×

Używamy ciasteczek, aby ulepszyć LingQ. Odwiedzając stronę wyrażasz zgodę na nasze polityka Cookie.


image

Actus Apostolorum (Acts of the Apostles), Acts 22

Acts 22

22 1 Viri fratres, et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem. 2 Cum audissent autem quia hebræa lingua loqueretur ad illos, magis præstiterunt silentium. 3 Et dicit : Ego sum vir Judæus, natus in Tarso Ciliciæ, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem paternæ legis, æmulator legis, sicut et vos omnes estis hodie : 4 qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres, 5 sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu : a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur. 6 Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de cælo circumfulsit me lux copiosa : 7 et decidens in terram, audivi vocem dicentem mihi : Saule, Saule, quid me persequeris ? 8 Ego autem respondi : Quis es, domine ? Dixitque ad me : Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris. 9 Et qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt ejus qui loquebatur mecum. 10 Et dixi : Quid faciam, domine ? Dominus autem dixit ad me : Surgens vade Damascum : et ibi tibi dicetur de omnibus quæ te oporteat facere. 11 Et cum non viderem præ claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum. 12 Ananias autem quidam vir secundum legem, testimonium habens ab omnibus cohabitantibus Judæis, 13 veniens ad me et astans, dixit mihi : Saule frater, respice. Et ego eadem hora respexi in eum. 14 At ille dixit : Deus patrum nostrorum præordinavit te, ut cognosceres voluntatem ejus, et videres justum, et audires vocem ex ore ejus : 15 quia eris testis illius ad omnes homines eorum quæ vidisti et audisti. 16 Et nunc quid moraris ? Exsurge, et baptizare, et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius. 17 Factum est autem revertenti mihi in Jerusalem, et oranti in templo, fieri me in stupore mentis, 18 et videre illum dicentem mihi : Festina, et exi velociter ex Jerusalem : quoniam non recipient testimonium tuum de me. 19 Et ego dixi : Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et cædens per synagogas eos qui credebant in te : 20 et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam, et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum. 21 Et dixit ad me : Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te. 22 Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam, dicentes : Tolle de terra hujusmodi : non enim fas est eum vivere.

23 Vociferantibus autem eis, et projicientibus vestimenta sua, et pulverem jactantibus in aërem, 24 jussit tribunus induci eum in castra, et flagellis cædi, et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei. 25 Et cum astrinxissent eum loris, dicit astanti sibi centurioni Paulus : Si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare ? 26 Quo audito, centurio accessit ad tribunum, et nuntiavit ei, dicens : Quid acturus es ? hic enim homo civis Romanus est. 27 Accedens autem tribunus, dixit illi : Dic mihi si tu Romanus es ? At ille dixit : Etiam. 28 Et respondit tribunus : Ego multa summa civilitatem hanc consecutus sum. Et Paulus ait : Ego autem et natus sum. 29 Protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis Romanus esset, et quia alligasset eum. 30 Postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Judæis, solvit eum, et jussit sacerdotes convenire, et omne concilium : et producens Paulum, statuit inter illos.

