie Kalendas Septembres (31.8.) fiet.

Restat, ut auscultatoribus nostris gratias quam maximas agamus et aestatem optimam exoptemus.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE

07-05-25 25.05.07 07-05-25 07-05-25 07/05/25 07-05-25