×

Mes naudojame slapukus, kad padėtume pagerinti LingQ. Apsilankę avetainėje Jūs sutinkate su mūsų slapukų politika.


image

De Imitatione Christi, De Imitatione Christi: Liber Tertius 54-59

De Imitatione Christi: Liber Tertius 54-59

Cap. 54. De diversis motibus naturæ et gratiæ.

1. Fili, diligenter adverte motus naturæ et gratiæ: quia valde contrarie et subtiliter moventur, et vix nisi a spirituali et intime illuminato homine discernuntur. Omnes quidem bonum appetunt, et aliquid boni in suis dictis vel factis prætendunt: ideo sub specie boni multi saluntur.

2. Natura callida est et multos trahit, illaqueat, et decipit, et se semper pro fine habet. Sed gratia simpliciter ambulat, et ab omni specie mala decinat, fallacias non prætendit, et omnia pure propter Deum agit, in quo et finaliter requiescit.

3. Natura invite vult mori, nec premi nec superari vult, nec subesee nec sponte subjugari. Gratia vero studet mortificationi propriæ, resistit sensualitati, quærit subjici, appetit vinci, nec propria vult libertate fungi, sub disciplina amat teneri, nec alicui cupit dominari: sed sub Dei semper vivere, stare et esse, atque propter Deum omni humanæ creaturæ humiliter parata est inclinari.

4. Natura pro suo commodo laborat, et quidquid lucri sibi et alio proveniat attendit. Gratia autem non quid sibi utile et commodum sit, sed quod multis proficiat, magis considerat.

5. Natura libenter honorem accipit et reverentiam. Gratia vero omnem honoem, et gloriam Deo fideliter attribuit.

6. Natura confusionem timet et contemtum. Grata autem gaudet pro nomine Jesu contumeliam pati.

7. Natura otium amat, et quietem corporalem. Gratia vero vacua esse non potest, sed libenter amplectitur laborem.

8. Natural quærit curiosa habere et pulchra, et abhorret vilia, et grossa. Gratia vero simplicibus delectatur et humilibus; aspera non aspernatur, nec vetustis refugit indui pannis.

9. Natura respicit temporalia, gaudet ad lucra terrena, tristatur de damno, irritatur de levi injuriæ verbo. Sed gratia attendit æterna, non inhæret temporalibus, nec in perditione rerum turbatur, neque verbis durioribus acerbatur, quia thesaurum suum et gaudium in cælo, ubi nihil perit, constituit.

10. Natura cupida est, et libentius accipit quam donat; amat propria et privata. Gratia autem pia est et communis, vitat singularia, contentatur paucis, beatius judicat dare quam accipere.

11. Natura inclinat ad creaturas ad carnem propriam, ad vanitatem, et discursus. Sed gratia trahit ad Deum, et ad virtutes, renuntiat creaturis, fugit mundum, odit carnis desideria, restringit evagationes, erubescit in publico apparere.

12. Natura aliquod solatium libenter habet externum, in quo delectetur ad sensum. Sed gratia in solo Deo quærit consolari, et in summo bono super omnia visiblia delectari.

13. Natura totum agit propter lucrum, et commodum proprium, nihil gratis facere otest: sed aut æquale, aut melius, aut laudem, aut favorem pro benefactis consequi speart et multum ponderari sua gesta et dona et dicta concupiscit. Gratia vero nihil temporale quærit, nec aliud præmium quam Deum solum pro mercede postulat, nec amplius de temporalibus necessariis desiderat, nisi quantum hæc sibi ad affecutionem æternorum valeant deservire.

14. Natura gaudet de amicis multis et propinquis, gloriatur de nobili loco, et ortu generis; arridet potentibus, blanditur divitibus, applaudit sibi similibus. Gratia autem etiam inimicos diligit, nec de amicorum turba extollitur, nec locum, nec ortum natalium reputat, nisi ubi virtus major fuerit, favet magis pauperi quam diviti, compatitur plus innocenti quam potenti, congaudet veraci et non fallaci, exhortatur semper bonos meliora charismata æmulari, et Filio Dei per virtutes assimilari.

15. Natura de defectu et molestia cito conqueritur. Gratia constanter fert inopiam.

16. Natura ad se omnia reflectit, pro se certat et arguit. Gratia autem ad Deum cuncta reducit, unde originaliter emanant, nihil boni sibi adscribit nec arroganter præsumit, non contendit, nec suam sententiam aliis præfert, sed in omni sensu, et intellectu æternæ sapientiæ ac divino examini se submittit.

17. Natura appetit scire secreta, et nova audire; vult exterius apparere et multa per sensus experiri; desiderat agnosci, et agere unde laus et admiratio procedit. Sed gratia non curat nova nec curiosa percipere, quia totum hoc de vetustate corruptonis est ortum, cum nihil novum et durabile est super terram. Docet itaque sensus restringere, vanam complacentiam et ostentationem devitare, laudanda et digne miranda humiliter abscondere, et de omni re et de omni scientia utilitatis fructum, atque Dei laudem et honorem quærere. Non vult se nec sua prædicari; sed Deum in donis suis optat benedici, qui cuncta ex mera charitate largitur.

18. Hæc gratia supernaturale lumen, et quoddam Dei speciale donum est, et proprie electorum signaculum, et pignus salutis æternæ: quæ hominem de terrenis ad cælestia amanda sustollit, et de carnali spiritualem efficit. Quanto igitur natura amplius premitur, et vincitur, tanto major gratia infunditur, et quotidie novis visitationibus interior homo secundum imaginem Dei formatur.

Cap. 55. De corruptione naturæ, et efficacia gratiæ divinæ.

