×

We gebruiken cookies om LingQ beter te maken. Als u de website bezoekt, gaat u akkoord met onze cookiebeleid.

image

Nuntii Latini (September 2006 - ...), 07-09-28

07-09-28

Reclamationes in Myanmar

28.09.2007, klo 16.27

Iam undecim dies sunt, cum monachi Buddhistae in re publica Myanmar, quo nomine Birmania hodie nuncupatur, regimini militari reclamitant.

Agminibus enim longissimis per urbes taciti incedentes effecerunt, ut multa dena milia hominum eis aggregarentur et a moderatoribus civitatis maiorem libertatem patriae flagitarent.

Die Mercurii rerum status in peius mutatus est, quod custodes publici non temperaverunt, quin multitudini reclamitanti vim adhiberent.

Quid Nicolas Sarcozy dixerit

28.09.2007, klo 16.26

Nicolas Sarcozy, praesidens Francogalliae, colloquio actis diurnis Americanis concesso ait se paratum esse ad sanctiones Iraniae imponendas, quamquam conventus Nationum Unitarum de ea re nihil decrevisset.

In Iranianos severissime consulendum esse, ut illis persuaderetur, ne arma nuclearia sibi parare pergerent.

Idem dixit terras Europaeas, si necesse esset, in illo negotio etiam sua sponte agere debere.

Lex ferriviaria in UE perlata

28.09.2007, klo 16.24

Parlamentum Europaeum novas leges de commeatu ferriviario Unionis Europaeae sciscere decrevit.

Postquam hae constitutiones anno bis millesimo nono exeunte (2009) valere coeperint, omnibus vectoribus suis iuribus fundamentalibus uti licebit.

Sanctum est verbi causa, ut viatores, si tramen eorum plus quam una hora exspectato serius ad stationem constitutam pervenisset, quartam partem pecuniae pro itinere solutae reciperent.

De flora et fauna Britanniae

28.09.2007, klo 16.24

Index herbarum et animalium in Britannia moribundorum iam mille centum quinquaginta genera continet, ut ex recenti existimatione apparet.

In numerum animantium, quibus celerrima tutela opus est, nuper etiam ericius et passer recepti sunt.

Una e gravissimis causis, cur natura tantum detrimentum ceperit, videtur esse, quod vita urbana usque latius patet.

Memoria Sibelii celebrata

28.09.2007, klo 16.23

Die vicesimo mensis Septembris (20.9.

memoria musicographi Jean Sibelius in Finnia recolebatur, nam eo ipso die quinquaginta anni ab morte eius elapsi erant. Constat Sibelium celeberrimum compositorum nostrorum inter omnes gentes esse, quam ob rem res gestae eius etiam peregre, verbi gratia Londinii, hoc autumno variis concentibus celebrantur.

In operibus Sibelii septem symphoniae eminent, sed composuit etiam sincinia, opera orchestralia, musicam clavili scriptam.

Praecepta medica electronica

28.09.2007, klo 16.23

Res sanitaria in Finnia anno proxime futuro ita renovabitur, ut in praeceptis medicis conscribendis ad usum electronicum transeatur.

Apothecae autem novum systema intra quattuor annos recipient.

Propositum est etiam archivum publicum instituere, ubi omnia, quae de valetudine aegrotorum scitu digna essent, diligenter reponerentur.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE

07-09-28 28.09.07 07-09-28 07-09-28 07-09-28 07-09-28 07-09-28

Reclamationes in Myanmar

28.09.2007, klo 16.27

Iam undecim dies sunt, cum monachi Buddhistae in re publica Myanmar, quo nomine Birmania hodie nuncupatur, regimini militari reclamitant. |||||monks|Buddhist monks|||||||Myanmar||is called|government|military|protesting

Agminibus enim longissimis per urbes taciti incedentes effecerunt, ut multa dena milia hominum eis aggregarentur et a moderatoribus civitatis maiorem libertatem patriae flagitarent. in columns||longest|||quietly|marching|caused to gather|||ten|thousands|people||would be gathered|||moderators|of the city|greater|freedom||