×

Mes naudojame slapukus, kad padėtume pagerinti LingQ. Apsilankę avetainėje Jūs sutinkate su mūsų slapukų politika.


image

De Imitatione Christi, De Imitatione Christi: Liber Tertius 1-6

De Imitatione Christi: Liber Tertius 1-6

THOMAS À KEMPIS: DE IMITATIONE CHRISTI LIBER TERTIUS

Liber Tertius De interna consolatine.

Cap. I. Incipit liber de interna consolatine.

1. Audiam quid loquatur in me Dominus meus. Beata anima quæ Dominum in se loquentem audit et de ore ejus verbum consolationis accipit. Beatæ aures quæ divini susurri venas suscipiunt et de mundi hujus susurrationibus nihil advertunt. Beatæ plane aures quæ non vocem foris sonantem, sed interius auscultant veritatem loquentem et docentem. Beati oculi qui exterioribus clausi sunt, interioribus autem intenti. Beati qui interna penetrant, et ad capienda arcana cælestia magis ac magis per quotidiana exercitia se student præparare. Beati qui Deo vacare gestiunt et ab omni impedimento sæculi se excutiunt.

2. Animadverte hoc, o anima mea, et claude sensualitatis tuæ ostia, ut possis audire quid loquatur Deus Dominus in te. Hæc dicit dilectus tuus. Salus tua ego sum, pax tua, et vita tua. Serva te apud me, et pacem invenies. Dimitte omnia transitoria, et quære æterna. Quid sunt omnia temporalia, nisi seductoria et quid juvant omnes creaturæ, si fueris a Creatore deserta? Omnibus ergo abdicatis Creatori tuo te redde placitam et fidelem, ut veram valeas apprehendere beatitudinem.

Cap. 2. Quod veritas intus loquitur sine strepitu.

1. Loquere Domine, quia audit servus tuus. Servus tuus ego sum, da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua. Inclina cor meum in verba oris mei. Fluat ut ros eloquium tuum, dicebant olim filii Israel ad Moysen. Loquere nobis tu, et audiemus; non loquatur Dominus nobis, ne forte moriamur. Non sic, Domine, non sic oro, sed magis cum Samuele popheta humiliter ad disideranter obsecro. Loquere Domine, quia audit servus suus. Non loquatur Moyses mihi, aut aliquis ex Prophetis, sed otius tu loquere, Domine Deus, inspirator et illuminator omnium. Prophetarum, quia tu solus sine eis potes me perfecte imbuere, illi autem sine te nihil proficient.

2. Possunt quidem verba sonare, sed spiritum non conferunt. Pulcherrime dicunt, sed te tacente cor non accedunt. Litteras tradunt, sed tu sensum aperis. Mysteria referunt, sed tu referas intellectum signatorum. Mandata edunt, sed tu juvas ad perficiendum. Viam ostendunt, sed tu confortas ad ambulandum. Illi foris tantum agunt, sed tu corda instruis, et illuminas. Illi exterius rigant, sed tu fecunditatem donas. Illi clamant verbis, sed tu auditui intelligentiam tribuis.

3. Non ergo mihi loquatur Moyses, sed tu, Domine Deus meus, æterna veritas, ne forte moriar, et sine fructu efficiar, si fuero tantum foris admonitus, et intus non accensus, ne sit mihi ad judicium verbum auditum, et non factum cognitum nec amatum creditum, et non servatum. Loquere igitur, Domine, quia audit servus tuus: verba enim vitæ æternæ habes. Loquere mihi ad qualemcumque animæ meæ consolationem, et ad totius vitæ meæ emendationem, tibi autem ad gloriam et perpetuum honorem.

Cap. 3. Quod verba Dei sunt audienda cum humilitate.

1. Audi, fili mi, verba mea. Verba mea suavissima sunt, Philosophorum et Sapientum hujus mundi scientam excedentia. Verba mea spiritus et vita sunt, nec humano sunsu pensanda; non sunt ad vanam complacentiam trahenda, sed in silentio audienda, et cum omni humilitate, atque affectu magno suscipienda. Et dixi: Beatus quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum, ut mitiges ei a diebus malis et desoletur in terra.

