×

Używamy ciasteczek, aby ulepszyć LingQ. Odwiedzając stronę wyrażasz zgodę na nasze polityka Cookie.


image

Nuntii Latini (September 2006 - ...), 06-12-08

06-12-08

Finnia constitutionem Unionis Europaeae accepit

08.12.2006, klo 10.18

Suffragio facto parlamentum Finniae legem fundamentalem Unionis Europaeae accepit.

Ex ducentis delegatis centum viginti quinque pro lege suffragia dederunt, duodequadraginta contra legem.

Quattuor delegati vacuam schedulam dederunt, ceteri aberant. Finnia est sexta decima terra, quae legem comprobavit. Antea Francia et Nederlandia eandem repudiaverunt.

(Tuomo Pekkanen)

Halonen de statu Russiae sollicita

08.12.2006, klo 10.17

Praesidens Finniae Tarja Halonen dixit se caedibus in Russia politicis et evolutione eius iuridica sollicitari.

Si administratores Russiae de caedibus nescirent, causam esse sollicitudinis, sin scirent, causam adhuc maiorem.

Halonen monuit breve tempus ab Unione Sovietica dissoluta actum esse neque Russiam adhuc usum civitatis iuridicae occidentalis habere.

(Tuomo Pekkanen)

Nova victima veneficorum

08.12.2006, klo 10.16

Jegor Gaidar, olim primus minister Russiae, mense Novembri (24.11.) in Irlandia in morbum insolitum incidit.

Cum Dublini novum librum, quem scripserat, praesentabat, repente male se habere coepit. Medici, qui eum curabant, censebant eum verisimiliter consulto venenatum esse, quia nulla causa naturalis intoxicationis inventa esset.

Acta diurna Russica, quibus nomen est Kommersant, iudicaverunt venenationem Gaidaris cum morte speculatoris Alexandri Litvinenko et redactricis Annae Politkovskaja cohaerere.

Ille venenatione radioactiva affectus post longam agoniam Londinii periit, haec glandibus pistolii transfixa Moscuae in vestibulo domus ipsius occisa est.

(Tuomo Pekkanen)

Kofi Annan: In Iraquia bellum civile

08.12.2006, klo 10.14

In colloquio a societate BBC transmisso Kofi Annan, secretarius generalis Nationum Unitarum, dixit condiciones in Iraquia esse multo peiores quam aliquot annis ante in Libano et aliis terris, in quibus civile bellum gereretur.

Propter violentiam in Iraquia iam minime quinquaginta milia civium mortui sunt.

(Tuomo Pekkanen)

Cometes periculosus

08.12.2006, klo 10.13

Grex meteororum, qui originem habere videtur in stella crinita antea ignota, ab astronomo voluptario Finno, cui nomen Jarmo Moilanen, visus est.

Situs illius cometae, qui gregem meteororum creavit, nondum compertus est.

Nihilominus in classem quinque cometarum describitur, qui cometae periodi longae nominati Telluri periculosissimi habentur.

Orbitae enim illorum prope Tellurem sitae sunt et facile mutantur, quia perturbationibus gravitationis sunt expositae.

Periculum quidem collisionis exstat, sed mathematice aestimantibus est minimum.

Novus grex cometarum nomen invenit Camelopardalides, nam punctum radiationis prope constellationem Camelopardalis haud procul a Stella boreali iacet.

(Tuomo Pekkanen)

Penelope Cruz actrix Europaea 2006

08.12.2006, klo 10.11

Penelope Cruz, natione Hispana, ab Academia Cinematographica Europaea nominata est Actrix Europaea anni 2006.

Ex actoribus praemium consecutus est Ulrich Mühe Germanus.

Penelope propter partes, quas in pellicula Volver (Redire) Petri Almodóvar egit, praemiata est, Mühe autem praemium tulit propter pelliculam Das Leben der anderen (Vita aliorum).

(Tuomo Pekkanen)

06-12-08 06.12.08 06-12-08

Finnia constitutionem Unionis Europaeae accepit Finland accepted the constitution of the European Union

08.12.2006, klo 10.18

Suffragio facto parlamentum Finniae legem fundamentalem Unionis Europaeae accepit. After the vote, the Parliament of Finland accepted the basic law of the European Union.

Ex ducentis delegatis centum viginti quinque pro lege suffragia dederunt, duodequadraginta contra legem. Of the two hundred delegates, one hundred and twenty-five voted for the law, and forty-two against the law.

Quattuor delegati vacuam schedulam dederunt, ceteri aberant. Four delegates gave a blank ballot, the others were absent. Finnia est sexta decima terra, quae legem comprobavit. Finland is the sixteenth country that has ratified the law. Antea Francia et Nederlandia eandem repudiaverunt. France and the Netherlands had previously rejected the same.

(Tuomo Pekkanen)

Halonen de statu Russiae sollicita Halonen worried about the state of Russia

08.12.2006, klo 10.17

Praesidens Finniae Tarja Halonen dixit se caedibus in Russia politicis et evolutione eius iuridica sollicitari. The President of Finland, Tarja Halonen, said that she was concerned about the political killings in Russia and its legal development.

