×

우리는 LingQ를 개선하기 위해서 쿠키를 사용합니다. 사이트를 방문함으로써 당신은 동의합니다 쿠키 정책.


image

De Imitatione Christi, De Imitatione Christi: Liber Tertius 23-30

De Imitatione Christi: Liber Tertius 23-30

Cap. 23. De 4.or. magnam importantibus pacem.

1. Fili, nunc decebo te viam pacis et veræ libertatis.

2. Fac, Domine, quod dicis, quia hoc mihi est gratum audire.

3. Stude, Fili, alterius potius facere voluntatem quam tuam. Elige semper minus quam plus habere. Quære semper inferiorem locum et omnibus subesse. Opta semper et ora, ut voluntas Dei integre in te fiat. Ecce talis homo ingreditur fines pacis et quietis.

4. Domine, sermo tuus iste brevis multum continet perfectionis; parvus est dictu, sed plenus sensu et uber in fructu. Nam si posset a me fideliter custodiri, non deberet tam facilis in me turbatio origi. Nam quoties me impacatum sentio et gravatum, ab hac doctrina me recessisse invenio. Sed tu qui omnia potes, et animæ profectum semper diligis, adauge amjorem gratiam, ut posim tuum complere sermonem, et meam perficere salutem.

Oratio contra cogitationes malas.

5. Domine Deus meus, ne elongeris a me; Deus meus, in auxilium meum respice: quoniam in me surrexerunt cogitationes vanæ et timores magni affligentes animam meam. Quomodo pertransibo illæsus? Quomodo perfringam eas?

6. Ego, inquit, ante te ibo, et gloriosos terræ humiliabo; aperiam januam carceris, et arcana secretorum revelabo tibi.

7. Fac, Domine, ut loqueris, et fugiant a facie tua omnes iniquæ cogitationes. Hæc est spes et unica consolatio mea, ad te in omni tribulatione confugere, tibi confidere, ex intimo invocare, et patienter consolationem tuam exspectare.

Oratio pro illuminatione mentis.

8. Clarifica me, bone Jesu, claritate æterni lumnis. Educ de habitaculo cordis mei tenebras universas. Cohibe evagationes multas et elide vim facientes tentationes. Pugna pro me fortiter, et expugna malas bestias, concupiscentias dico illecebrosas, ut fiat pax in virtute tua et abundantia laudis tuæ resonet in aula sancta, hoc est in conscientia pura. Impera ventis et tempestatibus; dic, mari quiesce; dic Aquiloni, ne flaveris: et erit tranquillitas magna.

9. Emitte lucem tuam et veritatem, ut luceant super terram, quia terra sum inanis et vacua, donec illumines me. Effunde gratiam tuam desuper, perfunde cor meum gratia cælesti, ministra devotionis aquas ad irrigandum faciem terræ, ad producendum fructum bonum et optimum. Eleva mentem pressam mole peccatorum et ad cælestia totum desiderium meum suspende: ut gustata suavitate supernæ felicitatis pigeat de terrenis cogitare.

10. Rape me et eripe me ab omni creaturarum indurabili consolatione, quia nulla res creata appetitum meum plenarie valet quietare et consolari. Junge me tibi inseparabili dilectionis vinculo, quoniam tu solus sufficis amanti et absque te frivola sunt universa.

Chap. 24. De evitatione curiosæ inquisitionis super alterius vita.

1. Fili, noli esse curiosus nec vacuas gerere sollicitudines. Quid hoc vel illud ad te? Tu me sequere. Quid enim ad te, utrum ille sit talis, vel talis, aut iste sic agit, vel loquitur? Tu non indiges respondere pro aliis, sed pro te ipso rationem reddas: quid ergo te implicas? Ecce ego omnes cognosco, et cuncta, quæ fiunt sub sole, video, et scio qualiter cum unoquoque sit, quod cogitet, quid velit, et ad quem finem tendat ejus intentio. Mihi igitur committenda sunt omnia; tu vero serva te in bona pace, et dimitte agitantem agitare quantum voluerit. Veniet super eum quidquid fecerit vel dixerit, quia me fallere non potest.