2. Ego, inquit Dominus, docui Prophetas ab initio, et usque nunc non cesso omnibus loqui. Sed multi ad vocem meam surdi sunt, et muti et duri. Plures mundum libentius audiunt quam Deum, facilius sequuntur carnis suæ appetitum, quam dei beneplacitum. Promittit temporalia, et parva mundus, et servitur ei aviditate magna. Ego promitto summa, et æterna, et torpescunt mortalium corda. Quis tanta cura in omnibus mihi servit et obedit, sicut mundo et dominis ejus servitur? Erubesce, Sidon, ait mare. Et si causam quæris audi, quare. Pro modica præbenda longa via curritur, pro vita æterna vix a multis pes a terra semel movetur et levatur. Vile prætium quæritur, pro uno numismate interdum turpiter litigatur, pro vana re et parva promissione die noctuque fatigari non timetur.

3. Sed, proh dolor, pro bono incommutabili, pro prætio inæstimabili, pro summo honore et gloria interminabili vel ad modicum fatigari pigritatur. Erubesce ergo, serve piger et querulose, quod illi paratiores inveniuntur ad perditionem, quam te ad vitam; gaudent illi amplius ad vanitatem, quam tu ad veritatem. Equidem a spe sua nonnunquam frustrantur, sed promissio mea neminem fallit, nec confitentem mihi dimittit inanem. Quod promisi dabo, quod dix implebo, si tamen usque ad finem fidelis in dilectione mea quis permanserit. Ego remunerator sum omnium bonorum, et fortis probator omnium devotorum.

4. Scribe verba mea in corde tuo, et pertracta diligenter: erunt enim in tempore tentationis valde necessaria. Quod non intelligis, cum legis, cognosces in die visitationis. Dupliciter soleo electos meos visitare, tentatione scilicet et consolatione: et duas lectiones eis quotidie lego, unam increpando eorum vittia, alteram exhortando ad virtutum incrementa. Qui habet verba mea et spernit ea, habet qui judicet eum in novissimo die.

Oratio ad imporandum devotionis gratiam.

5. Domine Deus meus, tu es omnia bona mea. Et quis ego sum, ut audeam ad te loqui? Ego sum pauperrimus servulus tuus, et abjectus vermiculus tuus, multo pauperior et contemptibilior, quam scio et dicere audeo. Memento tamen, Domine, quia nihil sum, nihil valeo, nihilque habeo. Tu solus bonus justus et sanctus; tu omnia potes, omnia præstas, omnia imples, solum peccatorem inanem relinquens. Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et imple gratia tua cor ceum, qui non vis vacua esse opera tua.

6. Quomodo possum me tolerare in hac misera vita, nisi me confortaveris misericordia tua et gratia tua. Noli avertere faciem tuam a me, noli visitationem tuam prolongare, noli consolationem tuam prolongare, noli consolationem tuam abstrahere, ne fiat anima mea sicut terra sine aqua tibi. Doce me, Domine, facere voluntatem tuam. Doce me coram te digne et humiliter conversari, quia sapientia mea tu es, qui in veritate me cognoscis, et cognovisti antequam fieret mundus, et antequam natus essem in mundo.

Cap. 4. Quod in humilitate et veritate coram Deo est conversandum.

1. Fili, ambula coram me in veritate et in simplicitate cordis tui quære me semper. Qui ambulat coram me in veritate, tutabitur ab incursibus vanis et veritas liberabit eum a seductoribus et detractionibus iniquorum. Si veritas te liberaverit, vere liber eris et non curabis de vanis hominum verbis. Domine verum est ut dicis, ita quæso mecum fiat. Veritas tua ipsa me doceat, ipsa me custodiat, et usque ad salutarem finem me conservet; ipsa me liberet ab omni affectione mala et inordinata at ambulabo tecum in magna cordis libertate.

2. Ego te docebo, ait Veritas, quæ recta sunt et placita coram me. Cogita peccata tua cum displicentia magna et memorare, et nuquam reputes te aliquid esse propter opera bona. Revera peccator es, et multis passionibus obnoxius, et implicatus. Ex te semper ad nihil tendis, cito laberis, cito turbaris, cito dissolveris. Non habes quidquam, unde possis gloriari. Sed multa habes unde te debes vilificare, quia multo infirmior es quam vales comprehendere.

