×

Używamy ciasteczek, aby ulepszyć LingQ. Odwiedzając stronę wyrażasz zgodę na nasze polityka Cookie.


image

Nuntii Latini (September 2006 - ...), 06-11-10

06-11-10

Saddam Hussein capitis damnatus

10.11.2006, klo 12.03

Saddam Hussein, pristinus Iraquianorum dictator, in supremo tribunali Iraquiae damnatus est, ut laqueo suspenderetur.

Antequam poena exsequatur, sententiam mortis in tribunali appellationis confirmari oportet. Si iudices huius tribunalis causam legitime actam esse censuerint, supplicium de Saddamo intra unum mensem sumetur.

Etiam Barzan Ibrahim, frater Saddami consanguineus, et Awad Hamed al-Bander, dux pristinus tribunalis revolutionarii, capitis damnati sunt.

Vicepraesidens Taha Jassin, capitis absolutus, in carcerem sempiternum conici iussus est.

Praesidens Iraquiae Jalal Talabani supremum tribunal iuste et legitime egisse affirmavit, sed de iudicio facto sententiam non dixit. Crimen, quo Saddam cum adiutoribus suis damnatus est, fuit caedes centum duodequinquaginta shiitarum, quae in oppido Dujail anno millesimo nongentesimo octogesimo secundo facta est.

Illa caede Saddamum ulcisci voluisse, quod sicarii eum in eodem oppido occidere paulo ante conati essent.

Postea novum contra Saddamum iudicium susceptum est, in quo ille genocidii Curdorum accusatur. Una eiusdem sceleris accusantur sex alii viri, in his consobrinus Saddami Ali al-Majid, qui a gaso contra Curdos adhibito Ali "Chemicus" vocatur. Centum octoginta milia Curdorum illa caede perisse aestimantur.

(Tuomo Pekkanen)

Unio Europaea poenae mortis adversatur

10.11.2006, klo 12.01

Finni, qui hoc tempore praesidium Unionis Europaeae tenent, monent Unionem mortis poenae in omnibus rerum condicionibus adversari; ideo ne Saddami quidem poenam esse exsequendam.

Quamquam in commmunicatione ministerii a rebus exteris Finnorum commemoratur Unionem Europaeam facinora administrationis Saddami Hussein iterum iterumque condemnavisse.

(Tuomo Pekkanen)

Comitia Americanorum

10.11.2006, klo 12.01

In USA die Martis comitia facta sunt, in quibus tota camera inferior sive repraesentativorum et tertia pars senatorum creati sunt.

Simul etiam gubernatores triginta sex civitatum designati sunt.

In utraque camera republicani, qui res in Iraquia male gessisse iudicantur, cladem acceperunt.

(Tuomo Pekkanen)

Abortus illegales letales

10.11.2006, klo 12.00

Ordo gynaecologorum internationalis rettulit abortus artificiales legi contrarios esse gravissimum problema, quo praesertim populi egentiores premerentur.

Causas esse paupertatem et inaequalitatem, et quod iura feminis negarentur.

Plurimos abortus artificiales fieri in Media et Meridiana Asia. Singulis annis septuagena millena feminarum abortu illegaliter facto perire.

(Tuomo Pekkanen)

Pinguitudo Europaeis imminet

10.11.2006, klo 11.59

Ordo mundi sanitarius (WHO) monuit pinguitudinem Europaeorum, quae usque continuaretur, iam incremento oeconomico imminere.

Viginti tres centesimas virorum et triginta sex centesimas feminarum in Europa iam obesitate laborare, ex liberis circiter tertiam partem superpondium habere.

Homines pinguescere, cum cibis nimis adipatis vescerentur et corpus exercere neglegerent.

(Tuomo Pekkanen)

06-11-10 06.11.10 06-11-10 06-11-10 06-11-10 11/06/10 06-11-10

Saddam Hussein capitis damnatus Saddam Hussein was sentenced to death

10.11.2006, klo 12.03

Saddam Hussein, pristinus Iraquianorum dictator, in supremo tribunali Iraquiae damnatus est, ut laqueo suspenderetur. ||||||||||||gallows|hanged Saddam Hussein, the former Iraqi dictator, was sentenced by the Supreme Court of Iraq to be hanged.

Antequam poena exsequatur, sententiam mortis in tribunali appellationis confirmari oportet. ||executes||||||| Before the sentence can be carried out, the death sentence must be confirmed in an appeals court. Si iudices huius tribunalis causam legitime actam esse censuerint, supplicium de Saddamo intra unum mensem sumetur. ||||||||have judged||||||| If the judges of this tribunal decide that the case has been conducted legally, the execution of Saddam will be carried out within one month.

Etiam Barzan Ibrahim, frater Saddami consanguineus, et Awad Hamed al-Bander, dux pristinus tribunalis revolutionarii, capitis damnati sunt. Barzan Ibrahim, Saddam's half-brother, and Awad Hamed al-Bander, the former leader of the Revolutionary Tribunal, were also sentenced to death.