2. Non sit tibi curæ de magni nominis umbra, non de multorum familiaritate, nec de privata hominum dilectione: ista enim generant distractiones, et magnas in corde obscuritates. Libenter tibi loquerer Verbum meum, et abscondita revelarem, si adventum meum diligenter observares, et ostium cordis mihi aperires. Esto prudens, et vigila in orationibus et humilia te in omnibus.

Cap. 25. In quibus firma pax cordis, et verus profectus consistit.

1. Fili, ego locutus sum: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo hic mundus dat ego do vobis. Pacem omnes desiderant: sed quæ ad veram pacem pertinent, non omnes curant. Pax mea cum humilibus et mansuetis corde, pax tua erit in multa patientia. Si me audieris, et vocem meam secutus fueris, poteris multa pace frui. Quid igitur faciam in omni re? Attende tibi quid facias et quid dicas et omnem intentionem tuam ad hoc dirige, ut mihi soli placeas, et extra me nihil cupias, vel quæras. Sed et de aliorum dictis vel factis nil temere judices, nec cum rebus tibi non commissis te implices, et poterit fieri ut parum vel raro turberis.

2. Nunquam autem sentire aliquam turbationem, nec pati aliquam cordis vel corporis molestiam non est præsentis temporis, sed status æternæ quietis. Non ergo exstimes te veram pacem invenisse, si nullam senseris gravitatem, nec tunc totum esse bonum, si neminem pateris adversarium, nec hoc esse perfectum, si cuncta fuerint secundum tuum affectum. Neque tunc magni aliquid te reputes aut specialiter dilectum existimes, si in magna fueris devotione aut dulcedine: quia in istis non congnoscitur verus amator virtutis, nec in istis consistit profectus, et perfictio hominis.

3. In quo ergo, Domine? In offerendo te ex toto corde tuo voluntati divinæ, non quærendo quæ tua sunt, nec in parvo nec in magno, nec in tempore nec in æternitate, ita ut una æquali facie in gratiarum actione permaneas inter prospera et contraria omnia æqua lance pensando. Si fueris tam fortis et longanimis in spe, ut subtracta interiori consolatione etiam ad ampliora sustinenda cor tuum præparaveris, nec te justificaveris et sanctum laudaveris: tunc in vera et recta via pacis ambulas, et spes, indubitata erit, quod rursus in jubilo faciem meam sis visurus. Quod si ad plenum tui ipsius contemptum peveneris, scito quod tunc abundantia pacis perfrueris secundum possibilitatem tui incolatus.

Cap. 26. De eminentia liberæ mentis quam supplex oratio magis meretur quam lectio.

1. Domine, hoc opus est perfecti viri, nunquam ab intentione cælestium animum relaxare et inter multas curas quasi sine cura transire, non more torpentis, sed prærogativa quadam liberæ mentis, nulli creaturæ inordinata affectione adhærando.

2. Obsecro te, piissime Domine Deus meus, præserva me a curis hujus vitæ, ne nimis implicer a multis necessitatibus corporis, ne voluptate capiar ab universis animæ obstaculis, ne molestiis fractus dejiciar. Non dico ab his rebus, quas toto affectu ambit vanitas mundana, sed ab his miseriis, quæ animam servi tui communi maledicto mortalitatis pœnaliter gravant et retardant, ne in libertatem spiritus quoties libuerit valeat introire.

3. O, Deus meus, dulcedo ineffabilis, verte mihi in amaritudinem omnem consolationem carnalem ab æternorum amore me abstrahentem, et ad se in intuitu cujusdam boni delectabilis præsentis male allicientem. Non me vincat, Deus meus, non me vincat caro et snaguis, non me decipiat mundus, ac brevis gloria ejus, non me suplantet diabolus et astutia illius. Da mihi fortitudinem resistendi, patientiam tolerandi, constantiam perseverandi. Da pro omnibus mundi consolationibus suavissimam spiritus tui unctionem, et pro carnali amoe tui nominis infunde amorem.

4. Ecce cibus, potus, vestis ac cætera utensilia ad corporis sustentaculum pertenentia, serventi spiritui sunt onerosa. Tribue talibus fomentis temperate uti, non desiderio nimio implicari. Abjicere omnia non licet, quia natura sustentanda est; requirere auem superflua et quæ magis delectant, lex sancta prohibet: nam alias caro adversus spiritum insolesceret. Inter hæc quæso manus tua, Domine, me regat et doceat, ne quid nimium fiat.

