×

Używamy ciasteczek, aby ulepszyć LingQ. Odwiedzając stronę wyrażasz zgodę na nasze polityka Cookie.

image

Regula Sancti Benedicti, Capita 62-65

Capita 62-65

Caput LXII. De Sacerdotibus Monasterii.

Si quia Abbas sibi Presbyterum, vel Diaconum ordinare petierit, de suis eligat qui dignus sit Sacerdotio fungi. Ordinatus autem caveat elationem aut superbiam; nec quicquam praesumat, nisi quod ei ab Abbate praecipitur, sciens se multo magis disciplinae regulari subditum. Nec occasione Sacerdotii obliviscatur Regulae obedientiam et disciplinam, sed magis ac magis in Domino proficiat.

Locum vero illum semper attendat, quo ingressus est Monasterium, praeter officium altaris, et si forte electio Congregationis et voluntas Abbatis pro vitae merito eum promovere voluerit : qui tamen regulam a Decanis, vel Praepositis constitutam sibi servandam sciat; quod si aliter praesumpserit, non ut sacerdos, sed ut rebellis judicetur. Et saepe admonitus si non correxerit, etiam Episcopus adhibeatur in testimonium. Quod si nec sic emendaverit, clarescentibus culpis, projiciatur de Monasterio; si tamen talis fuerit ejus contumacia, ut subdi aut obedire Regulae nolit.

Caput LXIII. De Ordine Congregationis.

Ordines suos in Monasterio ita conservent, ut conversionis tempus et vitae meritum discernit, vel ut Abbas constituerit. Qui Abbas non conturbet gregem sibi commissum, nec quasi libera utens potestate, injuste disponat aliquid : sed cogitet semper, quia de omnibus judiciis et operibus suis redditurus est Deo rationem. Ergo secundum ordines quos constituerit, vel quos habuerint ipsi fratres, sic accedant ad Pacem, ad Communionem, ad Psalmum imponendum, in Choro standum. Et in omnibus omnino locis aetas non discernatur in ordine, nec praejudicet; quia Samuel et Daniel pueri Presbyteros judicaverunt.

Ergo exceptis iis, quos (ut diximus) altiori consilio Abbas praetulerit, vel degradaverit certis ex causis, reliqui omnes, ut convertuntur, ita sint, ut, verbi gratia, qui secunda diei hora venerit in Monasterium, juniorem se noverit esse illo qui prima hora diei venit, cujuslibet aetatis aut dignitatis sit. Pueris vero per omnia ab omnibus disciplina teneatur.

Juniores ergo Priores suos honorent: Priores vero juniores diligant. In ipsa autem appellatione nominum nulli liceat alium puro nomine appellare; sed Priores juniores suos fratres nominent, juniores autem Priores suos “Nonnos” vocent, quod intelligitur paterna reverentia. Abbas autem, quia vices Christi agere videtur, Domnus et Abbas vocetur : non sua assumptione, sed honore et amore Christi. Ipse autem cogitet, et sic se exhibeat ut dignus sit tali honore.

Ubicumque autem sibi obviant fratres, junior a Priore benedictionem petat. Transeunte majore, junior surgat et det ei locum sedendi. Nec praesumat junior consedere, nisi ei praecipiat senior suus : ut fiat quod scriptum est: “Honore invicem praevenientes.” Pueri parvuli, vel adolescentes, in Oratorio vel ad mensam, cum disciplina ordines suos consequantur. Foris autem vel ubiubi, custodiam habeant et disciplinam, usque dum ad intelligibilem aetatem perveniant.

Caput LXIV. De Ordinando Abbate.

In Abbatis ordinatione illa semper consideretur ratio, ut hic constituatur, quem sibi omnis concors Congregatio, secundum timorem Dei, sive etiam pars quamvis parva Congregationis, saniori consilio elegerit. Vitae autem merito, et sapientiae doctrina eligatur, qui ordinandus est, etiam si ultimus fuerit in ordine Congregationis. Quod si etiam omnis Congregatio vitiis suis (quod quidem absit) consentientem personam pari consilio elegerit, et vitia ipsa aliquatenus in notitiam Episcopi (ad cujus Dioecesim pertinet locus ipse) vel Abbatibus, aut Christianis vicinis claruerint, prohibeant pravorum praevalere consensum, et domui Dei dignum constituant dispensatorem; scientes, pro hoc se recepturos mercedem bonam, si illud caste et zelo Dei faciant, sicut e contrario peccatum, si negligant.