3. Nihil ergo tibi magnum videatur ex omnibus, quæ agis. Nihil grande, nihil prætiosum et admirabile, nil reputatione appareat dignum, nil altum, nil vere laudabile, et desiderabile, nisi quod æternum. Placeat tibi super omnia æterna veritas, displiceat tibi super omnia vilitas maxima tua. Nil sic temeas et fugias, sicut vitia, et peccata tua, quæ magis displicere debent, quam quælibet rerum damna. Quidam non sincere coram me ambulant, sed quadam curiositte et arrogania ducti volunt secreta mea scire, et alta Dei intelligere, se et suam salutem negligentes. Hi sæpe in magnas tentationes, et peccata, propter suam jactantiam, superbiam et curiositatem, labuntur me eis adversante. Time judicia Dei, expavesce iram Omnipotentis.

4. Noli autem discutere opera Altissimi, sed tuas iniquitates perscrutare, in quantis dereliquisti, et quam multa bona neglexisti. Quidam portant solum suam devotionem in libris, quidam in imaginibus; quidam autem in signis exterioribus et figuris. Quidam habent me in ore, sed modicum in corde. Sunt alii qui intellectu illuminati et affectu purgati ad æterna sempe anhelant, de terrenis graviter audiunt, necessitatibus naturæ dolenter inserviunt, et hi sentiunt, quid veritatis spiritus loquitur in eis. Quia docet eos terrena despicere, et amare cælestia, mundum negligere, et cælum tota die et nocte desiderare.

Cap. 5. De mirabili affectu divini amoris.

1. Benedico te, Pater cælestis, Pater Domini mei Jesu Christi, qui mei pauperis dignatus es recordari. O, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, gratias tibi ago, qui me indignum omni consolatione quandoque tua recreas consolatione. Benedico te semper et glorifico cum unigenito Filio tuo, et Spiritu Sancto paracleto in sæcula sæculorum, amen. Eia, Domine Deus, meus amator sancte, cum tu veneris in cor meum, exultabunt omnia interiora mea. Tu es gloria mea et exultatio cordis mei, tu spes mea et refugium in die tribulationis meæ.

2. Sed quia adhuc debilis sum in amore et impefectus in virtute, ideo necesse habeo confortari et consolari. Propterea visita me sæpius, et instrue disciplinis tuis. Libera me a passionibus pravis et malis, et sana cor meum ab omnibus affectionibus inordinatis, ut intus sanatus et bene purgatus aptus efficiar ad amandum, fortis ad patiendum, stabilis ad perseverandum.

3. Magna res est amor, magnum omnino bonum quod solum leve facit esse onerosum, et fert æqualiter omne inæquale: nam onus sine onere portat, et omne amarum dulce ac sapidum efficit. Amor Jesu nobilis ad magna operanda impellit, et desideranda semper perfectiora excitat. Amor vult esse sursum, nec ullis infimis rebus retineri. Amor vult esse liber, et ab omni mundana affectione alienus, ne internus ejus impediatur aspectus; ne per aliquod commodum temporale implicationes sustineat, aut per incommodum succumbat. Nil dulcius est amore, nil fortius, nil altius, nil latius, nil jucundius, nil plenius, nil melius in cælo et in terra, quia amor a Deo natus est, nec potest nisi in Deo super omnia creata quiescere.

4. Amans volat, currit, lætatur, liber est, et non tenetur. Dat omnia pro omnibus, et habet omnia in omnibus, quia in uno summo super omnia quiescit, ex quo omne bonum fluit et procedit. Non respicit ad dona, sed ad donantem se convertit super omnia bona. Amor sæpe modum nescit, sed super omne bonum fervescit. Amor onus non sentit, labores non reputat, plus affectat, quam valet, de impossibilitate non causatur, quia cuncta sibi licere posse arbitratur. Valet igitur ad omnia, et multa implet, et effectui mancipat. Ubi vero amans deficit et jacet, amor vigilat, et dormiens dormitat, fatigatus non laxatur, arctatus non arctatur, territus non conturbatur, sed, sicut vivax flamma et ardens favilla, sursum erumpit secureque pertransit.

5. Si quis amat, novit quid hæc vox clamat. Magnus clamor in auribus Dei est ardens affectus animæ, quæ dicit. Deus, Deus meus, amor meus, tu totus meus, et ego tuus.

6. Dilata me in amore, ut discam interiori cordis ore degustare, quam suave sit amare et in amore liquefieri et natare. Tenear amore vadens supra me præ nimio fervore et stupore. Cantem amoris canticum; sequar te dilectum meum in altum. Deficit in laude tua anima mea, jubilans ex amore. Amem te plus quam me, nec me nisi propter te, et omnes in te, qui vere amant te, sicut jubet lex amoris, lucens ex te.