Cap. 27. Quod privatus amor a summo bono maxime retardat.

1. Fili, oportet te dare totum pro toto, et nihil tui ipsius esse. Scito quod amor tui ipsius magis nocet tibi, quam aliqua res hujus mundi. Secundum amorem et affectum quem geris quælibet res plus vel minus adhæret. Si fuerit amor tuus purus et simplex et bene ordinatus, eris sine captivitate rerum. Noli concupiscere quod non licet habere; noli habere quod te potest impedire et libertate interiori privare. Mirum quod non ex toto fundo cordis te ipsum mihi committis cum omnibus quæ desiderare potes, vel habere.

2. Quare vano mærore consumeris? cur superfluis curis fatigaris? Sta ad beneplacitum meum, et nullum patieris detrimentum. Si quæris hoc vel illud, et volueris esse ibi vel ibi propter tuum commodum et proprium beneplacitum magis habendum, nunquam eris in quietudine, nec liber a sollicitudine, quia in omni re reperietur aliquis defectus, et in omni loco erit qui adversetur.

3. Juvat ergo non quælibet res adepta, vel multiplicata exterius, sed potius contemta et decisa ex corde radicitus. Quod non tantum de censu æris, et divitiarum intelligat, sed de honoris etiam ambitu ac vanæ laudationis desiderio, quæ omnia transeunt cum mundo. Munit parum locus, si deest spiritus fervoris; nec diu stabit pax illa quæsita forinsecus, si vacat a vero fundamento status cordis: hoc est, nisi steteris in me, permutare te potes, sed non meliorare. Nam occasione orta et accepta invenies quod fugisti et amplius.

Oratio pro purgatione cordis et cælesti sapientia.

4. Confirma me, Deus, per gratiam Sancti Spiritus; da mihi virtutem corroborari in interiori homine, et cor meum ab omni inutili sollicitudine et angore evacuare, nec variis desideriis trahi cujuscumque rei vilis, aut prætiosæ: sed omnia inspicere sicut transeuntia, et me pariter cum illis transiturum, quia nihil permanens sub sole, quia omnia vanitas et afflictio spiritus. O, quam sapiens qui ita considerat.

5. Da mihi, Domine, cælestem sapientiam, ut discam te super omnia quærere, et invenire, super omnia sapere et diligere, et cætera secundum ordinem sapientiæ tuæ, prout sunt, intelligere. Da prudenter declinare blandientem et patienter ferre adversantem, quia hæc magna sapientia, omni vento non moveri verborum, nec aurem male blandienti præbere: sic enim incepta pergitur via secure.

Cap. 28. Contra linguas obtrectatorum.

1. Fili, non ægre feras, si quidam de te male senserint, et dixerint quod non libenter audias. Tu deteriora de te ipso sentire debes, et neminem inferiorem te credere. Si ambulas ab intra, non multum ponderabis volantia verba ab extra. Est non parva prudentia silere in tempore malo, et introrsus ad me converti, nec humano judicio disturbari.

2. Non sit pax tua in ore hominum; sive enim bene sive male interpretati fuerint, non es alter homo. Ubi est vera pax et vera gloria? Nonne in me? Et qui non appetit hominibus placere, nec displicere timet, multa fruetur pace. Ex inordinato amore, et vano timore, oritur omnis inquietudo cordis et distractio sensuum.

Cap. 29. Qualiter instante tribulatione Deus invocandus est.

1. Sit nomen tuum, Domine, benedictum in sæcula, qui voluisti hanc tentationem et tribulationem venire super me. Non possum eam effugere, sed necesse habeo ad te confugere, ut me adjuves et in bonum mihi convertas. Domine modo sum in tribulatione, et non est cordi meo bene, sed multum vexor a præsenti passione. Et nunc, Pater dilecte, quid dicam? Deprehensus sum inter angustias. Salvifica me in hac hora. Sed propterea veni in hanc horam, ut tu clarificeris, cum fuero valde humiliatus, et per te liberatus. Complaceat tibi, Domine, ut eruas me. Nam quid ego pauper agere possum? et quo ibo sine te? Da patientiam, Domine, etiam hac vice. Adjuva me, Deus meus, et non timebo quantumcumque gravatus fuero.