1. Domine Deus meus, qui me creasti ad imaginem et similitudinem tuam: concede mihi hanc gratiam, quam ostendisti mhi tam magnam et necessariam ad salutem, ut vincam pessimam naturam meam trahentem me ad peccata et in perditionem. Sentio enim in carne mea legem peccati, contradicentem legi mentis meæ, et captivum me ducentem ad obediendum sensualitati in multis, nec possum resistere passionibus ejus, nisi assistat tua sanctissima gratia, cordi meo ardenter infusa.

2. Opus est gratia tua et magna gratia, ut vincatur natura ad malum semper prona ab adolescentia sua. Nam per primum hominem Adam lapsa, et vitiata per peccatum, in omnes homines pœ hujus maculæ descendit, ut ipsa natura, quæ bene et recte a te condita fuit, pro vitio jam et infirmitate corruptæ naturæ ponatur, eo quod motus ejus, sibi relictus, ad malum et inferiora trahit. Nam modica vis, quæ remansit, est tamquam scintilla quædam latens in cinere. Hæc est ipsa caro naturalis, circumfusa magna caligine, adhuc judicium habens boni et mali, veri falsique distantiam, licet impotens sit adimplere omne quod probat, nec pleno jam lumine veritatis, nec sanitate affectionem suarum potiatur.

3. Hinc est, Deus meus, quod condelector legi tuæ, secundum interiorem hominem, sciens mandatum tuum fore bonum, justum et sanctum, arguens etiam omne malum et peccatum fugiendum. Carni autem servio lege peccati, dum magis sensualitati obedio, quam rationi. Hinc est quod velle bonum mihi adjacet, perficere autem non invenio. Hin sæpe bona multa propono, sed quia gratia deest ad adjuvandam infirmitatem meam, ex levi resistentia exilio et deficio. Hinc accidit quod viam perfectorum agnosco, et qualiter agere debeam, satis clare video: sed propriæ corruptionis pondere pressus ad perfectiora non assurgo.

4. O, quam maxime est mihi necessaria gratia tua, Domine, ad inchoandum bonum, ad proficiendum et ad perficiendum. Nam sine te nihil possum facere; omnia autem possum in te, confortante me gratia tua. O, vere cælestis, gratia, sine qua nulla sunt propria merita, nulla quoque dona naturaæ ponderanda. Nihil artes, nihil divitiæ, nihil pulchritudo vel fortitudo, nihil igneium vel eloquentia valent apud te, Domine, sine gratia tua. Nam bona naturaæ bonis et malis sunt communia: Electorum autem proprium donum est gratia, sive dilectio, qua insigniti digni habenter vita æterna. Tantum eminet hæc gratia, ut nec donum prophetiæ, nec signorum operatio, nec quantalibet alta speculatio aliquid æstimetur sine ea. Sed neque fides neque spes neque aliæ virtutes sine charitate et gratia tibi acceptæ sunt.

5. O, beatissima gratia, quæ pauperem spiritu virtutibus divitem facis, et divitem multis bonis humilem corde reddis. Veni, descende ad me, reple me mane misericordia tua et consolatione tua, ne deficiat præ lassitudine et ariditate mentis anima mea. Obsecro, Domine, ut inveniam gratiam in oculis tuis: sufficit enim mihi gratia cæteris non obtentis quæ desiert natura. Si fuero vexatus et tentatus tribulationibus multis, non timebo mala, dum fuerit mecum gratia tua. Ipsa fortitudo mea, ipsa consilium confert et axilium. Cunctis hostibus potentior est et sapientior universis sapientibus.

6. Magistra est veritatis, doctrix disciplinæ, lumen cordis, solamen pressuræ, fugatrix tristitiæ, ablatrix timoris, nutrix devotionis, productrix lacrymarum. Quid sum sine ea nisi aridum lignum et stips inutilis ad ejiciendum? Tua ergo, Domine, gratia me semper præbenitat, et sequatur ac bonis operibus jugiter præstet esse intentum per Jesum Christum Filium tuum. Amen.

Cap. 56. Quod nosmetipsos abnegare et Christum imitari debemus per crucem.

1. Fili, quantum vales a te exire, tantum in me poteris pertransire. Sicut nihil foris concupiscere internam pacem facit, sic se interius relinquere Deo conjungit. Volo te addiscere perfectam abnegationem tui in voluntate mea, sine contradictione et querela. Sequere me: Ego sum via, veritas, et vita. Sine via non itur; sine veritate non cognoscitur; sine vita non vivitur. Ego sum via, quam sequi debes, veritas, cui credere debes, vita, quam sperare debes. Ego sum via inviolabilis, veritas infallibilis, vita interminabilis. Ego sum via rectissima, veritas suprema, vita vera, vita beata, vita increata. Si maseris in via mea, cognosces veritatem, et veritas liberabit te et apprehendes vitram æternam.

2. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Si vis veritatem cognoscere, crede mihi. Si vis perfectus esse, vende omnia. Si vis esse discipulus meus, abnega temetipsum. Si vis beatam vitam possidere præsentem vitam contemne. Si vis exaltari in cælo, humilia te in mundo. Si vis regnare mecum, porta crecem mecum. Soli enim servi crucis inveniunt vitam beatitudinis et veræ lucis.

3. Domine Jesu Christe, quia arta erat vita tua, et mundo despecta; dona mihi tecum mundi despectum imitari. Non enim servus est major domino suo, nec discipuus supra magistrum. Exerceatur servus tuus in vita tua, quia ibi est salus mea et sanctitas vera. Quidquid extra eam lego et audio, non me recreat nec delectat plene.

4. Fili, quia hæc scis et legisti omnia, beatus eris si feceris ea. Qui habet mandata mea et servat ea, ipse est qui diligit me, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum et faciam ipsum consedere mecum in regno Patris mei. Igitur, Domine, sicut dixisti et promisisti, sic utique mihi promereri contingat. Suscepi, suscepi de manu tua crucem: portabo eam usque ad mortem, sicut imposuisti mihi. Vere vita boni Monachi crux est, sed dux paradisi. Inceptum est, retro abire non licet, nec relinquere oportet.