7. Est amor velox, sincerus, pius, prudens, longanimis, virilis, et seipsum nunquam quærens. Ubi enim seipsum aliquis quærit, ibi ab amore cadit. Est amor circumspectus, humilis et rectus, non mollis, non levis nec vanis intendens rebus, sobrius, stabilis, castus, quietus, et in cunctis sensibus custoditus. Est amor subjectus et obediens Prælatis, sibi vilis et despectus, Deo devotus et gratificus fidens, et semper sperans in eo, etiam cum sibi non sapit Deus, quia sine dolore non vivitur in amore.

8. Qui non est paratus omnia pati, et ad voluntatem stare dilecti, non est dignus amator appellari. Oportet amantem omnia dura et amara propter dilectum libenter amplecti, nec ob contraria accidentia ab eo deflecti.

Cap. 6. De probatione veri amatoris.

1. Fili, non es adhuc fortis et prudens amator. Quare, Domine? Quia modicam propter contrarietatem deficis, accipis et nimis avide consolationem quæris. Fortis amator stat in tentationibus, nec callidis credit persuasionibus inimici. Sicut in prosperis ei placeo, ita nec in adversis displiceo.

2. Prudens amator non tam donum amantis, quam dantis considerat amorem. Affectum potius attendit, quam censum, et infra dilectum omnia data ponit. Nobilis amator non quiescit in dono, sed in me super omne donum. Non ideo perditum totum, si quandoque minus bene de me, vel de sanctis meis sentis, quam velles. Affectus ille bonus et dulcis, quem interdum percipis, effectus gratiæ præsentis est, et quidam prægustus patriæ cælestis, super quo non nimium innitendum est, quia vadit et venit.

3. Certare autem adversus incidentes malos motus animi, suggestionemque spernere diaboli, insigne est virtutis et magni meriti. Non ergo te conturbent alienæ phantasiæ de quacumque materia ingestæ. Forte serva propositum, et intentionem rectam ad Deum. Non est illusio, quod aliquando in excessum subito raperis et statim ad ineptias solitas cordis reverteris. Illas enim magis invite pateris quam agis, et quamdiu displicent, et reniteris, meritum est et non perditio.

4. Scito, quod antiquus hostis omnino nititur impedire desiderium tuum in bono, et ab omni devoto exercitio evacuare, a Sanctorum cultu, a pia passionis meæ memoria, a peccatorum utili recordatione, a proprii cordis custodia, et a firmo proposito proficiendi in virtute. Multas malas cogitationes ingerit, ut tædium tibi faciat et horrorem, et ab oratione revocet et sacra lectione. Displicet sibi humilis confessio et, si posset, a sacra communione cessare faceret. Nec credas ei neque cures illum, licet tibi sæpius deceptionis tenderit laqueos. Sibi imputa, cum mala ingerit et immunda. Dicito illi: Vade, immunde spiritus, erubesce miser; vade immundus es tu, qui talia infers auribus meis. Discede a me, seductor pessime; non habebis in me partem ullam, sed Jesus mecum erit, tanquam bellator fortis, et tu stabilis confusus. Malo mori, et omnem pœnam subire, quam tibi consentire. Tace, et obmutesce; non audiam te amplius, licet mihi plures moliaris molestias. Dominus illuminatio mea, et salus mea: quem timebo? Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Dominus adjutor meus et redemptor meus.

5. Certa tanquam miles bonus; et si interdum ex fragilitate corruis, resume vires fortiores prioribus, confidens de ampliori gratia mea, et multum præcave a vana complacentia et superbia. Propter hoc multi in errorem ducuntur, et in cecitatem pæne incurabilem quandoque labuntur. Sit tibi in cautelam et perpetuam humilitatem ruina hæc superborum et de se stulte præsumentium.

De Imitatione Christi: Liber Tertius 1-6 Über die Nachahmung Christi: Buch Tertius 1-6 On the Imitation of Christ: Book Tertius 1-6 Sur l'imitation du Christ : Livre Tertius 1-6

THOMAS À KEMPIS: DE IMITATIONE CHRISTI LIBER TERTIUS

Liber Tertius De interna consolatine.

Cap. I. Incipit liber de interna consolatine.