2. Et nunc inter hæc quid dicam? Domine, fiat voluntas tua. Ego bene merui tribulari et gravari. Oportet itaque ut sustineam, et utinam patienter, donec transeat tempestas, et melius fiat. Potens est autem omniotens manus tua, etiam hanc tentationem a me auferre, et ejus impetum mitigare, ne penitus succumbam, quemadmodum et prius sæpe egisti mecum. Deus meus misericordia mea. Et quanto mihi difficuliu, tanto tibi facilior est hæc mutatio dexteræ Excelsi.

Cap. 30. De divino auxilio petendo, et confidentia recuperandæ gratiæ.

1. Fili, ego Dominus confortans in die tribulatoinis. Veni ad me, cum tibi non fueris bene. Hoc est quod maxime impedit consolationem cælestem, quia tardius convertis te ad orationem. Nam antequam me intente roges, me, multa interim solatia quæris et recreas te in externis. Ideoque fit ut parum omnia prosint, donec advertas, quia sum ego qui curo sperantes in me; nec est extra me valens consilium neque utile, sed neque durabile remedium. Sed jam reassumto spiritu post tempestatem reconvalesce in lucem miserationum mearum, quia prope sum, dicit Dominus, ut restaruem in universa, non solum integre, sed et abundanter et cumulate.

2. Numquid mihi quidquam difficile est? aut similis ero dicenti et non facienti? Ubi est fides tua? Sta firmiter et perseveranter. Esto longanimis et vir fortis. Veniet tibi consolatio in tempore suo. Exspecta me, exspecta: veniam et curabo te. Tentatio est quæ te vexat, et formido vana quæ te exterret. Quid importat sollicitudo de futuris contingentibus, nisi ut tristitiam super tristitiam habeas? Sufficit diei malitia sua. Vanum est et inutile de futuris conturbari vel gratulari, quæ forte nunquam evenient.

3. Sed humanum est hujusmodi imaginationibus illudi, et parvi est adhuc animi signum, tam leviter trahi a suggestione inimici. Ipse enim non curat an veris an falsis illudat et decipiat et utrum præsentium amore an futurorum formidine prosternat. Non ergo turbetur cor tuum neque formidet; crede in me, et in misericordia mea habeto fiduciam. Quando tu te elongatum exstimas a me, sæpe sum propinquior. Quando exstimas te totum perditum, tunc sæpe magis merendi instat lucrum. Non est totum perditum, quando res accidit in contrarium. Non debes judicare secundum præsens sentire, nec sic gravitati alicui undecumque venienti adhærere et accipere, tamquam omnis spes sit ablata emergendi.

4. Noli putare te relictum ex toto, quamvis ad tempus permiserim tibi aliquam tribulationem: sic enim transitur ad regnum cælorum. Et hoc sine dubio magis expedit tibi et cæteris servis meis, ut exercitemini a diversis, quam si cuncta ad libitum haberetis. Ego novi cogitationes absconditas: quia multum expedit pro salute tua, ut interdum sine sapore relinquaris, ne forte eleveris in bono successu, et tibi ipsi placere velis in eo quod non es. Quod dedi auferre possum et restituere, cum mihi placuerit.

5. Cum dedero, meum est; cum subtraxero, tuum non tuli: quia meum est omne datum optimum, et omne donum perfectum. Si dimisero tibi gravitatem, aut quamlibet contrarietatem, non indigneris, neque concidat cor tuum, quia ego cito sublevare possum, et omne onus in gaudium transmutare. Verumtamen justus sum et commendabilis multum, cum sic facio tecum.

6. Si recte sapis et in veritate aspicis, nunquam debes propter adversa tam dejecte contristari, sed magis gaudere, et gratias agere. Immo hoc unicum reputare gaudium, quod affligens te doloribus, non parco tibi. Sicut dilexet me Pater, et ego diligo vos dixi dilectis discipulis meis, quos utique non misi ad gaudia temporalia, sed ad magna certamina; non ad honores, sed ad despectiones; non ad otium, sed ad labores; non ad requiem, sed ad afferendum fructum multum in patientia. Horum memento, fili me, verborum.


