×

LingQをより快適にするためCookieを使用しています。サイトの訪問により同意したと見なされます クッキーポリシー.

image

Ad Romanos, Rom 07

Rom 07

7 1 An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit ? 2 Nam quæ sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi : si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri. 3 Igitur, vivente viro, vocabitur adultera si fuerit cum alio viro : si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera si fuerit cum alio viro. 4 Itaque fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi : ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo. 5 Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quæ per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti. 6 Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litteræ.

7 Quid ergo dicemus ? lex peccatum est ? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem : nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret : Non concupisces. 8 Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat. 9 Ego autem vivebam sine lege aliquando : sed cum venisset mandatum, peccatum revixit. 10 Ego autem mortuus sum : et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. 11 Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit. 12 Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum.

13 Quod ergo bonum est, mihi factum est mors ? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem : ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. 14 Scimus enim quia lex spiritualis est : ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato. 15 Quod enim operor, non intelligo : non enim quod volo bonum, hoc ago : sed quod odi malum, illud facio. 16 Si autem quod nolo, illud facio : consentio legi, quoniam bona est. 17 Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. 18 Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adjacet mihi : perficere autem bonum, non invenio. 19 Non enim quod volo bonum, hoc facio : sed quod nolo malum, hoc ago. 20 Si autem quod nolo, illud facio : jam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum. 21 Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet : 22 condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem : 23 video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis. 24 Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus ? 25 gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei : carne autem, legi peccati.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE

Rom 07 Rome 07

7 1 An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit ? 7 1 Do you not know, brothers (for I speak to those who know the law), because the law dominates a man how long he lives? 2 Nam quæ sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi : si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri. 2 For a woman who is under her husband is bound by the law while her husband is alive; but if her husband is dead, she is freed from the husband's law. 3 Igitur, vivente viro, vocabitur adultera si fuerit cum alio viro : si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera si fuerit cum alio viro. 3 Therefore, while a man is alive, she will be called an adulteress if she has been with another man: but if her husband has died, she is freed from the husband's law, so that she will not be an adulteress if she has been with another man. 4 Itaque fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi : ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo. 5 Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quæ per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti. 5 For when we were in the flesh, the passions of sins, which were by the law, worked in our members, to bring forth fruit in death. 6 Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litteræ. 6 But now we are freed from the law of death, in which we were held, so that we serve in the newness of the spirit and not in the oldness of the letter.

7 Quid ergo dicemus ? lex peccatum est ? Is the law a sin? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem : nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret : Non concupisces. But I did not know sin except through the law: for I did not know concupiscence unless the law said: You shall not covet. 8 Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. 8 But when the opportunity was accepted, sin worked in me every concupiscence by commandment. Sine lege enim peccatum mortuum erat. For without the law sin was dead. 9 Ego autem vivebam sine lege aliquando : sed cum venisset mandatum, peccatum revixit. 9 But I lived without the law for a time: but when the commandment came, sin revived. 10 Ego autem mortuus sum : et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. 10 But I died: and it was found to me that the commandment, which was for life, was this for death. 11 Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit. 11 For sin, having received the occasion by the commandment, seduced me, and by it killed me. 12 Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. 12 And so the law is indeed holy, and the commandment is holy, and just, and good.

13 Quod ergo bonum est, mihi factum est mors ? 13 What is the good, then, that death has happened to me? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem : ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. But sin, in order that sin may appear, death was wrought for me through good: that sinning beyond measure may be sinned by the commandment. 14 Scimus enim quia lex spiritualis est : ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato. 14 For we know that the law is spiritual: but I am carnal, sold under sin. 15 Quod enim operor, non intelligo : non enim quod volo bonum, hoc ago : sed quod odi malum, illud facio. 15 For what I do, I do not understand: for I do not what I want to be good, but what I hate to be evil, I do that. 16 Si autem quod nolo, illud facio : consentio legi, quoniam bona est. 16 But if I don't want to do something, I do it: I agree with the law, because it is good. 17 Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. 17 But now I no longer work on it, but sin dwells in me. 18 Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. 18 For I know that good does not dwell in me, that is, in my flesh. Nam velle, adjacet mihi : perficere autem bonum, non invenio. For to will is next to me: but to perfect the good, I do not find. 19 Non enim quod volo bonum, hoc facio : sed quod nolo malum, hoc ago. 19 For I do not because I want good, but because I do not want evil, I do this. 20 Si autem quod nolo, illud facio : jam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum. 20 But if what I do not want, I do it: I no longer work it, but that which dwells in me, sin. 21 Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet : 22 condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem : 23 video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis. 21 Therefore I find the law, wanting to do me good, because evil is next to me: 22 for I am enamored of the law of God according to the inner man: 23 but I see another law in my members, contrary to the law of my mind, and ensnaring me in the law of sin, which is in my members . 24 Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus ? 24 I am a miserable man, who will deliver me from the body of this death? 25 gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. 25 the grace of God through Jesus Christ our Lord. Igitur ego ipse mente servio legi Dei : carne autem, legi peccati. Therefore I myself serve the law of God in my mind: but in the flesh, the law of sin.