1\\. Audiam quid loquatur in me Dominus meus. Beata anima quæ Dominum in se loquentem audit et de ore ejus verbum consolationis accipit. Beatæ aures quæ divini susurri venas suscipiunt et de mundi hujus susurrationibus nihil advertunt. Beatæ plane aures quæ non vocem foris sonantem, sed interius auscultant veritatem loquentem et docentem. Beati oculi qui exterioribus clausi sunt, interioribus autem intenti. Beati qui interna penetrant, et ad capienda arcana cælestia magis ac magis per quotidiana exercitia se student præparare. Beati qui Deo vacare gestiunt et ab omni impedimento sæculi se excutiunt.

2\\. Animadverte hoc, o anima mea, et claude sensualitatis tuæ ostia, ut possis audire quid loquatur Deus Dominus in te. Hæc dicit dilectus tuus. Salus tua ego sum, pax tua, et vita tua. Serva te apud me, et pacem invenies. Dimitte omnia transitoria, et quære æterna. Quid sunt omnia temporalia, nisi seductoria et quid juvant omnes creaturæ, si fueris a Creatore deserta? Omnibus ergo abdicatis Creatori tuo te redde placitam et fidelem, ut veram valeas apprehendere beatitudinem.

Cap. 2. Quod veritas intus loquitur sine strepitu.

1\\. Loquere Domine, quia audit servus tuus. Servus tuus ego sum, da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua. Inclina cor meum in verba oris mei. Fluat ut ros eloquium tuum, dicebant olim filii Israel ad Moysen. Loquere nobis tu, et audiemus; non loquatur Dominus nobis, ne forte moriamur. Non sic, Domine, non sic oro, sed magis cum Samuele popheta humiliter ad disideranter obsecro. Loquere Domine, quia audit servus suus. Non loquatur Moyses mihi, aut aliquis ex Prophetis, sed otius tu loquere, Domine Deus, inspirator et illuminator omnium. Prophetarum, quia tu solus sine eis potes me perfecte imbuere, illi autem sine te nihil proficient.

2\\. Possunt quidem verba sonare, sed spiritum non conferunt. Pulcherrime dicunt, sed te tacente cor non accedunt. Litteras tradunt, sed tu sensum aperis. Mysteria referunt, sed tu referas intellectum signatorum. Mandata edunt, sed tu juvas ad perficiendum. Viam ostendunt, sed tu confortas ad ambulandum. Illi foris tantum agunt, sed tu corda instruis, et illuminas. Illi exterius rigant, sed tu fecunditatem donas. Illi clamant verbis, sed tu auditui intelligentiam tribuis.

3\\. Non ergo mihi loquatur Moyses, sed tu, Domine Deus meus, æterna veritas, ne forte moriar, et sine fructu efficiar, si fuero tantum foris admonitus, et intus non accensus, ne sit mihi ad judicium verbum auditum, et non factum cognitum nec amatum creditum, et non servatum. Loquere igitur, Domine, quia audit servus tuus: verba enim vitæ æternæ habes. Loquere mihi ad qualemcumque animæ meæ consolationem, et ad totius vitæ meæ emendationem, tibi autem ad gloriam et perpetuum honorem.

Cap. 3. Quod verba Dei sunt audienda cum humilitate.

1\\. Audi, fili mi, verba mea. Verba mea suavissima sunt, Philosophorum et Sapientum hujus mundi scientam excedentia. Verba mea spiritus et vita sunt, nec humano sunsu pensanda; non sunt ad vanam complacentiam trahenda, sed in silentio audienda, et cum omni humilitate, atque affectu magno suscipienda. Et dixi: Beatus quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum, ut mitiges ei a diebus malis et desoletur in terra.

2\\. Ego, inquit Dominus, docui Prophetas ab initio, et usque nunc non cesso omnibus loqui. Sed multi ad vocem meam surdi sunt, et muti et duri. Plures mundum libentius audiunt quam Deum, facilius sequuntur carnis suæ appetitum, quam dei beneplacitum. Promittit temporalia, et parva mundus, et servitur ei aviditate magna. Ego promitto summa, et æterna, et torpescunt mortalium corda. Quis tanta cura in omnibus mihi servit et obedit, sicut mundo et dominis ejus servitur? Erubesce, Sidon, ait mare. Et si causam quæris audi, quare. Pro modica præbenda longa via curritur, pro vita æterna vix a multis pes a terra semel movetur et levatur. Vile prætium quæritur, pro uno numismate interdum turpiter litigatur, pro vana re et parva promissione die noctuque fatigari non timetur. A low price is sought, for a single coin he sometimes quarrels shamefully, he is not afraid to tire day and night for a vain thing and a small promise.