De Imitatione Christi: Liber Tertius 23-30 On the Imitation of Christ: Book Tertius 23-30

Cap. 23. De 4.or. magnam importantibus pacem.

1\\. Fili, nunc decebo te viam pacis et veræ libertatis.

2\\. Fac, Domine, quod dicis, quia hoc mihi est gratum audire.

3\\. Stude, Fili, alterius potius facere voluntatem quam tuam. Elige semper minus quam plus habere. Quære semper inferiorem locum et omnibus subesse. Opta semper et ora, ut voluntas Dei integre in te fiat. Ecce talis homo ingreditur fines pacis et quietis.

4\\. Domine, sermo tuus iste brevis multum continet perfectionis; parvus est dictu, sed plenus sensu et uber in fructu. Nam si posset a me fideliter custodiri, non deberet tam facilis in me turbatio origi. Nam quoties me impacatum sentio et gravatum, ab hac doctrina me recessisse invenio. Sed tu qui omnia potes, et animæ profectum semper diligis, adauge amjorem gratiam, ut posim tuum complere sermonem, et meam perficere salutem.

Oratio contra cogitationes malas.

5\\. Domine Deus meus, ne elongeris a me; Deus meus, in auxilium meum respice: quoniam in me surrexerunt cogitationes vanæ et timores magni affligentes animam meam. Quomodo pertransibo illæsus? Quomodo perfringam eas?

6\\. Ego, inquit, ante te ibo, et gloriosos terræ humiliabo; aperiam januam carceris, et arcana secretorum revelabo tibi.

7\\. Fac, Domine, ut loqueris, et fugiant a facie tua omnes iniquæ cogitationes. Hæc est spes et unica consolatio mea, ad te in omni tribulatione confugere, tibi confidere, ex intimo invocare, et patienter consolationem tuam exspectare.

Oratio pro illuminatione mentis.

8\\. Clarifica me, bone Jesu, claritate æterni lumnis. Educ de habitaculo cordis mei tenebras universas. Cohibe evagationes multas et elide vim facientes tentationes. Pugna pro me fortiter, et expugna malas bestias, concupiscentias dico illecebrosas, ut fiat pax in virtute tua et abundantia laudis tuæ resonet in aula sancta, hoc est in conscientia pura. Impera ventis et tempestatibus; dic, mari quiesce; dic Aquiloni, ne flaveris: et erit tranquillitas magna.

9\\. Emitte lucem tuam et veritatem, ut luceant super terram, quia terra sum inanis et vacua, donec illumines me. Effunde gratiam tuam desuper, perfunde cor meum gratia cælesti, ministra devotionis aquas ad irrigandum faciem terræ, ad producendum fructum bonum et optimum. Eleva mentem pressam mole peccatorum et ad cælestia totum desiderium meum suspende: ut gustata suavitate supernæ felicitatis pigeat de terrenis cogitare.

10\\. Rape me et eripe me ab omni creaturarum indurabili consolatione, quia nulla res creata appetitum meum plenarie valet quietare et consolari. Junge me tibi inseparabili dilectionis vinculo, quoniam tu solus sufficis amanti et absque te frivola sunt universa.

Chap. 24. De evitatione curiosæ inquisitionis super alterius vita.

1\\. Fili, noli esse curiosus nec vacuas gerere sollicitudines. Quid hoc vel illud ad te? Tu me sequere. Quid enim ad te, utrum ille sit talis, vel talis, aut iste sic agit, vel loquitur? Tu non indiges respondere pro aliis, sed pro te ipso rationem reddas: quid ergo te implicas? Ecce ego omnes cognosco, et cuncta, quæ fiunt sub sole, video, et scio qualiter cum unoquoque sit, quod cogitet, quid velit, et ad quem finem tendat ejus intentio. Mihi igitur committenda sunt omnia; tu vero serva te in bona pace, et dimitte agitantem agitare quantum voluerit. Veniet super eum quidquid fecerit vel dixerit, quia me fallere non potest.

2\\. Non sit tibi curæ de magni nominis umbra, non de multorum familiaritate, nec de privata hominum dilectione: ista enim generant distractiones, et magnas in corde obscuritates. Libenter tibi loquerer Verbum meum, et abscondita revelarem, si adventum meum diligenter observares, et ostium cordis mihi aperires. Esto prudens, et vigila in orationibus et humilia te in omnibus.

