Lhomond Epitome 10: Iosephus V
77. Iosephus duos filios suos ad patrem adducit ut iis bene precetur
Iosephus adduxit ad patrem duos filios suos Manassem et Ephraïmum; posuit Manassem, qui natu maior erat, ad dextram senis, Ephraïmum vero minorem ad sinistram eius. At Iacobus decussans manus dextram imposuit Ephraïmo, sinistram autem Manassi, et utrique simul bene precatus est. Quod Iosephus animadvertens aegre tulit, et conatus est manus patris commutare. At pater restitit, dixitque Iosepho: “scio, fili mi, scio hunc esse maiorem natu, et illum minorem; id prudens feci.” Ita Iacobus Ephraïmum Manassi anteposuit.
78. Iosephus praecipit ut pater exstinctus in regione Chanaan sepeliatur
Ut vidit Iosephus exstinctum patrem, ruit super eum flens, et osculatus est eum, luxitque illum diu. Deinde praecepit medici ut condirent corpus; et ipse cum fratribus multisque Aegyptiis patrem deportavit in regionem Chanaan. Ibi funus fecerunt cum magno planctu, et sepelierunt corpus in spelunca ubi iacebant Abrahamus et Isaacus; reversique sunt in Aegyptum.
79. Fratres Iosephus consolatur
Post mortem patris, timebant fratres Iosephi ne ulcisceretur iniuriam quam acceperat; miserunt igitur ad illum rogantes nomine patris ut eam oblivisceretur, sibique condonaret. Quibus Iosephus respondit: “non est quod timeatis. Vos quidem malo in me animo fecistis; sed Deus convertit illud in bonum; ego vos alam et familias vestras.” Consolatus est eos plurimis verbis, et leniter cum illis locutus est.
80. Iosephus moritur
Iosephus vixit annos centum et decem; quumque esset morti proximus, convocavit fratres suos, et illos admonuit se brevi moriturum esse. “Ego,” inquit, “iam morior; Deus vos non deseret, sed erit vobis praesidio, et deducet vos aliquando ex Aegypto in regionem quam patribus nostris promisit. Oro vos atque obtestor ut illuc ossa mea deportetis.” Deinde placide obiit. Corpus eius conditum est, et in feretro positum.