3\\. Sed, proh dolor, pro bono incommutabili, pro prætio inæstimabili, pro summo honore et gloria interminabili vel ad modicum fatigari pigritatur. Erubesce ergo, serve piger et querulose, quod illi paratiores inveniuntur ad perditionem, quam te ad vitam; gaudent illi amplius ad vanitatem, quam tu ad veritatem. Equidem a spe sua nonnunquam frustrantur, sed promissio mea neminem fallit, nec confitentem mihi dimittit inanem. Quod promisi dabo, quod dix implebo, si tamen usque ad finem fidelis in dilectione mea quis permanserit. Ego remunerator sum omnium bonorum, et fortis probator omnium devotorum.

4\\. Scribe verba mea in corde tuo, et pertracta diligenter: erunt enim in tempore tentationis valde necessaria. Quod non intelligis, cum legis, cognosces in die visitationis. Dupliciter soleo electos meos visitare, tentatione scilicet et consolatione: et duas lectiones eis quotidie lego, unam increpando eorum vittia, alteram exhortando ad virtutum incrementa. Qui habet verba mea et spernit ea, habet qui judicet eum in novissimo die.

Oratio ad imporandum devotionis gratiam.

5\\. Domine Deus meus, tu es omnia bona mea. Et quis ego sum, ut audeam ad te loqui? Ego sum pauperrimus servulus tuus, et abjectus vermiculus tuus, multo pauperior et contemptibilior, quam scio et dicere audeo. Memento tamen, Domine, quia nihil sum, nihil valeo, nihilque habeo. Tu solus bonus justus et sanctus; tu omnia potes, omnia præstas, omnia imples, solum peccatorem inanem relinquens. Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et imple gratia tua cor ceum, qui non vis vacua esse opera tua.

6\\. Quomodo possum me tolerare in hac misera vita, nisi me confortaveris misericordia tua et gratia tua. Noli avertere faciem tuam a me, noli visitationem tuam prolongare, noli consolationem tuam prolongare, noli consolationem tuam abstrahere, ne fiat anima mea sicut terra sine aqua tibi. Doce me, Domine, facere voluntatem tuam. Doce me coram te digne et humiliter conversari, quia sapientia mea tu es, qui in veritate me cognoscis, et cognovisti antequam fieret mundus, et antequam natus essem in mundo.

Cap. 4. Quod in humilitate et veritate coram Deo est conversandum.

1\\. Fili, ambula coram me in veritate et in simplicitate cordis tui quære me semper. Qui ambulat coram me in veritate, tutabitur ab incursibus vanis et veritas liberabit eum a seductoribus et detractionibus iniquorum. Si veritas te liberaverit, vere liber eris et non curabis de vanis hominum verbis. Domine verum est ut dicis, ita quæso mecum fiat. Veritas tua ipsa me doceat, ipsa me custodiat, et usque ad salutarem finem me conservet; ipsa me liberet ab omni affectione mala et inordinata at ambulabo tecum in magna cordis libertate.

2\\. Ego te docebo, ait Veritas, quæ recta sunt et placita coram me. Cogita peccata tua cum displicentia magna et memorare, et nuquam reputes te aliquid esse propter opera bona. Revera peccator es, et multis passionibus obnoxius, et implicatus. Ex te semper ad nihil tendis, cito laberis, cito turbaris, cito dissolveris. Non habes quidquam, unde possis gloriari. Sed multa habes unde te debes vilificare, quia multo infirmior es quam vales comprehendere.

3\\. Nihil ergo tibi magnum videatur ex omnibus, quæ agis. Nihil grande, nihil prætiosum et admirabile, nil reputatione appareat dignum, nil altum, nil vere laudabile, et desiderabile, nisi quod æternum. Placeat tibi super omnia æterna veritas, displiceat tibi super omnia vilitas maxima tua. Nil sic temeas et fugias, sicut vitia, et peccata tua, quæ magis displicere debent, quam quælibet rerum damna. Quidam non sincere coram me ambulant, sed quadam curiositte et arrogania ducti volunt secreta mea scire, et alta Dei intelligere, se et suam salutem negligentes. Hi sæpe in magnas tentationes, et peccata, propter suam jactantiam, superbiam et curiositatem, labuntur me eis adversante. Time judicia Dei, expavesce iram Omnipotentis.

