×

Używamy ciasteczek, aby ulepszyć LingQ. Odwiedzając stronę wyrażasz zgodę na nasze polityka Cookie.


image

Nuntii Latini (September 2006 - ...), 06-11-17

06-11-17

Rumsfeld munus deposuit

17.11.2006, klo 11.19

Novus minister defensionis Civitatum Americae Unitarum creatus est Robert Gates, pristinus director Rei exploratoriae centralis (CIA) sexaginta tres annos natus.

Successit in locum ministri Donald Rumsfeld, cui munus deponendum erat, postquam factio eius comitiis factis cladem accepit.

Rumsfeld magistratu suo sex annos functus maxime in eo reprehendebatur, quod bellum in Afganistania et Iraquia eo administratore male gereretur.

(Reijo Pitkäranta)

De obstinatione Cubanorum

17.11.2006, klo 11.18

Cooperatio Unionis Europaeae et Cubae multum difficultatis habet Cubanis obstinate recusantibus, quominus auxilium populis egentioribus praebitum a civitatibus Europaeis recipiant.

Condiciones enim politicas sibi propositas non accipiunt.

Monendum tamen est necessitudines inter utramque partem commerciales florere et dimidiam fere partem peregrinorum, qui Cubam obeunt, ex Europa venire.

(Reijo Pitkäranta)

Copiae silvarum augentur

17.11.2006, klo 11.17

Credebatur iam in eo esse, ut silvae orbis terrarum in annos deminuerentur. Quae condicio rerum autem ex inopinato in melius conversa est, ut censet grex investigatorum internationalis, cui praeest Pekka Kauppi, professor Universitatis Helsinkiensis.

Cum copia arborum in multis orbis partibus, praesertim in Sinis et India, magno incremento augeatur, fieri posse, ut interitus silvarum triginta annis proxime futuris omnino impediatur.

(Reijo Pitkäranta)

Multi ex hemicrania laborant

17.11.2006, klo 11.17

Amplius quinquies centena milia Finnorum, praesertim feminae aetatis iam constantis, morbo hemicraniae laborant.

Quae quamvis ita sint, saepe fit, ut hoc incommodum in sedibus operandi parvi pendatur. Huc accedit, quod plerique hoc vitio aegrotantes aut medicum adhibere nolunt aut remedium sumere cunctantur.

Dicitur hemicrania in Europa frequentior esse quam asthma, diabetes mellitus, epilepsiaque, si haec tria in unum conferantur.

(Reijo Pitkäranta)

Torvalds in heroum numero

17.11.2006, klo 11.16

Redactores actorum septimanalium Americanorum nomine Time, cum anniversarium sexagesimum editionis suae Europaeae celebrare vellent, sexaginta homines elegerunt, quos pro heroibus habent.

Unus eorum est Linus Torvalds, programmator Finnus triginta septem annos natus, cui titulus herois propterea datus est, quod systema in machinis computatoriis operandi sollertissime renovavit.

(Reijo Pitkäranta)

De cognitione geographiae

17.11.2006, klo 11.16

Cognitio geographiae iuvenibus Americanis pessima est, ut patet ex percontatione, quam National Geographic nuper divulgavit.

Duae partes illorum adulescentium Iraquiam in mappa mundi ponere non sciebant, et tertia pars respondentium ne civitates Ludoviciam et Mississippiam quidem in tabula Civitatum Americae Unitarum repperit, quamvis tempestates has regiones affligentes effecissent, ut instrumenta communicativa omnium oculos ad eas converterent.

(Tom Bergman)

06-11-17 17.11.06 06-11-17 06-11-17 11/06/17 17年6月11日

Rumsfeld munus deposuit Rumsfeld resigned

17.11.2006, klo 11.19

Novus minister defensionis Civitatum Americae Unitarum creatus est Robert Gates, pristinus director Rei exploratoriae centralis (CIA) sexaginta tres annos natus. The new Secretary of Defense of the United States of America was created by Robert Gates, the former director of the Central Intelligence Agency (CIA) at the age of sixty-three.

Successit in locum ministri Donald Rumsfeld, cui munus deponendum erat, postquam factio eius comitiis factis cladem accepit. He succeeded Secretary Donald Rumsfeld, who had to resign after his party was defeated in the elections.

Rumsfeld magistratu suo sex annos functus maxime in eo reprehendebatur, quod bellum in Afganistania et Iraquia eo administratore male gereretur. During his six years in office, Rumsfeld was criticized mainly for the fact that the war in Afghanistan and Iraq was being conducted badly by that administrator.

(Reijo Pitkäranta)

De obstinatione Cubanorum On the obstinacy of the Cubans

17.11.2006, klo 11.18

Cooperatio Unionis Europaeae et Cubae multum difficultatis habet Cubanis obstinate recusantibus, quominus auxilium populis egentioribus praebitum a civitatibus Europaeis recipiant. The cooperation between the European Union and Cuba has a lot of difficulties with the Cubans obstinately refusing to accept the aid provided by the European states to the needy people.

Condiciones enim politicas sibi propositas non accipiunt. For they do not accept the political conditions proposed to them.

Monendum tamen est necessitudines inter utramque partem commerciales florere et dimidiam fere partem peregrinorum, qui Cubam obeunt, ex Europa venire. It should be noted, however, that the commercial relations between the two sides are flourishing and that almost half of the foreigners who visit Cuba come from Europe.

(Reijo Pitkäranta)

Copiae silvarum augentur Forest resources are increasing

17.11.2006, klo 11.17

Credebatur iam in eo esse, ut silvae orbis terrarum in annos deminuerentur. It was already believed that the world's forests were being reduced in years. Quae condicio rerum autem ex inopinato in melius conversa est, ut censet grex investigatorum internationalis, cui praeest Pekka Kauppi, professor Universitatis Helsinkiensis. This situation has unexpectedly changed for the better, according to an international group of researchers led by Pekka Kauppi, a professor at the University of Helsinki.

Cum copia arborum in multis orbis partibus, praesertim in Sinis et India, magno incremento augeatur, fieri posse, ut interitus silvarum triginta annis proxime futuris omnino impediatur. Since the amount of trees in many parts of the world, especially in China and India, is increasing at a great rate, it is possible that the destruction of forests will be completely prevented in the next thirty years.

(Reijo Pitkäranta)

Multi ex hemicrania laborant Many suffer from migraines

17.11.2006, klo 11.17

Amplius quinquies centena milia Finnorum, praesertim feminae aetatis iam constantis, morbo hemicraniae laborant. More than 500,000 Finns, especially women of middle age, suffer from migraines.

Quae quamvis ita sint, saepe fit, ut hoc incommodum in sedibus operandi parvi pendatur. Although these things are so, it often happens that this disadvantage hangs in the seats of small operations. Huc accedit, quod plerique hoc vitio aegrotantes aut medicum adhibere nolunt aut remedium sumere cunctantur. In addition to this, most people suffering from this disease either do not want to consult a doctor or hesitate to take a remedy.

Dicitur hemicrania in Europa frequentior esse quam asthma, diabetes mellitus, epilepsiaque, si haec tria in unum conferantur. It is said that migraine is more common in Europe than asthma, diabetes mellitus, and epilepsy, if these three are put together.

(Reijo Pitkäranta)

Torvalds in heroum numero Torvalds is among the heroes

17.11.2006, klo 11.16

Redactores actorum septimanalium Americanorum nomine Time, cum anniversarium sexagesimum editionis suae Europaeae celebrare vellent, sexaginta homines elegerunt, quos pro heroibus habent. The editors of the American weekly magazine called Time, when they wished to celebrate the sixtieth anniversary of their European edition, chose sixty men whom they have as heroes.

Unus eorum est Linus Torvalds, programmator Finnus triginta septem annos natus, cui titulus herois propterea datus est, quod systema in machinis computatoriis operandi sollertissime renovavit. One of them is Linus Torvalds, a thirty-seven-year-old Finnish programmer, who was given the title of hero because he skillfully innovated the operating system of computer machines.

(Reijo Pitkäranta)

De cognitione geographiae On the knowledge of geography

17.11.2006, klo 11.16

Cognitio geographiae iuvenibus Americanis pessima est, ut patet ex percontatione, quam National Geographic nuper divulgavit. The knowledge of geography among young Americans is very poor, according to a survey recently published by National Geographic.

Duae partes illorum adulescentium Iraquiam in mappa mundi ponere non sciebant, et tertia pars respondentium ne civitates Ludoviciam et Mississippiam quidem in tabula Civitatum Americae Unitarum repperit, quamvis tempestates has regiones affligentes effecissent, ut instrumenta communicativa omnium oculos ad eas converterent. Two parts of those young people did not know how to place Iraq on the world map, and a third of the respondents did not even find the states of Louisiana and Mississippi on the map of the United States of America, although the storms afflicting these regions caused the communication media to turn everyone's eyes to them.

(Tom Bergman)