2. Aeneid 1 194-209, FINAL
194 hinc portum petit, et socios partitur in omnes.
195 vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes
196 litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros,
197 dividit, et dictis maerentia pectora mulcet:
198 "O socii - neque enim ignari sumus ante malorum - 199 O passi graviora, dabit deus his quoque finem.
200 vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantes
201 accestis scopulos, vos et Cyclopea saxa
202 experti: revocate animos, maestumque timorem
203 mittite: forsan et haec olim meminisse iuvabit.
204 per varios casus, per tot discrimina rerum
205 tendimus in Latium, sedes ubi fata quietas
206 ostendunt; illic fas regna resurgere Troiae.
207 durate, et vosmet rebus servate secundis." 208 talia voce refert, curisque ingentibus aeger
209 spem vultu simulat, premit altum corde dolorem.