Vicepraesidens Taha Jassin, capitis absolutus, in carcerem sempiternum conici iussus est. ||||||to prison|||| The vice-president Taha Jassin, acquitted of the capital, was ordered to be thrown into eternal prison.

Praesidens Iraquiae Jalal Talabani supremum tribunal iuste et legitime egisse affirmavit, sed de iudicio facto sententiam non dixit. The president of Iraq, Jalal Talabani, stated that the Supreme Court had acted justly and legitimately, but did not give a verdict on the verdict. Crimen, quo Saddam cum adiutoribus suis damnatus est, fuit caedes centum duodequinquaginta shiitarum, quae in oppido Dujail anno millesimo nongentesimo octogesimo secundo facta est. |||||||||massacre||one hundred forty-eight|||||||||||| The crime for which Saddam was convicted with his aides was the massacre of one hundred and fifty Shiites, which took place in the town of Dujail in the year 1982.

Illa caede Saddamum ulcisci voluisse, quod sicarii eum in eodem oppido  occidere paulo ante conati essent. |||to avenge|||assassins||||||||| She said she wanted to avenge Saddam's murder, because assassins had tried to kill him in the same town a little earlier.

Postea novum contra Saddamum iudicium susceptum est, in quo ille genocidii Curdorum accusatur. |||||taken up||||||| Later, a new trial was held against Saddam, in which he is accused of the genocide of the Kurds. Una eiusdem sceleris accusantur sex alii viri, in his consobrinus Saddami Ali al-Majid, qui a gaso contra Curdos adhibito Ali "Chemicus" vocatur. ||||six|||||cousin||||||||||||| Six other men are accused of the same crime, including Saddam's cousin Ali al-Majid, who is called Ali "the Chemist" by the gas used against the Kurds. Centum octoginta milia Curdorum illa caede perisse aestimantur. |eighty|||||| One hundred and eighty thousand Kurds are estimated to have perished in that massacre.

(Tuomo Pekkanen)

Unio Europaea poenae mortis adversatur The European Union opposes the death penalty

10.11.2006, klo 12.01

Finni, qui hoc tempore praesidium Unionis Europaeae tenent, monent Unionem mortis poenae in omnibus rerum condicionibus adversari; ideo ne Saddami quidem poenam esse exsequendam. The Finns, who at this time hold the protection of the European Union, warn the Union against the death penalty in all circumstances; Therefore, even Saddam's punishment should not be carried out.

Quamquam in commmunicatione ministerii a rebus exteris Finnorum commemoratur Unionem Europaeam facinora administrationis Saddami Hussein iterum iterumque condemnavisse. However, in the communication of the Ministry of Foreign Affairs of Finland, it is mentioned that the European Union has repeatedly condemned the atrocities of Saddam Hussein's administration.

(Tuomo Pekkanen)

Comitia Americanorum American elections

10.11.2006, klo 12.01

In USA die Martis comitia facta sunt, in quibus tota camera inferior sive repraesentativorum et tertia pars senatorum creati sunt. In the USA on Tuesday elections were held, in which the entire lower house of representatives and a third of the senators were elected.

Simul etiam gubernatores triginta sex civitatum designati sunt. At the same time the governors of thirty-six states were appointed.

In utraque camera republicani, qui res in Iraquia male gessisse iudicantur, cladem acceperunt. In both chambers, the Republicans, who are judged to have handled things badly in Iraq, were defeated.

(Tuomo Pekkanen)

Abortus illegales letales Illegal lethal abortions

10.11.2006, klo 12.00

Ordo gynaecologorum internationalis rettulit abortus artificiales legi contrarios esse  gravissimum problema, quo praesertim populi egentiores premerentur. The International Order of Gynecologists reported that artificial abortions against the law were a serious problem, which would especially affect the poorer people.

Causas esse paupertatem et inaequalitatem, et quod iura feminis negarentur. The causes were poverty and inequality, and the fact that women were denied rights.

Plurimos abortus artificiales fieri in Media et Meridiana Asia. Most artificial abortions take place in Central and South Asia. Singulis annis septuagena millena feminarum abortu illegaliter facto perire. Every year seventy thousand women die from illegal abortions.

(Tuomo Pekkanen)

Pinguitudo Europaeis imminet Obesity threatens Europeans

10.11.2006, klo 11.59

Ordo mundi sanitarius (WHO) monuit pinguitudinem Europaeorum, quae usque continuaretur, iam incremento oeconomico imminere. The World Health Organization (WHO) has warned that European obesity, which will continue until now, threatens economic growth.

Viginti tres centesimas virorum et triginta sex centesimas feminarum in Europa iam obesitate laborare, ex liberis circiter tertiam partem superpondium habere. Twenty-three percent of men and thirty-six percent of women in Europe already suffer from obesity, and about a third of their children are overweight.

Homines pinguescere, cum cibis nimis adipatis vescerentur et corpus exercere neglegerent. People get fat when they eat too much fatty foods and neglect to exercise.

(Tuomo Pekkanen)