×

We gebruiken cookies om LingQ beter te maken. Als u de website bezoekt, gaat u akkoord met onze cookiebeleid.

image

GCSE Latin 2017, Virgil Aeneid 1, 3. Aeneid 1 223 - 241, FINAL

3. Aeneid 1 223 - 241, FINAL

223 Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo

224 despiciens mare velivolum terrasque iacentes

225 litoraque et latos populos, sic vertice caeli

226 constitit, et Libyae defixit lumina regnis.

227 atque illum tales iactantem pectore curas

228 tristior et lacrimis oculos suffusa nitentes

229 adloquitur Venus: "O qui res hominumque deumque 230 aeternis regis imperiis, et fulmine terres,

231 quid meus Aeneas in te committere tantum,

232 quid Troes potuere, quibus, tot funera passis,

233 cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis?

234 certe hinc Romanos olim, volventibus annis,

235 hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri,

236 qui mare, qui terras omni dicione tenerent,

237 pollicitus - quae te, genitor, sententia vertit?

238 hoc equidem occasum Troiae tristesque ruinas

239 solabar, fatis contraria fata rependens;

240 nunc eadem fortuna viros tot casibus actos

241 insequitur. quem das finem, rex magne, laborum?"

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE

3. Aeneid 1 223 - 241, FINAL Äneis|schlussendlich 3. Aeneis 1 223 - 241, ENDGÜLTIG 3. Aeneid 1 223 - 241, FINAL 3. Eneida 1 223 - 241, FINAL 3. Énéide 1 223 - 241, FINAL 3. Eneida 1 223 - 241, FINAL 3. Енеїда 1 223 - 241, ЗАКЛЮЧЕННЯ

223 Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo Und|bereits|End|warum|als|Jupiter|Himmel|obersten Himmel

224 despiciens mare velivolum terrasque iacentes blickend auf|Meer|Luftschiff|Länder|liegendes Land