×

우리는 LingQ를 개선하기 위해서 쿠키를 사용합니다. 사이트를 방문함으로써 당신은 동의합니다 쿠키 정책.


image

Roman Poetry, Catullus 101

Catullus 101

Multas per gentes et multa per aequora vectus

advenio has miseras, frater, ad inferias,

ut te postremo donarem munere mortis

et mutam nequiquam alloquerer cinerem,

quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum.

heu miser indigne frater adempte mihi,

nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum

tradita sunt tristi munere ad inferias,

accipe fraterno multum manantia fletu,

atque in perpetuum, frater, ave atque vale.


Catullus 101 Catullus 101

Multas per gentes et multa per aequora vectus Through many nations and many seas

advenio has miseras, frater, ad inferias, I come to these wretches, brother, to the underworld

ut te postremo donarem munere mortis that I might give you the gift of death at last

et mutam nequiquam alloquerer cinerem, and I would address the mute ash to no one,

quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum. since fortune took him away from me.

heu miser indigne frater adempte mihi, alas, poor unworthy brother, take it from me

nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum but now, in the meantime, this is the old fashioned thing of the parents

tradita sunt tristi munere ad inferias, they were handed over to the underworld with a sad message

accipe fraterno multum manantia fletu, receive brotherly with many flowing tears,

atque in perpetuum, frater, ave atque vale. and for ever, brother, farewell and good-bye.