5. Eja fratres, pergamus simul: Jesus erit nobiscum; propter Jesum suscepimus hanc crucem; propter Jesum perfeveremus in cruce; erit adjutor noster, qui est dux noster et præcessor. En rex noster ingrediatur ante nos, qui pugnabit pro nobis. Sequamur viriliter, nemo metuat terrores; simus parati mori fortiter in bello, nec inferamus crimen gloriæ nostræ, et fugiamus a cruce.

Cap. 57. Quod homo non sit nimis dejectus, quando labitur in aliquos defectus.

1. Fili, magis placent patientia et humilitas in adversis, quam multa consolatio et devotio in prosperis. Ut quid te contristat parvum factum contra te dictum? Si amplius fuisset, commoveri non debuisses. Sed nunc dimitte transire: non est primum nec novum nec ultmum erit, si diu vixeris. Satis virilis es, quamdiu nil obviat adversi; bene etiam consulis et alios nosti roborare verbis: sed cum ad januam tuam venit repentina tribulatio, deficis consilio et robore.

2. Attende magnam fragilitatem tuam, quam sæpius experiris in modicis objectis: tamen pro salute tua ista fiunt. Cum hæc et similia contingunt, pone te ut melius nosti ex corde; et si tetigerit tribulatio, non tamen dejiciat nec diue implicet. Ad minus sustine patienter, si non potes gaudenter. Et si minus libenter audis et indignationem sentis, reprime te, nec patiaris aliquid inordinatum ex ore tuo exire, unde parvuli scandalizentur. Cito conquiescet commotio excitata, et dolor internus revertente gratia dulcorabitur. Adhuc vivo ego, dixit Dominus; juvare te paratus sum et solito amplius consolari, si confisus fueris in me, et devote invocaveris me.

3. Animæquior esto et ad majorem sustinentiam accingere. Non est totum frustratum, si te sæpius percipis tribulatum vel graviter tentatum. Homo es, et non Deus; caro es, et non Angelus. Quomodo tu posses semper in eodem statu virtutis permanere, quando hoc defuit Angelo in cælo, et primo Homini in paradiso, quid non diu steterunt? Ego sum qui mærentes erigo sospitate, et suam cognoscentes infirmitatem ad meam provoco divinitatem.

4. Domine, benedictum sit verbum tuum, dulce super mel et favum ori meo. Quid facerem in tantis tribulationibus et angustiis meis, nisi me confortares tuis sanctis sermonibus? Dummodo tandem ad portum salutis perveniam, quid mihi curæ est, quæ et quanta passus fuero? Da finem bonum et da felicem ex hoc mundo transitum. Memento mei, Deus meus, et dirige me recto itinere in regnum tuum. Amen.

Cap. 58. De altioribus rebus et occultis Dei judiciis non scrutandis.

1. Fili, caveas disputare de altis materiis et de occultis Dei judiciis: cur iste sic relinquitur, et ille ad tantam gratiam assumitur? cur etiam iste tantum affligitur, et ille tam eximie exaltatur? Ista omnem facultatem humanam excedunt, nec ad investigandum divum judicium ulla ratio prævalet vel disputatio. Quando ergo hæc tibi suggerit inimicus vel etiam quidam curiosi inquirunt homines, responde illud Prophetæ: Justus es, Domine, et justum judicium tuum; et illud: Judicia Domini vera justificata in semetipsa. Judicia mea metuenda sunt, non discutienda, quia humano intellectua sunt incomprehensibilia.

2. Noli etiam inquirere nec disputare de meritis Sanctorum, quis alio sit sanctior; aut quis major sit in regno cælorum. Talia generant sæpe lites et contentiones inutiles, nutriunt quoque superbiam et vanam gloriam: unde oriuntur invidiæ et dissensiones, dum ille istum Sanctum, et alius alium conatur superbe præfferre. Talia autem velle scire et investigare nullum fructum afferunt, sed magis Sanctis displicent, quia non sum Deus dissensionis, sed pacis, quæ pax magis in humilitate vera, quam in propria exaltatione consisit.

3. Quidam zelo devotionis trahuntur ad hos Sanctos vel ad illos, ampliori effectu, sed humano potius, quam divino. Ego sum qui cunctos condidi Sanctos; ego donavi gratiam; ego præstiti gloriam. Ego novi singulorum merita; ego præveni eos in benedictionibus dulcedinis meæ. Ego præscivi dilectos meos ante sæcula; ego eos elegi de mundo, non ipsi me præelegerunt. Ego vocavi per gratiam, attraxi per miscericordiam; ego perduxi eos per tentationes varias. Ego infudi consolationes magnificas; ego dedi perseverantiam; ego coronavi eorum patientiam.

4. Ego primum et novissimum agnosco; ego omnes inæstimabili dilectione amplector. Ego laudandus sum in omnibus Sanctis meis; ego super omnia benedicendus sum et honorandus in singulis, quos sic gloriose magnificavi, et prædestinavi sine ullis præcedentibus propriis meritis. Qui ergo unum de minimis meis contemsit, nec magnum honorat: quia pusillum et magnum ego feci. Qui derogat alicui Sanctorum, derogat et mihi, et omnibus cæteris in regno cælorum. Omnes unum sunt per charitatis vinculum, idem sentiunt, idem volunt et omnes in unum se diligunt.

5. Adhuc autem, quod multo altius est, plus me quam se et sua merita diligunt. Nam supra se rapti et extra propriam dilectionem tracti, toti in amorem meum pergunt, in quo et fruitive quiescunt. Nihil est quod eos avertere possit aut deprimere: quippe qui æterna veritate pleni, igne ardescunt inexstinguibilis charitatis. Taceant igitur carnales et animales homines de Sanctorum statu differere: qui non norunt nisi privata gaudia diligere; demunt et addunt pro sua inclinatione, non prout placet æternæ Veritati.

