×

We gebruiken cookies om LingQ beter te maken. Als u de website bezoekt, gaat u akkoord met onze cookiebeleid.

image

Liber Psalmorum, Psalmi 91-120, Psalmus 106

Psalmus 106

1 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. 2 Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos, 3 a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari. 4 Erraverunt in solitudine, in inaquoso ; viam civitatis habitaculi non invenerunt. 5 Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit. 6 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos ; 7 et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis. 8 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. 9 Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis. 10 Sedentes in tenebris et umbra mortis ; vinctos in mendicitate et ferro. 11 Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt. 12 Et humiliatum est in laboribus cor eorum ; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret. 13 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum liberavit eos. 14 Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit. 15 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. 16 Quia contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit. 17 Suscepit eos de via iniquitatis eorum ; propter injustitias enim suas humiliati sunt. 18 Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis. 19 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. 20 Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum. 21 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. 22 Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exsultatione. 23 Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis : 24 ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo. 25 Dixit, et stetit spiritus procellæ, et exaltati sunt fluctus ejus. 26 Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos ; anima eorum in malis tabescebat. 27 Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est. 28 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum eduxit eos. 29 Et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus. 30 Et lætati sunt quia siluerunt ; et deduxit eos in portum voluntatis eorum. 31 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. 32 Et exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum. 33 Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim ; 34 terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea. 35 Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum. 36 Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis : 37 et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis. 38 Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis ; et jumenta eorum non minoravit. 39 Et pauci facti sunt et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolore. 40 Effusa est contemptio super principes : et errare fecit eos in invio, et non in via. 41 Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias. 42 Videbunt recti, et lætabuntur ; et omnis iniquitas oppilabit os suum. 43 Quis sapiens, et custodiet hæc, et intelliget misericordias Domini ?

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE

Psalmus 106 Psalm 106

1 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. 2 Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos, 3 a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari. ||redeemed||||||||||||||||||setting sun||north|| 4 Erraverunt in solitudine, in inaquoso ; viam civitatis habitaculi non invenerunt. ||||||of the city|dwelling place|| 5 Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit. ||thirsty ones||||| 6 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos ; 7 et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis. |||||||||||||||||||they might go||| 8 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. 9 Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis. |satisfied||empty|||hungry soul|| 10 Sedentes in tenebris et umbra mortis ; vinctos in mendicitate et ferro. ||||||||begging||iron 11 Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt. 12 Et humiliatum est in laboribus cor eorum ; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret. ||||||||||||helped 13 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum liberavit eos. 14 Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit. 15 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. 16 Quia contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit. |||bronze||bars|iron| 17 Suscepit eos de via iniquitatis eorum ; propter injustitias enim suas humiliati sunt. 18 Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis. ||abominable||||||||| 19 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. 20 Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum. ||||he healed||||||deaths| 21 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. 22 Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exsultatione. |they shall sacrifice|||||||| 23 Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis : 24 ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo. ||||ships||||||||||||||deep sea 25 Dixit, et stetit spiritus procellæ, et exaltati sunt fluctus ejus. ||||storm||||| 26 Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos ; anima eorum in malis tabescebat. |||||||||||||was wasting away 27 Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est. ||||||drunk|||||devoured| 28 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum eduxit eos. 29 Et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus. ||storm|||air||they were silent|| 30 Et lætati sunt quia siluerunt ; et deduxit eos in portum voluntatis eorum. 31 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. 32 Et exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum. |exalt|||||||||| 33 Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim ; 34 terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea. ||||||||thirst||fruit-bearing||saltiness|||inhabitants|| 35 Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum. |||ponds|||||||| 36 Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis : 37 et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis. |||||||||they sowed|||they planted|||||of birth 38 Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis ; et jumenta eorum non minoravit. |||||||||||did not diminish 39 Et pauci facti sunt et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolore. |few||||troubled|||||| 40 Effusa est contemptio super principes : et errare fecit eos in invio, et non in via. poured out||contempt||||to wander||||the way|||| 41 Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias. |||||||||families 42 Videbunt recti, et lætabuntur ; et omnis iniquitas oppilabit os suum. |||they will rejoice||||will close|| 43 Quis sapiens, et custodiet hæc, et intelliget misericordias Domini ? |wise||will keep|||||