×

우리는 LingQ를 개선하기 위해서 쿠키를 사용합니다. 사이트를 방문함으로써 당신은 동의합니다 쿠키 정책.

image

Hercules (Fabulae Faciles), Hercules VIII: FF 47-51

Hercules VIII: FF 47-51

47. Hercules Caelum Sustinet

Atlas autem Herculi maxime prodesse potuit; ille enim cum ipse esset pater Hesperidum, certo scivit quo in loco esset hortus. Postquam igitur audivit quam ob causam Hercules venisset, "Ipse," inquit, "ad hortum ibo et filiabus meis persuadebo ut poma sua sponte tradant." Hercules cum haec audiret, magnopere gavisus est; vim enim adhibere noluit, si res aliter fieri posset. Constituit igitur oblatum auxilium accipere. Atlas tamen postulavit ut, dum ipse abesset, Hercules caelum umeris sustineret. Hoc autem negotium Hercules libenter suscepit, et quamquam res erat summi laboris, totum pondus caeli continuos compluris dies solus sustinebat.

48. Atlas Redit

Atlas interea abierat et ad hortum Hesperidum, qui pauca milia passuum aberat, se quam celerrime contulerat. Eo cum venisset, causam veniendi exposuit et filias suas vehementer hortatus est ut poma traderent. Illae diu haerebant; nolebant enim hoc facere, quod ab ipsa Iunone (ita ut ante dictum est) hoc munus accepissent. Atlas tamen aliquando iis persuasit ut sibi parerent, et poma ad Herculem rettulit. Hercules interea cum pluris dies exspectavisset neque ullam famam de reditu Atlantis accepisset, hac mora graviter commotus est. Tandem quinto die Atlantem vidit redeuntem, et mox magno cum gaudio poma accepit; tum, postquam gratias pro tanto beneficio egit, ad Graeciam proficisci maturavit.

49. Labor Duodecimus: Cerberus

Postquam aurea poma ad Eurystheum relata sunt, unus modo relinquebatur e duodecim laboribus quos Pythia Herculi praeceperat. Eurystheus autem cum Herculem magnopere timeret, eum in aliquem locum mittere volebat unde numquam redire posset. Negotium igitur ei dedit ut canem Cerberum ex Orco in lucem traheret. Hoc opus omnium difficillimum erat, nemo enim umquam ex Orco redierat. Praeterea Cerberus iste monstrum erat horribili specie, cui tria erant capita serpentibus saevis cincta. Antequam tamen de hoc labore narramus, non alienum videtur, quoniam de Orco mentionem fecimus, pauca de ea regione proponere.

50. Charon

De Orco, qui idem Hades appellabatur, haec traduntur. Ut quisque de vita decesserat, manes eius ad Orcum, sedem mortuorum, a deo Mercurio deducebantur. Huius regionis, quae sub terra fuisse dicitur, rex erat Pluto, cui uxor erat Proserpina, Iovis et Cereris filia. Manes igitur a Mercurio deducti primum ad ripam veniebant Stygis fluminis, quo regnum Plutonis continetur. Hoc transire necesse erat antequam in Orcum venire possent. Cum tamen in hoc flumine nullus pons factus esset, manes transvehebantur a Charonte quodam, qui cum parva scapha ad ripam exspectabat. Charon pro hoc officio mercedem postulabat, neque quemquam, nisi hoc praemium prius dedisset, transvehere volebat. Quam ob causam mos erat apud antiquos nummum in ore mortui ponere eo consilio, ut cum ad Stygem venisset, pretium traiectus solvere posset. Ii autem qui post mortem in terra non sepulti erant Stygem transire non potuerunt, sed in ripa per centum annos errare coacti sunt; tum demum Orcum intrare licuit.

51. Loca Inferna

Ut autem manes Stygem hoc modo transierant, ad alterum veniebant flumen, quod Lethe appellabatur. Ex hoc flumine aquam bibere cogebantur; quod cum fecissent, res omnis in vita gestas e memoria deponebant. Denique ad sedem ipsius Plutonis veniebant, cuius introitus a cane Cerbero custodiebatur. Ibi Pluto nigro vestitu indutus cum uxore Proserpina in solio sedebat. Stabant etiam non procul ab eo loco tria alia solia, in quibus sedebant Minos, Rhadamanthus, Aeacusque, iudices apud inferos. Hi mortuis ius dicebant et praemia poenasque constituebant. Boni enim in Campos Elysios, sedem beatorum, veniebant; improbi autem in Tartarum mittebantur ac multis et variis suppliciis ibi excruciabantur.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE

Hercules VIII: FF 47-51 Herkules VIII: FF 47-51 Hercules VIII: FF 47-51 Hercule VIII : FF 47-51 Hercules VIII: FF 47-51