Si administratores Russiae de caedibus nescirent, causam esse sollicitudinis, sin scirent, causam adhuc maiorem. If the Russian administrators did not know about the murders, that would be a cause for concern, if they did not know, a still greater cause.

Halonen monuit breve tempus ab Unione Sovietica dissoluta actum esse neque Russiam adhuc usum civitatis iuridicae occidentalis habere. Halonen warned that it had been a short time since the Soviet Union had dissolved and that Russia still had no use of Western legal status.

(Tuomo Pekkanen)

Nova victima veneficorum A new victim of witchcraft

08.12.2006, klo 10.16

Jegor Gaidar, olim primus minister Russiae, mense Novembri (24.11.) Yegor Gaidar, former prime minister of Russia, in November (24.11.) in Irlandia in morbum insolitum incidit. in Ireland he fell into an unusual disease.

Cum Dublini novum librum, quem scripserat, praesentabat, repente male se habere coepit. When he was presenting to Dublin a new book he had written, he suddenly began to feel ill. Medici, qui eum curabant, censebant eum verisimiliter consulto venenatum esse, quia nulla causa naturalis intoxicationis inventa esset. The doctors who treated him thought that he had probably been deliberately poisoned, since no natural cause of intoxication had been found.

Acta diurna Russica, quibus nomen est Kommersant,  iudicaverunt venenationem Gaidaris cum morte speculatoris Alexandri Litvinenko et redactricis Annae Politkovskaja cohaerere. The Russian newspaper Kommersant concluded that Gaidar's poisoning was linked to the death of spy Alexander Litvinenko and editor Anna Politkovskaja.

Ille venenatione radioactiva affectus post longam agoniam Londinii periit, haec glandibus pistolii transfixa Moscuae in vestibulo domus ipsius occisa est. He died of radioactive poisoning after a long agony in London, she was killed by a bullet from a pistol in Moscow in the entrance of her house.

(Tuomo Pekkanen)

Kofi Annan: In Iraquia bellum civile Kofi Annan: The civil war in Iraq

08.12.2006, klo 10.14

In colloquio a societate BBC transmisso Kofi Annan, secretarius generalis Nationum Unitarum, dixit condiciones in Iraquia esse multo peiores quam aliquot annis ante in Libano et aliis terris, in quibus civile bellum gereretur. In an interview broadcast by the BBC, Kofi Annan, the secretary general of the United Nations, said that the conditions in Iraq are much worse than a few years ago in Lebanon and other countries where civil war was going on.

Propter violentiam in Iraquia iam minime quinquaginta milia civium mortui sunt. As a result of the violence in Iraq, at least fifty thousand citizens have already died.

(Tuomo Pekkanen)

Cometes periculosus A dangerous comet

08.12.2006, klo 10.13

Grex meteororum, qui originem habere videtur in stella crinita antea ignota, ab astronomo voluptario Finno, cui nomen Jarmo Moilanen, visus est. A cluster of meteors, which seems to have originated in a previously unknown dwarf star, was seen by a Finnish amateur astronomer named Jarmo Moilanen.

Situs illius cometae, qui gregem meteororum creavit, nondum compertus est. The position of that comet which created the meteor shower has not yet been discovered.

Nihilominus in classem quinque cometarum describitur, qui cometae periodi longae nominati Telluri periculosissimi habentur. However, it is described in a group of five comets, which are considered to be the most dangerous long-period comets on Earth.

Orbitae enim illorum prope Tellurem sitae sunt et facile mutantur, quia perturbationibus gravitationis sunt expositae. In fact, their orbits are located close to the Earth and are easily changed, because they are exposed to perturbations of gravity.

Periculum quidem collisionis exstat, sed mathematice aestimantibus est minimum. There is indeed a risk of collision, but mathematically it is minimal.

Novus grex cometarum nomen invenit Camelopardalides, nam punctum radiationis prope constellationem Camelopardalis haud procul a Stella boreali iacet. A new group of comets found the name Camelopardalides, for the point of radiation lies near the constellation Camelopardalis not far from the Northern Star.

(Tuomo Pekkanen)

Penelope Cruz actrix Europaea 2006 Penelope Cruz European actress 2006

08.12.2006, klo 10.11

Penelope Cruz, natione Hispana, ab Academia Cinematographica Europaea nominata est Actrix Europaea anni 2006. Penelope Cruz, a Spanish national, was named European Actress of the Year 2006 by the European Cinematographic Academy.

Ex actoribus praemium consecutus est Ulrich Mühe Germanus. Ulrich Mühe, a German, won the award from the actors.

Penelope propter partes, quas in pellicula Volver (Redire) Petri Almodóvar egit, praemiata est, Mühe autem praemium tulit propter pelliculam Das Leben der anderen (Vita aliorum). Penelope won the award for her role in Peter Almodóvar's film Volver (The Return), while Mühe won the award for the film Das Leben der anderen (The Lives of Others).

(Tuomo Pekkanen)