×

우리는 LingQ를 개선하기 위해서 쿠키를 사용합니다. 사이트를 방문함으로써 당신은 동의합니다 쿠키 정책.

image

Liber Psalmorum, Psalmi 91-120, Psalmus 108

Psalmus 108

1 In finem. Psalmus David. 2 Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. 3 Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me : et expugnaverunt me gratis. 4 Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi ; ego autem orabam. 5 Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea. 6 Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus. 7 Cum judicatur, exeat condemnatus ; et oratio ejus fiat in peccatum. 8 Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter. 9 Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua. 10 Nutantes transferantur filii ejus et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis. 11 Scrutetur fœnerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus. 12 Non sit illi adjutor, nec sit qui misereatur pupillis ejus. 13 Fiant nati ejus in interitum ; in generatione una deleatur nomen ejus. 14 In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, et peccatum matris ejus non deleatur. 15 Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum : 16 pro eo quod non est recordatus facere misericordiam, 17 et persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde, mortificare. 18 Et dilexit maledictionem, et veniet ei ; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum ; et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus. 19 Fiat ei sicut vestimentum quo operitur, et sicut zona qua semper præcingitur. 20 Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam. 21 Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua. 22 Libera me, quia egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me. 23 Sicut umbra cum declinat ablatus sum, et excussus sum sicut locustæ. 24 Genua mea infirmata sunt a jejunio, et caro mea immutata est propter oleum. 25 Et ego factus sum opprobrium illis ; viderunt me, et moverunt capita sua. 26 Adjuva me, Domine Deus meus ; salvum me fac secundum misericordiam tuam. 27 Et sciant quia manus tua hæc, et tu, Domine, fecisti eam. 28 Maledicent illi, et tu benedices : qui insurgunt in me confundantur ; servus autem tuus lætabitur. 29 Induantur qui detrahunt mihi pudore, et operiantur sicut diploide confusione sua. 30 Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum : 31 quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE

Psalmus 108

1 In finem. Psalmus David. 2 Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. ||||be silent|||||||||open| 3 Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me : et expugnaverunt me gratis. ||||||||of hatred||||they attacked|| 4 Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi ; ego autem orabam. ||||they love|||||I was praying 5 Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea. ||||||||||love| 6 Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus. |||sinner||devil|stood||| 7 Cum judicatur, exeat condemnatus ; et oratio ejus fiat in peccatum. |it is judged|let him go|the condemned|||||| 8 Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter. |||||bishopric||| 9 Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua. |||orphans|||| 10 Nutantes transferantur filii ejus et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis. Wandering|be transferred||||they beg||be cast out||dwellings| 11 Scrutetur fœnerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus. Let him examine|the lender||substance|||let them plunder||| 12 Non sit illi adjutor, nec sit qui misereatur pupillis ejus. ||||||||the orphans| 13 Fiant nati ejus in interitum ; in generatione una deleatur nomen ejus. ||||||||let his name be erased|| 14 In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, et peccatum matris ejus non deleatur. ||let iniquity return|||||||||||| 15 Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum : 16 pro eo quod non est recordatus facere misericordiam, 17 et persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde, mortificare. |||||let it perish||||||||||||||he persecuted|||||the poor||pierced|| 18 Et dilexit maledictionem, et veniet ei ; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. ||the curse||||||||it will be far from|| Et induit maledictionem sicut vestimentum ; et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus. ||||||||||his innards||||||| 19 Fiat ei sicut vestimentum quo operitur, et sicut zona qua semper præcingitur. |||||is covered||||||is girded 20 Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam. ||||slander|||||||||| 21 Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua. 22 Libera me, quia egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me. 23 Sicut umbra cum declinat ablatus sum, et excussus sum sicut locustæ. |||declines|I was taken|||I have been shaken||| 24 Genua mea infirmata sunt a jejunio, et caro mea immutata est propter oleum. |||||||flesh||changed||| 25 Et ego factus sum opprobrium illis ; viderunt me, et moverunt capita sua. 26 Adjuva me, Domine Deus meus ; salvum me fac secundum misericordiam tuam. 27 Et sciant quia manus tua hæc, et tu, Domine, fecisti eam. 28 Maledicent illi, et tu benedices : qui insurgunt in me confundantur ; servus autem tuus lætabitur. They will curse||||||||||||| 29 Induantur qui detrahunt mihi pudore, et operiantur sicut diploide confusione sua. ||||||||double|| 30 Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum : 31 quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam.