×

We gebruiken cookies om LingQ beter te maken. Als u de website bezoekt, gaat u akkoord met onze cookiebeleid.

image

GCSE Latin 2017, Catullus and Ovid, 8. Ovid 21-40, FINAL

8. Ovid 21-40, FINAL

21 sed tu praecipue curvis venare theatris:

22 haec loca sunt voto fertiliora tuo.

23 illic invenies quod ames, quod ludere possis,

24 quodque semel tangas, quodque tenere velis.

25 ut redit itque frequens longum formica per agmen,

26 granifero solitum cum vehit ore cibum,

27 aut ut apes saltusque suos et olentia nactae

28 pascua per flores et thyma summa volant,

29 sic ruit ad celebres cultissima femina ludos:

30 copia iudicium saepe morata meum est.

31 spectatum veniunt, veniunt spectentur ut ipsae:

32 ille locus casti damna pudoris habet.

33 primus sollicitos fecisti, Romule, ludos,

34 cum iuvit viduos rapta Sabina viros.

35 tunc neque marmoreo pendebant vela theatro,

36 nec fuerant liquido pulpita rubra croco;

37 illic quas tulerant nemorosa Palatia, frondes

38 simpliciter positae, scena sine arte fuit;

39 in gradibus sedit populus de caespite factis,

40 qualibet hirsutas fronde tegente comas.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE

8. Ovid 21-40, FINAL 8. Ovid 21-40, FINAL 8\. Ovídio 21-40, FINAL

21 sed tu praecipue curvis venare theatris: ||especially|in curved|hunt|theaters

22 haec loca sunt voto fertiliora tuo. these|places||wish|more fertile|

23 illic invenies quod ames, quod ludere possis, there|you will find|that|you love|that|to play|you can

24 quodque semel tangas, quodque tenere velis. and|once|you touch||to hold|you want

25 ut redit itque frequens longum formica per agmen, |returns|and|frequent|long|ant|through|line 25 as he returns and frequents the long ant along the train,

26 granifero solitum cum vehit ore cibum, grain-bearing|accustomed||he carries|mouth|food

27 aut ut apes saltusque suos et olentia nactae |||and their leaps||||

28 pascua per flores et thyma summa volant,

29 sic ruit ad celebres cultissima femina ludos:

30 copia iudicium saepe morata meum est.

31 spectatum veniunt, veniunt spectentur ut ipsae:

32 ille locus casti damna pudoris habet.

33 primus sollicitos fecisti, Romule, ludos,

34 cum iuvit viduos rapta Sabina viros.

35 tunc neque marmoreo pendebant vela theatro,

36 nec fuerant liquido pulpita rubra croco;

37 illic quas tulerant nemorosa Palatia, frondes

38 simpliciter positae, scena sine arte fuit;

39 in gradibus sedit populus de caespite factis,

40 qualibet hirsutas fronde tegente comas. any||||