6. In multis est ignorantia, eorum maxime qui parum illuminati raro aliquem perfecta dilectione spirituali diligere norunt. Multi adhuc naturali affectu, et humana amicitia ad hos vel ad illos trahuntur; et sicut in inferioribus se habent, ita et de cælestibus imaginantur. Sed est distantia incomparabilis inter ea quæ imperfecti non cognitant, et ea quæ illuminati viri per revelationem contemplantur, et speculantur superna.

7. Cave ergo, fili, de istis curiose tractare, quæ scientiam tuam excedunt; sed hoc magis satage et intende, ut vel minimus in regno Dei queas inveniri. Et si quispiam sciret, quis alio sanctior esset, vel major haberetur in regno cælorum, quid ei hæc notitia prodesset, nisi se ex hac cognitione coram me humliaret, et in majorem mei nominis laudem exsurgeret? Multo acceptius Deo facit qui de peccatorum suorum magnitudine, et virtutum suarum parvitate cogitat, et quam longe a Sanctorum perfectione distat, quam is, qui de majoritate eorum vel parvitate disputat. Melius est Sanctos devotis precibus et lacrymis exorare et eorum gloriosa suffragia humili mente implicare, quam eorum secreta vana inquisitione perscrutari.

8. Illi bene et optime contentantur, si homines scirent contentari et vaniloquia sua compescere. Non gloriantur de propriis meritis, quippe qui sibi nil bonitatis adscribunt; sed totum mihi, quoniam ipsis cuncta ex infinita mea charitate donavi. Tanto amore divinitatis et gaudio supereffluenti replentur, ut nil desit eis gloriæ, nihilque desit felicitatis. Omnes Sancti quanto altiores in gloria tanto humiliores in se ipsis, et mihi viciniores et dilectiores existunt. Ideoque habes scriptum, quia mittebant coronas suas ante Deum, et ceciderunt in facies suas coram Agno et adoraverunt viventem in sæcula sæculorum.

9. Multi quærunt, quis major sit in regno Dei, qui ignorant an cum minimis erunt digni computari. Magnum est vel esse minimum in cælo, ubi omnes magni sunt: quia omnes filii Dei vocabuntur et erunt. Minimus erit in mille et peccator centum annorum morietur. Cum enim quærerent Discipuli, quis major esset in regno cælorum, tale audierunt responsum: Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum. Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste: hic major est in regno cælorum.

10. Væ eis, qui cum parvulis se humiliare sponte dedignantur, quoniam humilis janua regni cælestis eos non admittet intrare. Væ et divitibus, qui habent consolationes suas hic, quia pauperibus intrantibus in regnum Dei, ipsi stabunt foris ejulantes. Gaudete humiles, et exultate pauperes, quia vestrum est regnum Dei, si tamen in veritate ambulatis.

Cap. 59. Quod omnis spes et fiducia in solo Deo et figenda.

1. Domine, quæ est fiducia mea quam in hac vita habeo, aut quod majus solatium meum ex omnibus apparentibus sub cælo? Nonne tu, Domine Deus meus, cujus misericordiæ non est numerus? Ubi mihi bene fuit sine te? Aut quando male esse potuit præsente te? Malo pauper esse propter te, quam dives sine te. Eligo potius tecum in terra peregrainari, quam sine te cælum possidere. Ubi tu, ibi cælum; atque ibi mors est atque infernus, ubi tu non es. Tu mihi in desiderio es, et ideo post te gemere et clamare et exorare necesse est. In nullo denique possum plene considere, qui in necessitatibus auxilietur opportunius, nisi in te solo Deo meo. Tu es spes mea, et fiducia mea, et consolator meus, et fidelissimus in omnibus.

2. Omnes quæ sua sunt quærunt; tu salutem meam, et profectum meum solummodo prætendis et omnia in bonum mihi convertis. Et si variis tentationibus et adversitatibus exponas me, hoc totum ad utilitatem meam ordinas, qui mille modis dilectos tuos probare consuevisti. In qua probatione non minus diligi debes et laudari, quam si cælestibus consolationibus me repleres.

3. In te ergo, Domine Deus meus, pono totam spem meam et refugium; in te omnem tribulationem meam et angustiam meam constituo, quia totum infirumum et instabile invenio quidquid extra te conspicio. Non enim proderunt multi amici, neque fortes auxiliarii adjuvare poterunt, neque prudentes consiliarii responsum utile dare, neque libri Doctorum consolari, nec alia prætiosa substantia liberare, neque locus aliquis secretus contutari, si tu ipse non assistas, juves, confortes, consoleris, instruas et custodias.

4. Omnia namque, quæ ad pacem videntur esse et felicitatem habendam, te absente nihil sunt, nihilque felicitatis et veritate conferunt. Finis ergo omnium bonorum et altitudo vitæ et profunditas eloquiorum tu es; et in te super omnia sperare, fortissimum solatium omnium servorum tuorum. Ad te sunt oculi mei; in te confido, Deus meus; misericordiarum Pater, benedic et sanctifica animam meam benedictione cælesti, ut fiat habitatio sancta tua et sedes æternæ gloriæ tuæ, nihilque in templo tuæ dignitatis inveniatur, quod oculos tuæ majestatis offendat. Secundum multitudinem miserationum tuarum et magnitudinem bonitatis tuæ respice in me, et exaudi orationem pauperis servi tui, longe exulantis in regione umbræ mortis. Protege et conserva animam servuli tui inter tot discrimina vitæ corruptibilis, ac comitante gratia tua, dirige per viam pacis ad perpetuæ patriam felicitatis et claritatis.