Acts 22 Acts 22

22 1 Viri fratres, et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem. 22 1 Men, brothers and fathers, listen to what I am now giving you a reason. 2 Cum audissent autem quia hebræa lingua loqueretur ad illos, magis præstiterunt silentium. 2 But when they heard that the Hebrew language was spoken to them, they kept silence all the more. 3 Et dicit : Ego sum vir Judæus, natus in Tarso Ciliciæ, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem paternæ legis, æmulator legis, sicut et vos omnes estis hodie : 4 qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres, 5 sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu : a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur. 3 And he says: I am a Jewish man, born in Tarsus of Cilicia, but brought up in that city, but taught at the feet of Gamaliel according to the truth of the father's law, a follower of the law, just as you all are today: 4 who pursued this way until death, binding and delivering men and women into custody, 5 as the high priest testifies to me, and all the elders: receiving letters from them, I went to the brothers in Damascus, to bring the captives from there to Jerusalem to be punished. 6 Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de cælo circumfulsit me lux copiosa : 7 et decidens in terram, audivi vocem dicentem mihi : Saule, Saule, quid me persequeris ? 6 And it came to pass, as I was on my way, and nearing Damascus in the middle of the day, suddenly from the sky an abundant light shone around me: 7 and falling to the ground, I heard a voice saying to me: Saul, Saul, why are you persecuting me? 8 Ego autem respondi : Quis es, domine ? 8 And I answered: Who are you, sir? Dixitque ad me : Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris. 9 Et qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt ejus qui loquebatur mecum. 9 And those who were with me saw the light, but did not hear the voice of him who spoke with me. 10 Et dixi : Quid faciam, domine ? 10 And I said: What shall I do, sir? Dominus autem dixit ad me : Surgens vade Damascum : et ibi tibi dicetur de omnibus quæ te oporteat facere. And the Lord said to me: Get up and go to Damascus, and there you will be told about everything you need to do. 11 Et cum non viderem præ claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum. 11 And when I could not see because of the brightness of that light, led by the hand by the companions, I came to Damascus. 12 Ananias autem quidam vir secundum legem, testimonium habens ab omnibus cohabitantibus Judæis, 13 veniens ad me et astans, dixit mihi : Saule frater, respice. 12 And Ananias, a certain man according to the law, having testimony from all the Jews who lived together, 13 coming to me and standing, said to me: Brother Saul, look back. Et ego eadem hora respexi in eum. And I looked at him at the same hour. 14 At ille dixit : Deus patrum nostrorum præordinavit te, ut cognosceres voluntatem ejus, et videres justum, et audires vocem ex ore ejus : 15 quia eris testis illius ad omnes homines eorum quæ vidisti et audisti. 14 But he said: The God of our fathers has preordained you, that you may know his will, and see what is just, and hear the voice from his mouth: 15 because you will be his witness to all men of what you have seen and heard. 16 Et nunc quid moraris ? 16 And now why are you waiting? Exsurge, et baptizare, et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius. Arise, and baptize, and wash away your sins, invoking his name. 17 Factum est autem revertenti mihi in Jerusalem, et oranti in templo, fieri me in stupore mentis, 18 et videre illum dicentem mihi : Festina, et exi velociter ex Jerusalem : quoniam non recipient testimonium tuum de me. 17 And it happened to me when I returned to Jerusalem, and was praying in the temple, that I became in a stupor of mind, 18 and saw him saying to me: Make haste, and get out of Jerusalem quickly: because they will not receive your testimony about me. 19 Et ego dixi : Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et cædens per synagogas eos qui credebant in te : 20 et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam, et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum. 19 And I said: Lord, they know that it was I who was imprisoning and slaughtering in the synagogues those who believed in you: 20 and when the blood of Stephen, your witness, was being shed, I stood by and agreed and guarded the clothes of those who killed him. 21 Et dixit ad me : Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te. 21 And he said to me: Go, for I will send you far into the nations. 22 Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam, dicentes : Tolle de terra hujusmodi : non enim fas est eum vivere. 22 And they heard him until this word, and lifted up their voice, saying: Take such a man out of the earth: for it is not right that he should live.

23 Vociferantibus autem eis, et projicientibus vestimenta sua, et pulverem jactantibus in aërem, 24 jussit tribunus induci eum in castra, et flagellis cædi, et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei. 23 And when they were shouting, and throwing their clothes, and throwing dust into the air, 24 the tribune ordered him to be brought into the camp, and to be slain with whips, and to torture him, that he might know for what reason they hailed him thus. 25 Et cum astrinxissent eum loris, dicit astanti sibi centurioni Paulus : Si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare ? 25 And when they had bound him with straps, Paulus said to the centurion standing by: Is it lawful for you to scourge a Roman man who has not been indemnified? 26 Quo audito, centurio accessit ad tribunum, et nuntiavit ei, dicens : Quid acturus es ? 26 On hearing this, the centurion came to the tribune and told him, saying: What are you going to do? hic enim homo civis Romanus est. for this man is a Roman citizen. 27 Accedens autem tribunus, dixit illi : Dic mihi si tu Romanus es ? 27 And the tribune approaching, said to him: Tell me if you are a Roman? At ille dixit : Etiam. But he said: Yes. 28 Et respondit tribunus : Ego multa summa civilitatem hanc consecutus sum. 28 And the tribune answered: I have obtained this very high civility. Et Paulus ait : Ego autem et natus sum. And Paul said: But I also was born. 29 Protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant. 29 Those who had tortured him immediately departed from him. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis Romanus esset, et quia alligasset eum. The tribune was also afraid after he returned, because he was a Roman citizen, and because he had bound him. 30 Postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Judæis, solvit eum, et jussit sacerdotes convenire, et omne concilium : et producens Paulum, statuit inter illos. 30 But the next day, wanting to know more carefully the reason for which he was being accused by the Jews, he released him, and ordered the priests and the whole council to assemble: and bringing Paul forth, he placed him among them.