Cap. 25. In quibus firma pax cordis, et verus profectus consistit.

1\\. Fili, ego locutus sum: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo hic mundus dat ego do vobis. Pacem omnes desiderant: sed quæ ad veram pacem pertinent, non omnes curant. Pax mea cum humilibus et mansuetis corde, pax tua erit in multa patientia. Si me audieris, et vocem meam secutus fueris, poteris multa pace frui. Quid igitur faciam in omni re? Attende tibi quid facias et quid dicas et omnem intentionem tuam ad hoc dirige, ut mihi soli placeas, et extra me nihil cupias, vel quæras. Sed et de aliorum dictis vel factis nil temere judices, nec cum rebus tibi non commissis te implices, et poterit fieri ut parum vel raro turberis.

2\\. Nunquam autem sentire aliquam turbationem, nec pati aliquam cordis vel corporis molestiam non est præsentis temporis, sed status æternæ quietis. Non ergo exstimes te veram pacem invenisse, si nullam senseris gravitatem, nec tunc totum esse bonum, si neminem pateris adversarium, nec hoc esse perfectum, si cuncta fuerint secundum tuum affectum. Neque tunc magni aliquid te reputes aut specialiter dilectum existimes, si in magna fueris devotione aut dulcedine: quia in istis non congnoscitur verus amator virtutis, nec in istis consistit profectus, et perfictio hominis.

3\\. In quo ergo, Domine? In offerendo te ex toto corde tuo voluntati divinæ, non quærendo quæ tua sunt, nec in parvo nec in magno, nec in tempore nec in æternitate, ita ut una æquali facie in gratiarum actione permaneas inter prospera et contraria omnia æqua lance pensando. Si fueris tam fortis et longanimis in spe, ut subtracta interiori consolatione etiam ad ampliora sustinenda cor tuum præparaveris, nec te justificaveris et sanctum laudaveris: tunc in vera et recta via pacis ambulas, et spes, indubitata erit, quod rursus in jubilo faciem meam sis visurus. Quod si ad plenum tui ipsius contemptum peveneris, scito quod tunc abundantia pacis perfrueris secundum possibilitatem tui incolatus.

Cap. 26. De eminentia liberæ mentis quam supplex oratio magis meretur quam lectio.

1\\. Domine, hoc opus est perfecti viri, nunquam ab intentione cælestium animum relaxare et inter multas curas quasi sine cura transire, non more torpentis, sed prærogativa quadam liberæ mentis, nulli creaturæ inordinata affectione adhærando.

2\\. Obsecro te, piissime Domine Deus meus, præserva me a curis hujus vitæ, ne nimis implicer a multis necessitatibus corporis, ne voluptate capiar ab universis animæ obstaculis, ne molestiis fractus dejiciar. Non dico ab his rebus, quas toto affectu ambit vanitas mundana, sed ab his miseriis, quæ animam servi tui communi maledicto mortalitatis pœnaliter gravant et retardant, ne in libertatem spiritus quoties libuerit valeat introire.

3\\. O, Deus meus, dulcedo ineffabilis, verte mihi in amaritudinem omnem consolationem carnalem ab æternorum amore me abstrahentem, et ad se in intuitu cujusdam boni delectabilis præsentis male allicientem. Non me vincat, Deus meus, non me vincat caro et snaguis, non me decipiat mundus, ac brevis gloria ejus, non me suplantet diabolus et astutia illius. Da mihi fortitudinem resistendi, patientiam tolerandi, constantiam perseverandi. Da pro omnibus mundi consolationibus suavissimam spiritus tui unctionem, et pro carnali amoe tui nominis infunde amorem.

4\\. Ecce cibus, potus, vestis ac cætera utensilia ad corporis sustentaculum pertenentia, serventi spiritui sunt onerosa. Tribue talibus fomentis temperate uti, non desiderio nimio implicari. Abjicere omnia non licet, quia natura sustentanda est; requirere auem superflua et quæ magis delectant, lex sancta prohibet: nam alias caro adversus spiritum insolesceret. Inter hæc quæso manus tua, Domine, me regat et doceat, ne quid nimium fiat.