De Imitatione Christi: Liber Tertius 54-59 On the Imitation of Christ: Book Tertius 54-59 Sobre la imitación de Cristo: Libro Tertius 54-59 Mesih'in Taklidi Üzerine: Kitap Tertius 54-59

Cap. 54. De diversis motibus naturæ et gratiæ.

1\\. Fili, diligenter adverte motus naturæ et gratiæ: quia valde contrarie et subtiliter moventur, et vix nisi a spirituali et intime illuminato homine discernuntur. Omnes quidem bonum appetunt, et aliquid boni in suis dictis vel factis prætendunt: ideo sub specie boni multi saluntur.

2\\. Natura callida est et multos trahit, illaqueat, et decipit, et se semper pro fine habet. Sed gratia simpliciter ambulat, et ab omni specie mala decinat, fallacias non prætendit, et omnia pure propter Deum agit, in quo et finaliter requiescit.

3\\. Natura invite vult mori, nec premi nec superari vult, nec subesee nec sponte subjugari. Gratia vero studet mortificationi propriæ, resistit sensualitati, quærit subjici, appetit vinci, nec propria vult libertate fungi, sub disciplina amat teneri, nec alicui cupit dominari: sed sub Dei semper vivere, stare et esse, atque propter Deum omni humanæ creaturæ humiliter parata est inclinari.

4\\. Natura pro suo commodo laborat, et quidquid lucri sibi et alio proveniat attendit. Gratia autem non quid sibi utile et commodum sit, sed quod multis proficiat, magis considerat.

5\\. Natura libenter honorem accipit et reverentiam. Gratia vero omnem honoem, et gloriam Deo fideliter attribuit.

6\\. Natura confusionem timet et contemtum. Grata autem gaudet pro nomine Jesu contumeliam pati.

7\\. Natura otium amat, et quietem corporalem. Gratia vero vacua esse non potest, sed libenter amplectitur laborem.

8\\. Natural quærit curiosa habere et pulchra, et abhorret vilia, et grossa. Gratia vero simplicibus delectatur et humilibus; aspera non aspernatur, nec vetustis refugit indui pannis.

9\\. Natura respicit temporalia, gaudet ad lucra terrena, tristatur de damno, irritatur de levi injuriæ verbo. Sed gratia attendit æterna, non inhæret temporalibus, nec in perditione rerum turbatur, neque verbis durioribus acerbatur, quia thesaurum suum et gaudium in cælo, ubi nihil perit, constituit.

10\\. Natura cupida est, et libentius accipit quam donat; amat propria et privata. Gratia autem pia est et communis, vitat singularia, contentatur paucis, beatius judicat dare quam accipere.

11\\. Natura inclinat ad creaturas ad carnem propriam, ad vanitatem, et discursus. Sed gratia trahit ad Deum, et ad virtutes, renuntiat creaturis, fugit mundum, odit carnis desideria, restringit evagationes, erubescit in publico apparere.

12\\. Natura aliquod solatium libenter habet externum, in quo delectetur ad sensum. Sed gratia in solo Deo quærit consolari, et in summo bono super omnia visiblia delectari.

13\\. Natura totum agit propter lucrum, et commodum proprium, nihil gratis facere otest: sed aut æquale, aut melius, aut laudem, aut favorem pro benefactis consequi speart et multum ponderari sua gesta et dona et dicta concupiscit. Gratia vero nihil temporale quærit, nec aliud præmium quam Deum solum pro mercede postulat, nec amplius de temporalibus necessariis desiderat, nisi quantum hæc sibi ad affecutionem æternorum valeant deservire.

14\\. Natura gaudet de amicis multis et propinquis, gloriatur de nobili loco, et ortu generis; arridet potentibus, blanditur divitibus, applaudit sibi similibus. Gratia autem etiam inimicos diligit, nec de amicorum turba extollitur, nec locum, nec ortum natalium reputat, nisi ubi virtus major fuerit, favet magis pauperi quam diviti, compatitur plus innocenti quam potenti, congaudet veraci et non fallaci, exhortatur semper bonos meliora charismata æmulari, et Filio Dei per virtutes assimilari.

15\\. Natura de defectu et molestia cito conqueritur. Gratia constanter fert inopiam.

16\\. Natura ad se omnia reflectit, pro se certat et arguit. Gratia autem ad Deum cuncta reducit, unde originaliter emanant, nihil boni sibi adscribit nec arroganter præsumit, non contendit, nec suam sententiam aliis præfert, sed in omni sensu, et intellectu æternæ sapientiæ ac divino examini se submittit.

17\\. Natura appetit scire secreta, et nova audire; vult exterius apparere et multa per sensus experiri; desiderat agnosci, et agere unde laus et admiratio procedit. Sed gratia non curat nova nec curiosa percipere, quia totum hoc de vetustate corruptonis est ortum, cum nihil novum et durabile est super terram. Docet itaque sensus restringere, vanam complacentiam et ostentationem devitare, laudanda et digne miranda humiliter abscondere, et de omni re et de omni scientia utilitatis fructum, atque Dei laudem et honorem quærere. Non vult se nec sua prædicari; sed Deum in donis suis optat benedici, qui cuncta ex mera charitate largitur.

18\\. Hæc gratia supernaturale lumen, et quoddam Dei speciale donum est, et proprie electorum signaculum, et pignus salutis æternæ: quæ hominem de terrenis ad cælestia amanda sustollit, et de carnali spiritualem efficit. Quanto igitur natura amplius premitur, et vincitur, tanto major gratia infunditur, et quotidie novis visitationibus interior homo secundum imaginem Dei formatur.

Cap. 55. De corruptione naturæ, et efficacia gratiæ divinæ.

