×

우리는 LingQ를 개선하기 위해서 쿠키를 사용합니다. 사이트를 방문함으로써 당신은 동의합니다 쿠키 정책.

image

GCSE Latin 2017, Catullus and Ovid, 1. Catullus, miser Catulle, FINAL

1. Catullus, miser Catulle, FINAL

1 miser Catulle, desinas ineptire,

2 et quod vides perisse perditum ducas.

3 fulsere quondam candidi tibi soles,

4 cum ventitabas quo puella ducebat

5 amata nobis quantum amabitur nulla.

6 ibi illa multa cum iocosa fiebant,

7 quae tu volebas nec puella nolebat,

8 fulsere vere candidi tibi soles.

9 nunc iam illa non vult: tu quoque impotens noli,

10 nec quae fugit sectare, nec miser vive,

11 sed obstinata mente perfer, obdura.

12 vale puella, iam Catullus obdurat,

13 nec te requiret nec rogabit invitam.

14 at tu dolebis, cum rogaberis nulla.

15 scelesta, vae te, quae tibi manet vita?

16 quis nunc te adibit? cui videberis bella?

17 quem nunc amabis? cuius esse diceris?

18 quem basiabis? cui labella mordebis?

19 at tu, Catulle, destinatus obdura.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE

1. Catullus, miser Catulle, FINAL 1. Catullus, poor Catullus, FINAL 1. Catulle, pauvre Catulle, FINAL 1. Катулл, бідний Катулл, ФІНАЛ

1  miser Catulle, desinas ineptire,

2  et quod vides perisse perditum ducas.

3  fulsere quondam candidi tibi soles,

4  cum ventitabas quo puella ducebat

5  amata nobis quantum amabitur nulla.

6  ibi illa multa cum iocosa fiebant,

7  quae tu volebas nec puella nolebat,

8  fulsere vere candidi tibi soles.

9  nunc iam illa non vult: tu quoque impotens noli,

10 nec quae fugit sectare, nec miser vive,

11 sed obstinata mente perfer, obdura. |||endure|

12 vale puella, iam Catullus obdurat,

13 nec te requiret nec rogabit invitam.

14 at tu dolebis, cum rogaberis nulla.

15 scelesta, vae te, quae tibi manet vita?

16 quis nunc te adibit? |||will approach cui videberis bella?

17 quem nunc amabis? cuius esse diceris?

18 quem basiabis? cui labella mordebis?

19 at tu, Catulle, destinatus obdura.