Cap. 27. Quod privatus amor a summo bono maxime retardat.

1\\. Fili, oportet te dare totum pro toto, et nihil tui ipsius esse. Scito quod amor tui ipsius magis nocet tibi, quam aliqua res hujus mundi. Secundum amorem et affectum quem geris quælibet res plus vel minus adhæret. Si fuerit amor tuus purus et simplex et bene ordinatus, eris sine captivitate rerum. Noli concupiscere quod non licet habere; noli habere quod te potest impedire et libertate interiori privare. Mirum quod non ex toto fundo cordis te ipsum mihi committis cum omnibus quæ desiderare potes, vel habere.

2\\. Quare vano mærore consumeris? cur superfluis curis fatigaris? Sta ad beneplacitum meum, et nullum patieris detrimentum. Si quæris hoc vel illud, et volueris esse ibi vel ibi propter tuum commodum et proprium beneplacitum magis habendum, nunquam eris in quietudine, nec liber a sollicitudine, quia in omni re reperietur aliquis defectus, et in omni loco erit qui adversetur.

3\\. Juvat ergo non quælibet res adepta, vel multiplicata exterius, sed potius contemta et decisa ex corde radicitus. Quod non tantum de censu æris, et divitiarum intelligat, sed de honoris etiam ambitu ac vanæ laudationis desiderio, quæ omnia transeunt cum mundo. Munit parum locus, si deest spiritus fervoris; nec diu stabit pax illa quæsita forinsecus, si vacat a vero fundamento status cordis: hoc est, nisi steteris in me, permutare te potes, sed non meliorare. Nam occasione orta et accepta invenies quod fugisti et amplius.

Oratio pro purgatione cordis et cælesti sapientia.

4\\. Confirma me, Deus, per gratiam Sancti Spiritus; da mihi virtutem corroborari in interiori homine, et cor meum ab omni inutili sollicitudine et angore evacuare, nec variis desideriis trahi cujuscumque rei vilis, aut prætiosæ: sed omnia inspicere sicut transeuntia, et me pariter cum illis transiturum, quia nihil permanens sub sole, quia omnia vanitas et afflictio spiritus. O, quam sapiens qui ita considerat.

5\\. Da mihi, Domine, cælestem sapientiam, ut discam te super omnia quærere, et invenire, super omnia sapere et diligere, et cætera secundum ordinem sapientiæ tuæ, prout sunt, intelligere. Da prudenter declinare blandientem et patienter ferre adversantem, quia hæc magna sapientia, omni vento non moveri verborum, nec aurem male blandienti præbere: sic enim incepta pergitur via secure.

Cap. 28. Contra linguas obtrectatorum.

1\\. Fili, non ægre feras, si quidam de te male senserint, et dixerint quod non libenter audias. Tu deteriora de te ipso sentire debes, et neminem inferiorem te credere. Si ambulas ab intra, non multum ponderabis volantia verba ab extra. Est non parva prudentia silere in tempore malo, et introrsus ad me converti, nec humano judicio disturbari.

2\\. Non sit pax tua in ore hominum; sive enim bene sive male interpretati fuerint, non es alter homo. Ubi est vera pax et vera gloria? Nonne in me? Et qui non appetit hominibus placere, nec displicere timet, multa fruetur pace. Ex inordinato amore, et vano timore, oritur omnis inquietudo cordis et distractio sensuum.

Cap. 29. Qualiter instante tribulatione Deus invocandus est.

1\\. Sit nomen tuum, Domine, benedictum in sæcula, qui voluisti hanc tentationem et tribulationem venire super me. Non possum eam effugere, sed necesse habeo ad te confugere, ut me adjuves et in bonum mihi convertas. Domine modo sum in tribulatione, et non est cordi meo bene, sed multum vexor a præsenti passione. Et nunc, Pater dilecte, quid dicam? Deprehensus sum inter angustias. Salvifica me in hac hora. Sed propterea veni in hanc horam, ut tu clarificeris, cum fuero valde humiliatus, et per te liberatus. Complaceat tibi, Domine, ut eruas me. Nam quid ego pauper agere possum? et quo ibo sine te? Da patientiam, Domine, etiam hac vice. Adjuva me, Deus meus, et non timebo quantumcumque gravatus fuero.