4\\. Noli autem discutere opera Altissimi, sed tuas iniquitates perscrutare, in quantis dereliquisti, et quam multa bona neglexisti. Quidam portant solum suam devotionem in libris, quidam in imaginibus; quidam autem in signis exterioribus et figuris. Quidam habent me in ore, sed modicum in corde. Sunt alii qui intellectu illuminati et affectu purgati ad æterna sempe anhelant, de terrenis graviter audiunt, necessitatibus naturæ dolenter inserviunt, et hi sentiunt, quid veritatis spiritus loquitur in eis. Quia docet eos terrena despicere, et amare cælestia, mundum negligere, et cælum tota die et nocte desiderare.

Cap. 5. De mirabili affectu divini amoris.

1\\. Benedico te, Pater cælestis, Pater Domini mei Jesu Christi, qui mei pauperis dignatus es recordari. O, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, gratias tibi ago, qui me indignum omni consolatione quandoque tua recreas consolatione. Benedico te semper et glorifico cum unigenito Filio tuo, et Spiritu Sancto paracleto in sæcula sæculorum, amen. Eia, Domine Deus, meus amator sancte, cum tu veneris in cor meum, exultabunt omnia interiora mea. Tu es gloria mea et exultatio cordis mei, tu spes mea et refugium in die tribulationis meæ.

2\\. Sed quia adhuc debilis sum in amore et impefectus in virtute, ideo necesse habeo confortari et consolari. Propterea visita me sæpius, et instrue disciplinis tuis. Libera me a passionibus pravis et malis, et sana cor meum ab omnibus affectionibus inordinatis, ut intus sanatus et bene purgatus aptus efficiar ad amandum, fortis ad patiendum, stabilis ad perseverandum.

3\\. Magna res est amor, magnum omnino bonum quod solum leve facit esse onerosum, et fert æqualiter omne inæquale: nam onus sine onere portat, et omne amarum dulce ac sapidum efficit. Amor Jesu nobilis ad magna operanda impellit, et desideranda semper perfectiora excitat. Amor vult esse sursum, nec ullis infimis rebus retineri. Amor vult esse liber, et ab omni mundana affectione alienus, ne internus ejus impediatur aspectus; ne per aliquod commodum temporale implicationes sustineat, aut per incommodum succumbat. Nil dulcius est amore, nil fortius, nil altius, nil latius, nil jucundius, nil plenius, nil melius in cælo et in terra, quia amor a Deo natus est, nec potest nisi in Deo super omnia creata quiescere.

4\\. Amans volat, currit, lætatur, liber est, et non tenetur. Dat omnia pro omnibus, et habet omnia in omnibus, quia in uno summo super omnia quiescit, ex quo omne bonum fluit et procedit. Non respicit ad dona, sed ad donantem se convertit super omnia bona. Amor sæpe modum nescit, sed super omne bonum fervescit. Amor onus non sentit, labores non reputat, plus affectat, quam valet, de impossibilitate non causatur, quia cuncta sibi licere posse arbitratur. Valet igitur ad omnia, et multa implet, et effectui mancipat. Ubi vero amans deficit et jacet, amor vigilat, et dormiens dormitat, fatigatus non laxatur, arctatus non arctatur, territus non conturbatur, sed, sicut vivax flamma et ardens favilla, sursum erumpit secureque pertransit. But when the lover falls and lies down, love watches, and the sleeper slumbers, the tired does not relax, the bound does not tighten, the frightened does not disturb, but, like a living flame and a burning ember, it breaks up and passes safely through.

5\\. Si quis amat, novit quid hæc vox clamat. Magnus clamor in auribus Dei est ardens affectus animæ, quæ dicit. Deus, Deus meus, amor meus, tu totus meus, et ego tuus.

6\\. Dilata me in amore, ut discam interiori cordis ore degustare, quam suave sit amare et in amore liquefieri et natare. Tenear amore vadens supra me præ nimio fervore et stupore. Cantem amoris canticum; sequar te dilectum meum in altum. Deficit in laude tua anima mea, jubilans ex amore. Amem te plus quam me, nec me nisi propter te, et omnes in te, qui vere amant te, sicut jubet lex amoris, lucens ex te.