1\\. Domine Deus meus, qui me creasti ad imaginem et similitudinem tuam: concede mihi hanc gratiam, quam ostendisti mhi tam magnam et necessariam ad salutem, ut vincam pessimam naturam meam trahentem me ad peccata et in perditionem. Sentio enim in carne mea legem peccati, contradicentem legi mentis meæ, et captivum me ducentem ad obediendum sensualitati in multis, nec possum resistere passionibus ejus, nisi assistat tua sanctissima gratia, cordi meo ardenter infusa.

2\\. Opus est gratia tua et magna gratia, ut vincatur natura ad malum semper prona ab adolescentia sua. Nam per primum hominem Adam lapsa, et vitiata per peccatum, in omnes homines pœ hujus maculæ descendit, ut ipsa natura, quæ bene et recte a te condita fuit, pro vitio jam et infirmitate corruptæ naturæ ponatur, eo quod motus ejus, sibi relictus, ad malum et inferiora trahit. Nam modica vis, quæ remansit, est tamquam scintilla quædam latens in cinere. Hæc est ipsa caro naturalis, circumfusa magna caligine, adhuc judicium habens boni et mali, veri falsique distantiam, licet impotens sit adimplere omne quod probat, nec pleno jam lumine veritatis, nec sanitate affectionem suarum potiatur.

3\\. Hinc est, Deus meus, quod condelector legi tuæ, secundum interiorem hominem, sciens mandatum tuum fore bonum, justum et sanctum, arguens etiam omne malum et peccatum fugiendum. Carni autem servio lege peccati, dum magis sensualitati obedio, quam rationi. Hinc est quod velle bonum mihi adjacet, perficere autem non invenio. Hin sæpe bona multa propono, sed quia gratia deest ad adjuvandam infirmitatem meam, ex levi resistentia exilio et deficio. Hinc accidit quod viam perfectorum agnosco, et qualiter agere debeam, satis clare video: sed propriæ corruptionis pondere pressus ad perfectiora non assurgo.

4\\. O, quam maxime est mihi necessaria gratia tua, Domine, ad inchoandum bonum, ad proficiendum et ad perficiendum. Nam sine te nihil possum facere; omnia autem possum in te, confortante me gratia tua. O, vere cælestis, gratia, sine qua nulla sunt propria merita, nulla quoque dona naturaæ ponderanda. Nihil artes, nihil divitiæ, nihil pulchritudo vel fortitudo, nihil igneium vel eloquentia valent apud te, Domine, sine gratia tua. Nam bona naturaæ bonis et malis sunt communia: Electorum autem proprium donum est gratia, sive dilectio, qua insigniti digni habenter vita æterna. Tantum eminet hæc gratia, ut nec donum prophetiæ, nec signorum operatio, nec quantalibet alta speculatio aliquid æstimetur sine ea. Sed neque fides neque spes neque aliæ virtutes sine charitate et gratia tibi acceptæ sunt.

5\\. O, beatissima gratia, quæ pauperem spiritu virtutibus divitem facis, et divitem multis bonis humilem corde reddis. Veni, descende ad me, reple me mane misericordia tua et consolatione tua, ne deficiat præ lassitudine et ariditate mentis anima mea. Obsecro, Domine, ut inveniam gratiam in oculis tuis: sufficit enim mihi gratia cæteris non obtentis quæ desiert natura. Si fuero vexatus et tentatus tribulationibus multis, non timebo mala, dum fuerit mecum gratia tua. Ipsa fortitudo mea, ipsa consilium confert et axilium. Cunctis hostibus potentior est et sapientior universis sapientibus.

6\\. Magistra est veritatis, doctrix disciplinæ, lumen cordis, solamen pressuræ, fugatrix tristitiæ, ablatrix timoris, nutrix devotionis, productrix lacrymarum. Quid sum sine ea nisi aridum lignum et stips inutilis ad ejiciendum? Tua ergo, Domine, gratia me semper præbenitat, et sequatur ac bonis operibus jugiter præstet esse intentum per Jesum Christum Filium tuum. Amen.

Cap. 56. Quod nosmetipsos abnegare et Christum imitari debemus per crucem.

1\\. Fili, quantum vales a te exire, tantum in me poteris pertransire. Sicut nihil foris concupiscere internam pacem facit, sic se interius relinquere Deo conjungit. Volo te addiscere perfectam abnegationem tui in voluntate mea, sine contradictione et querela. Sequere me: Ego sum via, veritas, et vita. Sine via non itur; sine veritate non cognoscitur; sine vita non vivitur. Ego sum via, quam sequi debes, veritas, cui credere debes, vita, quam sperare debes. Ego sum via inviolabilis, veritas infallibilis, vita interminabilis. Ego sum via rectissima, veritas suprema, vita vera, vita beata, vita increata. Si maseris in via mea, cognosces veritatem, et veritas liberabit te et apprehendes vitram æternam.

2\\. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Si vis veritatem cognoscere, crede mihi. Si vis perfectus esse, vende omnia. Si vis esse discipulus meus, abnega temetipsum. Si vis beatam vitam possidere præsentem vitam contemne. Si vis exaltari in cælo, humilia te in mundo. Si vis regnare mecum, porta crecem mecum. Soli enim servi crucis inveniunt vitam beatitudinis et veræ lucis.

3\\. Domine Jesu Christe, quia arta erat vita tua, et mundo despecta; dona mihi tecum mundi despectum imitari. Non enim servus est major domino suo, nec discipuus supra magistrum. Exerceatur servus tuus in vita tua, quia ibi est salus mea et sanctitas vera. Quidquid extra eam lego et audio, non me recreat nec delectat plene.

4\\. Fili, quia hæc scis et legisti omnia, beatus eris si feceris ea. Qui habet mandata mea et servat ea, ipse est qui diligit me, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum et faciam ipsum consedere mecum in regno Patris mei. Igitur, Domine, sicut dixisti et promisisti, sic utique mihi promereri contingat. Suscepi, suscepi de manu tua crucem: portabo eam usque ad mortem, sicut imposuisti mihi. Vere vita boni Monachi crux est, sed dux paradisi. Inceptum est, retro abire non licet, nec relinquere oportet.