Ordinatus autem Abbas cogitet semper quale onus suscepit, et cui redditurus est rationem villicationis suae; sciatque sibi oportere prodesse magis, quam praesse. Oportet ergo eum esse doctum in lege divina, ut sciat unde proferat nova et vetera: castum, sobrium, misericordem; et semper superexaltet misericordiam judicio, ut idem ipse consequatur. Oderit vitia, diligat fratres.

In ipsa autem correctione prudenter agat, et ne quid nimis; ne dum nimis eradere cupit aeruginem, frangatur vas; suaque fragilitate semper suspectus sit, memineritque calamum quassatum non conterendum. In quibus non dicimus, ut permittat nutriri vitia, sed prudenter et cum charitate ea amputet, prout viderit cuique expedire, sicut jam diximus; et studeat plus amari, quam timeri. Non sit turbulentus et anxius, non sit nimius et obstinatus, non zelotypus et nimis suspiciosus, quia nunquam requiescet.

In ipsis imperiis suis sit providus et consideratus, sive secundum Deum, sive secundum seculum sint. Opera quae injungit, discernat ac temperet, cogitans discretionem sancti Jacob, dicentis: “Si greges meos plus in ambulando fecero laborare, morientur cuncti una die.” Haec ergo aliaque testimonia discretionis matris virtutis sumens, sic omnia temperet, ut sit quod et fortes cupiant, et infirmi non refugiant. Et praecipue, ut praesentem Regulam in omnibus conservet; ut, dum bene ministraverit, audiat a Domino, quod servus bonus, qui erogavit triticum conservis suis in tempore suo: “Amen dico vobis, ait, super omnia bona sua constituet eum.”

Caput LXV. De Praeposito Monasterii.

Saepius quidem contingit, ut per ordinationem Praepositi scandala gravia in Monasteriis oriantur, dum sint aliqui maligno spiritu superbiae inflati, qui aestimantes se secundos Abbates esse, assumentes sibi tyrannidem, scandala nutriunt, dissensiones in Congregatione faciunt, et maxime in illis locis, ubi ab eodem Sacerdote, vel ab eisdem Abbatibus qui Abbatem ordinant, ab ipsis etiam et Praepositus ordinatur. Quod quam sit absurdum facile advertitur, quia ab ipso initio ordinationis materia ei datur superbiendi, dum ei suggeritur a cogitationibus suis, exutum eum esse a potestate Abbatis sui, quia ab ipsis est ordinatus, a quibus et Abbas. Hinc suscitantur invidiae, rixae, detractiones, aemulationes, dissensiones, exordinationes; et dum contraria sibi invicem Abbas Praepositusque sentiunt, et ipsorum necesse est sub hac dissensione animas periclitari; et ii qui sub ipsis sunt, dum adulantur partibus, eunt in perditionem. Cujus periculi malum illos respicit in capite, qui talibus in ordinatione se fecerunt auctores. Ideoque nos praevidemus expedire propter pacis charitatisque custodiam, in Abbatis pendere arbitrio ordinationem Monasterii sui. Et si potest fieri, per Decanos ordinetur (ut antea disposuimus) omnis utilitas Monasterii, prout Abbas disposuerit: ut dum pluribus committitur, unus non superbiat.

Quod si aut locus expetit, aut Congregatio petierit rationabiliter cum humilitate, et Abbas judicaverit expedire, quemcumque elegerit Abbas, cum consilio fratrum timentium Deum, ordinet ipse sibi Praepositum. Qui tamen Praepositus illa agat cum reverentia quae ab Abbate suo ei injuncta fuerint, nihil contra Abbatis voluntatem, aut ordinationem faciens: quia quantum praelatus est caeteris, tantum eum oportet sollicite observare praecepta Regulae.

Qui Praepositus, si repertus fuerit vitiosus, aut elatione deceptus superbiae, aut contemptor sanctae Regulae fuerit comprobatus, admoneatur verbis usque quater : si non emendaverit, adhibeatur ei correctio disciplinae regularis. Quod si neque sic correxerit, tunc dejiciatur de ordine Praepositurae, et alius, qui dignus est, in loco ejus subrogetur. Quod si et postea in Congregatione quietus et obediens non fuerit, etiam de Monasterio expellatur. Cogitet tamen Abbas, se de omnibus judiciis Deo redditurum rationem, ne forte invidiae aut zeli flamma urat animam.

Capita 62-65 Kapitel 62-65 Chapters 62-65