7\\. Est amor velox, sincerus, pius, prudens, longanimis, virilis, et seipsum nunquam quærens. Ubi enim seipsum aliquis quærit, ibi ab amore cadit. Est amor circumspectus, humilis et rectus, non mollis, non levis nec vanis intendens rebus, sobrius, stabilis, castus, quietus, et in cunctis sensibus custoditus. Est amor subjectus et obediens Prælatis, sibi vilis et despectus, Deo devotus et gratificus fidens, et semper sperans in eo, etiam cum sibi non sapit Deus, quia sine dolore non vivitur in amore.

8\\. Qui non est paratus omnia pati, et ad voluntatem stare dilecti, non est dignus amator appellari. Oportet amantem omnia dura et amara propter dilectum libenter amplecti, nec ob contraria accidentia ab eo deflecti.

Cap. 6. De probatione veri amatoris.

1\\. Fili, non es adhuc fortis et prudens amator. Quare, Domine? Quia modicam propter contrarietatem deficis, accipis et nimis avide consolationem quæris. Fortis amator stat in tentationibus, nec callidis credit persuasionibus inimici. Sicut in prosperis ei placeo, ita nec in adversis displiceo.

2\\. Prudens amator non tam donum amantis, quam dantis considerat amorem. Affectum potius attendit, quam censum, et infra dilectum omnia data ponit. Nobilis amator non quiescit in dono, sed in me super omne donum. Non ideo perditum totum, si quandoque minus bene de me, vel de sanctis meis sentis, quam velles. Affectus ille bonus et dulcis, quem interdum percipis, effectus gratiæ præsentis est, et quidam prægustus patriæ cælestis, super quo non nimium innitendum est, quia vadit et venit.

3\\. Certare autem adversus incidentes malos motus animi, suggestionemque spernere diaboli, insigne est virtutis et magni meriti. Non ergo te conturbent alienæ phantasiæ de quacumque materia ingestæ. Forte serva propositum, et intentionem rectam ad Deum. Non est illusio, quod aliquando in excessum subito raperis et statim ad ineptias solitas cordis reverteris. Illas enim magis invite pateris quam agis, et quamdiu displicent, et reniteris, meritum est et non perditio. For you rather suffer them by inviting them than you do, and as long as they are displeased and you resist, it is a merit and not a loss.

4\\. Scito, quod antiquus hostis omnino nititur impedire desiderium tuum in bono, et ab omni devoto exercitio evacuare, a Sanctorum cultu, a pia passionis meæ memoria, a peccatorum utili recordatione, a proprii cordis custodia, et a firmo proposito proficiendi in virtute. Know that the ancient enemy endeavors entirely to prevent your desire for good, and to empty you from all devout exercise, from the worship of the Saints, from the pious memory of my passion, from the useful remembrance of sins, from the guarding of your own heart, and from the firm purpose of advancing in virtue. Multas malas cogitationes ingerit, ut tædium tibi faciat et horrorem, et ab oratione revocet et sacra lectione. Displicet sibi humilis confessio et, si posset, a sacra communione cessare faceret. Nec credas ei neque cures illum, licet tibi sæpius deceptionis tenderit laqueos. Do not believe him or care for him, although he has often set snares for you of deception. Sibi imputa, cum mala ingerit et immunda. It is imputed to himself when he eats evil and impurity. Dicito illi: Vade, immunde spiritus, erubesce miser; vade immundus es tu, qui talia infers auribus meis. Discede a me, seductor pessime; non habebis in me partem ullam, sed Jesus mecum erit, tanquam bellator fortis, et tu stabilis confusus. Depart from me, you worst seducer; you will have no part in me, but Jesus will be with me, like a strong warrior, and you steady, confused. Malo mori, et omnem pœnam subire, quam tibi consentire. Tace, et obmutesce; non audiam te amplius, licet mihi plures moliaris molestias. Dominus illuminatio mea, et salus mea: quem timebo? Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Dominus adjutor meus et redemptor meus.

5\\. Certa tanquam miles bonus; et si interdum ex fragilitate corruis, resume vires fortiores prioribus, confidens de ampliori gratia mea, et multum præcave a vana complacentia et superbia. Propter hoc multi in errorem ducuntur, et in cecitatem pæne incurabilem quandoque labuntur. Sit tibi in cautelam et perpetuam humilitatem ruina hæc superborum et de se stulte præsumentium. Let this be the downfall of the proud and foolishly presumptuous of themselves for your caution and perpetual humility.