5\\. Eja fratres, pergamus simul: Jesus erit nobiscum; propter Jesum suscepimus hanc crucem; propter Jesum perfeveremus in cruce; erit adjutor noster, qui est dux noster et præcessor. En rex noster ingrediatur ante nos, qui pugnabit pro nobis. Sequamur viriliter, nemo metuat terrores; simus parati mori fortiter in bello, nec inferamus crimen gloriæ nostræ, et fugiamus a cruce.

Cap. 57. Quod homo non sit nimis dejectus, quando labitur in aliquos defectus.

1\\. Fili, magis placent patientia et humilitas in adversis, quam multa consolatio et devotio in prosperis. Ut quid te contristat parvum factum contra te dictum? Si amplius fuisset, commoveri non debuisses. Sed nunc dimitte transire: non est primum nec novum nec ultmum erit, si diu vixeris. Satis virilis es, quamdiu nil obviat adversi; bene etiam consulis et alios nosti roborare verbis: sed cum ad januam tuam venit repentina tribulatio, deficis consilio et robore.

2\\. Attende magnam fragilitatem tuam, quam sæpius experiris in modicis objectis: tamen pro salute tua ista fiunt. Cum hæc et similia contingunt, pone te ut melius nosti ex corde; et si tetigerit tribulatio, non tamen dejiciat nec diue implicet. Ad minus sustine patienter, si non potes gaudenter. Et si minus libenter audis et indignationem sentis, reprime te, nec patiaris aliquid inordinatum ex ore tuo exire, unde parvuli scandalizentur. Cito conquiescet commotio excitata, et dolor internus revertente gratia dulcorabitur. Adhuc vivo ego, dixit Dominus; juvare te paratus sum et solito amplius consolari, si confisus fueris in me, et devote invocaveris me.

3\\. Animæquior esto et ad majorem sustinentiam accingere. Non est totum frustratum, si te sæpius percipis tribulatum vel graviter tentatum. Homo es, et non Deus; caro es, et non Angelus. Quomodo tu posses semper in eodem statu virtutis permanere, quando hoc defuit Angelo in cælo, et primo Homini in paradiso, quid non diu steterunt? Ego sum qui mærentes erigo sospitate, et suam cognoscentes infirmitatem ad meam provoco divinitatem.

4\\. Domine, benedictum sit verbum tuum, dulce super mel et favum ori meo. Quid facerem in tantis tribulationibus et angustiis meis, nisi me confortares tuis sanctis sermonibus? Dummodo tandem ad portum salutis perveniam, quid mihi curæ est, quæ et quanta passus fuero? Da finem bonum et da felicem ex hoc mundo transitum. Memento mei, Deus meus, et dirige me recto itinere in regnum tuum. Amen.

Cap. 58. De altioribus rebus et occultis Dei judiciis non scrutandis.

1\\. Fili, caveas disputare de altis materiis et de occultis Dei judiciis: cur iste sic relinquitur, et ille ad tantam gratiam assumitur? cur etiam iste tantum affligitur, et ille tam eximie exaltatur? Ista omnem facultatem humanam excedunt, nec ad investigandum divum judicium ulla ratio prævalet vel disputatio. Quando ergo hæc tibi suggerit inimicus vel etiam quidam curiosi inquirunt homines, responde illud Prophetæ: Justus es, Domine, et justum judicium tuum; et illud: Judicia Domini vera justificata in semetipsa. Judicia mea metuenda sunt, non discutienda, quia humano intellectua sunt incomprehensibilia.

2\\. Noli etiam inquirere nec disputare de meritis Sanctorum, quis alio sit sanctior; aut quis major sit in regno cælorum. Talia generant sæpe lites et contentiones inutiles, nutriunt quoque superbiam et vanam gloriam: unde oriuntur invidiæ et dissensiones, dum ille istum Sanctum, et alius alium conatur superbe præfferre. Talia autem velle scire et investigare nullum fructum afferunt, sed magis Sanctis displicent, quia non sum Deus dissensionis, sed pacis, quæ pax magis in humilitate vera, quam in propria exaltatione consisit.

3\\. Quidam zelo devotionis trahuntur ad hos Sanctos vel ad illos, ampliori effectu, sed humano potius, quam divino. Ego sum qui cunctos condidi Sanctos; ego donavi gratiam; ego præstiti gloriam. Ego novi singulorum merita; ego præveni eos in benedictionibus dulcedinis meæ. Ego præscivi dilectos meos ante sæcula; ego eos elegi de mundo, non ipsi me præelegerunt. Ego vocavi per gratiam, attraxi per miscericordiam; ego perduxi eos per tentationes varias. Ego infudi consolationes magnificas; ego dedi perseverantiam; ego coronavi eorum patientiam.

4\\. Ego primum et novissimum agnosco; ego omnes inæstimabili dilectione amplector. Ego laudandus sum in omnibus Sanctis meis; ego super omnia benedicendus sum et honorandus in singulis, quos sic gloriose magnificavi, et prædestinavi sine ullis præcedentibus propriis meritis. Qui ergo unum de minimis meis contemsit, nec magnum honorat: quia pusillum et magnum ego feci. Qui derogat alicui Sanctorum, derogat et mihi, et omnibus cæteris in regno cælorum. Omnes unum sunt per charitatis vinculum, idem sentiunt, idem volunt et omnes in unum se diligunt.

5\\. Adhuc autem, quod multo altius est, plus me quam se et sua merita diligunt. Nam supra se rapti et extra propriam dilectionem tracti, toti in amorem meum pergunt, in quo et fruitive quiescunt. Nihil est quod eos avertere possit aut deprimere: quippe qui æterna veritate pleni, igne ardescunt inexstinguibilis charitatis. Taceant igitur carnales et animales homines de Sanctorum statu differere: qui non norunt nisi privata gaudia diligere; demunt et addunt pro sua inclinatione, non prout placet æternæ Veritati.