47\\\\\\\\. Hercules Caelum Sustinet

Atlas autem Herculi maxime prodesse potuit; ille enim cum ipse esset pater Hesperidum, certo scivit quo in loco esset hortus. Postquam igitur audivit quam ob causam Hercules venisset, "Ipse," inquit, "ad hortum ibo et filiabus meis persuadebo ut poma sua sponte tradant." Hercules cum haec audiret, magnopere gavisus est; vim enim adhibere noluit, si res aliter fieri posset. Constituit igitur oblatum auxilium accipere. Atlas tamen postulavit ut, dum ipse abesset, Hercules caelum umeris sustineret. Hoc autem negotium Hercules libenter suscepit, et quamquam res erat summi laboris, totum pondus caeli continuos compluris dies solus sustinebat.

48\\\\\\\\. Atlas Redit

Atlas interea abierat et ad hortum Hesperidum, qui pauca milia passuum aberat, se quam celerrime contulerat. Eo cum venisset, causam veniendi exposuit et filias suas vehementer hortatus est ut poma traderent. Illae diu haerebant; nolebant enim hoc facere, quod ab ipsa Iunone (ita ut ante dictum est) hoc munus accepissent. Atlas tamen aliquando iis persuasit ut sibi parerent, et poma ad Herculem rettulit. Hercules interea cum pluris dies exspectavisset neque ullam famam de reditu Atlantis accepisset, hac mora graviter commotus est. Tandem quinto die Atlantem vidit redeuntem, et mox magno cum gaudio poma accepit; tum, postquam gratias pro tanto beneficio egit, ad Graeciam proficisci maturavit.

49\\\\\\\\. Labor Duodecimus: Cerberus

Postquam aurea poma ad Eurystheum relata sunt, unus modo relinquebatur e duodecim laboribus quos Pythia Herculi praeceperat. Eurystheus autem cum Herculem magnopere timeret, eum in aliquem locum mittere volebat unde numquam redire posset. Negotium igitur ei dedit ut canem Cerberum ex Orco in lucem traheret. Hoc opus omnium difficillimum erat, nemo enim umquam ex Orco redierat. Praeterea Cerberus iste monstrum erat horribili specie, cui tria erant capita serpentibus saevis cincta. Antequam tamen de hoc labore narramus, non alienum videtur, quoniam de Orco mentionem fecimus, pauca de ea regione proponere.

50\\\\\\\\. Charon

De Orco, qui idem Hades appellabatur, haec traduntur. Ut quisque de vita decesserat, manes eius ad Orcum, sedem mortuorum, a deo Mercurio deducebantur. Huius regionis, quae sub terra fuisse dicitur, rex erat Pluto, cui uxor erat Proserpina, Iovis et Cereris filia. Manes igitur a Mercurio deducti primum ad ripam veniebant Stygis fluminis, quo regnum Plutonis continetur. The demons, therefore, led by Mercury, first came to the bank of the river Styx, where the kingdom of Pluto is contained. Hoc transire necesse erat antequam in Orcum venire possent. Cum tamen in hoc flumine nullus pons factus esset, manes transvehebantur a Charonte quodam, qui cum parva scapha ad ripam exspectabat. Charon pro hoc officio mercedem postulabat, neque quemquam, nisi hoc praemium prius dedisset, transvehere volebat. Quam ob causam mos erat apud antiquos nummum in ore mortui ponere eo consilio, ut cum ad Stygem venisset, pretium traiectus solvere posset. ||||||||||||||||||||crossing over|| Ii autem qui post mortem in terra non sepulti erant Stygem transire non potuerunt, sed in ripa per centum annos errare coacti sunt; tum demum Orcum intrare licuit.

51\\\\\\\\. Loca Inferna Hell places

Ut autem manes Stygem hoc modo transierant, ad alterum veniebant flumen, quod Lethe appellabatur. Ex hoc flumine aquam bibere cogebantur; quod cum fecissent, res omnis in vita gestas e memoria deponebant. Denique ad sedem ipsius Plutonis veniebant, cuius introitus a cane Cerbero custodiebatur. Ibi Pluto nigro vestitu indutus cum uxore Proserpina in solio sedebat. Stabant etiam non procul ab eo loco tria alia solia, in quibus sedebant Minos, Rhadamanthus, Aeacusque, iudices apud inferos. Hi mortuis ius dicebant et praemia poenasque constituebant. These spoke the law of the dead and established rewards and punishments. Boni enim in Campos Elysios, sedem beatorum, veniebant; improbi autem in Tartarum mittebantur ac multis et variis suppliciis ibi excruciabantur.