2\\. Et nunc inter hæc quid dicam? Domine, fiat voluntas tua. Ego bene merui tribulari et gravari. Oportet itaque ut sustineam, et utinam patienter, donec transeat tempestas, et melius fiat. Potens est autem omniotens manus tua, etiam hanc tentationem a me auferre, et ejus impetum mitigare, ne penitus succumbam, quemadmodum et prius sæpe egisti mecum. Deus meus misericordia mea. Et quanto mihi difficuliu, tanto tibi facilior est hæc mutatio dexteræ Excelsi.

Cap. 30. De divino auxilio petendo, et confidentia recuperandæ gratiæ.

1\\. Fili, ego Dominus confortans in die tribulatoinis. Veni ad me, cum tibi non fueris bene. Hoc est quod maxime impedit consolationem cælestem, quia tardius convertis te ad orationem. Nam antequam me intente roges, me, multa interim solatia quæris et recreas te in externis. Ideoque fit ut parum omnia prosint, donec advertas, quia sum ego qui curo sperantes in me; nec est extra me valens consilium neque utile, sed neque durabile remedium. Sed jam reassumto spiritu post tempestatem reconvalesce in lucem miserationum mearum, quia prope sum, dicit Dominus, ut restaruem in universa, non solum integre, sed et abundanter et cumulate.

2\\. Numquid mihi quidquam difficile est? aut similis ero dicenti et non facienti? Ubi est fides tua? Sta firmiter et perseveranter. Esto longanimis et vir fortis. Veniet tibi consolatio in tempore suo. Exspecta me, exspecta: veniam et curabo te. Tentatio est quæ te vexat, et formido vana quæ te exterret. Quid importat sollicitudo de futuris contingentibus, nisi ut tristitiam super tristitiam habeas? Sufficit diei malitia sua. Vanum est et inutile de futuris conturbari vel gratulari, quæ forte nunquam evenient.

3\\. Sed humanum est hujusmodi imaginationibus illudi, et parvi est adhuc animi signum, tam leviter trahi a suggestione inimici. Ipse enim non curat an veris an falsis illudat et decipiat et utrum præsentium amore an futurorum formidine prosternat. Non ergo turbetur cor tuum neque formidet; crede in me, et in misericordia mea habeto fiduciam. Quando tu te elongatum exstimas a me, sæpe sum propinquior. Quando exstimas te totum perditum, tunc sæpe magis merendi instat lucrum. Non est totum perditum, quando res accidit in contrarium. Non debes judicare secundum præsens sentire, nec sic gravitati alicui undecumque venienti adhærere et accipere, tamquam omnis spes sit ablata emergendi.

4\\. Noli putare te relictum ex toto, quamvis ad tempus permiserim tibi aliquam tribulationem: sic enim transitur ad regnum cælorum. Et hoc sine dubio magis expedit tibi et cæteris servis meis, ut exercitemini a diversis, quam si cuncta ad libitum haberetis. Ego novi cogitationes absconditas: quia multum expedit pro salute tua, ut interdum sine sapore relinquaris, ne forte eleveris in bono successu, et tibi ipsi placere velis in eo quod non es. Quod dedi auferre possum et restituere, cum mihi placuerit.

5\\. Cum dedero, meum est; cum subtraxero, tuum non tuli: quia meum est omne datum optimum, et omne donum perfectum. Si dimisero tibi gravitatem, aut quamlibet contrarietatem, non indigneris, neque concidat cor tuum, quia ego cito sublevare possum, et omne onus in gaudium transmutare. Verumtamen justus sum et commendabilis multum, cum sic facio tecum.

6\\. Si recte sapis et in veritate aspicis, nunquam debes propter adversa tam dejecte contristari, sed magis gaudere, et gratias agere. Immo hoc unicum reputare gaudium, quod affligens te doloribus, non parco tibi. Sicut dilexet me Pater, et ego diligo vos dixi dilectis discipulis meis, quos utique non misi ad gaudia temporalia, sed ad magna certamina; non ad honores, sed ad despectiones; non ad otium, sed ad labores; non ad requiem, sed ad afferendum fructum multum in patientia. Horum memento, fili me, verborum.