6\\. In multis est ignorantia, eorum maxime qui parum illuminati raro aliquem perfecta dilectione spirituali diligere norunt. Multi adhuc naturali affectu, et humana amicitia ad hos vel ad illos trahuntur; et sicut in inferioribus se habent, ita et de cælestibus imaginantur. Sed est distantia incomparabilis inter ea quæ imperfecti non cognitant, et ea quæ illuminati viri per revelationem contemplantur, et speculantur superna.

7\\. Cave ergo, fili, de istis curiose tractare, quæ scientiam tuam excedunt; sed hoc magis satage et intende, ut vel minimus in regno Dei queas inveniri. Et si quispiam sciret, quis alio sanctior esset, vel major haberetur in regno cælorum, quid ei hæc notitia prodesset, nisi se ex hac cognitione coram me humliaret, et in majorem mei nominis laudem exsurgeret? Multo acceptius Deo facit qui de peccatorum suorum magnitudine, et virtutum suarum parvitate cogitat, et quam longe a Sanctorum perfectione distat, quam is, qui de majoritate eorum vel parvitate disputat. Melius est Sanctos devotis precibus et lacrymis exorare et eorum gloriosa suffragia humili mente implicare, quam eorum secreta vana inquisitione perscrutari.

8\\. Illi bene et optime contentantur, si homines scirent contentari et vaniloquia sua compescere. Non gloriantur de propriis meritis, quippe qui sibi nil bonitatis adscribunt; sed totum mihi, quoniam ipsis cuncta ex infinita mea charitate donavi. Tanto amore divinitatis et gaudio supereffluenti replentur, ut nil desit eis gloriæ, nihilque desit felicitatis. Omnes Sancti quanto altiores in gloria tanto humiliores in se ipsis, et mihi viciniores et dilectiores existunt. Ideoque habes scriptum, quia mittebant coronas suas ante Deum, et ceciderunt in facies suas coram Agno et adoraverunt viventem in sæcula sæculorum.

9\\. Multi quærunt, quis major sit in regno Dei, qui ignorant an cum minimis erunt digni computari. Magnum est vel esse minimum in cælo, ubi omnes magni sunt: quia omnes filii Dei vocabuntur et erunt. Minimus erit in mille et peccator centum annorum morietur. Cum enim quærerent Discipuli, quis major esset in regno cælorum, tale audierunt responsum: Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum. Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste: hic major est in regno cælorum.

10\\. Væ eis, qui cum parvulis se humiliare sponte dedignantur, quoniam humilis janua regni cælestis eos non admittet intrare. Væ et divitibus, qui habent consolationes suas hic, quia pauperibus intrantibus in regnum Dei, ipsi stabunt foris ejulantes. Gaudete humiles, et exultate pauperes, quia vestrum est regnum Dei, si tamen in veritate ambulatis.

Cap. 59. Quod omnis spes et fiducia in solo Deo et figenda.

1\\. Domine, quæ est fiducia mea quam in hac vita habeo, aut quod majus solatium meum ex omnibus apparentibus sub cælo? Nonne tu, Domine Deus meus, cujus misericordiæ non est numerus? Ubi mihi bene fuit sine te? Aut quando male esse potuit præsente te? Malo pauper esse propter te, quam dives sine te. Eligo potius tecum in terra peregrainari, quam sine te cælum possidere. Ubi tu, ibi cælum; atque ibi mors est atque infernus, ubi tu non es. Tu mihi in desiderio es, et ideo post te gemere et clamare et exorare necesse est. In nullo denique possum plene considere, qui in necessitatibus auxilietur opportunius, nisi in te solo Deo meo. Tu es spes mea, et fiducia mea, et consolator meus, et fidelissimus in omnibus.

2\\. Omnes quæ sua sunt quærunt; tu salutem meam, et profectum meum solummodo prætendis et omnia in bonum mihi convertis. Et si variis tentationibus et adversitatibus exponas me, hoc totum ad utilitatem meam ordinas, qui mille modis dilectos tuos probare consuevisti. In qua probatione non minus diligi debes et laudari, quam si cælestibus consolationibus me repleres.

3\\. In te ergo, Domine Deus meus, pono totam spem meam et refugium; in te omnem tribulationem meam et angustiam meam constituo, quia totum infirumum et instabile invenio quidquid extra te conspicio. Non enim proderunt multi amici, neque fortes auxiliarii adjuvare poterunt, neque prudentes consiliarii responsum utile dare, neque libri Doctorum consolari, nec alia prætiosa substantia liberare, neque locus aliquis secretus contutari, si tu ipse non assistas, juves, confortes, consoleris, instruas et custodias.

4\\. Omnia namque, quæ ad pacem videntur esse et felicitatem habendam, te absente nihil sunt, nihilque felicitatis et veritate conferunt. Finis ergo omnium bonorum et altitudo vitæ et profunditas eloquiorum tu es; et in te super omnia sperare, fortissimum solatium omnium servorum tuorum. Ad te sunt oculi mei; in te confido, Deus meus; misericordiarum Pater, benedic et sanctifica animam meam benedictione cælesti, ut fiat habitatio sancta tua et sedes æternæ gloriæ tuæ, nihilque in templo tuæ dignitatis inveniatur, quod oculos tuæ majestatis offendat. Secundum multitudinem miserationum tuarum et magnitudinem bonitatis tuæ respice in me, et exaudi orationem pauperis servi tui, longe exulantis in regione umbræ mortis. Protege et conserva animam servuli tui inter tot discrimina vitæ corruptibilis, ac comitante gratia tua, dirige per viam pacis ad perpetuæ patriam felicitatis et claritatis.