×

Używamy ciasteczek, aby ulepszyć LingQ. Odwiedzając stronę wyrażasz zgodę na nasze polityka Cookie.


image

Actus Apostolorum (Acts of the Apostles), Acts 25

Acts 25

25 1 Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Jerosolymam a Cæsarea. 2 Adieruntque eum principes sacerdotum et primi Judæorum adversus Paulum : et rogabant eum, 3 postulantes gratiam adversus eum, ut juberet perduci eum in Jerusalem, insidias tendentes ut interficerent eum in via. 4 Festus autem respondit servari Paulum in Cæsarea : se autem maturius profecturum. 5 Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum. 6 Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit Cæsaream, et altera die sedit pro tribunali, et jussit Paulum adduci. 7 Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Jerosolyma descenderant Judæi, multas et graves causas objicientes, quas non poterant probare : 8 Paulo rationem reddente : Quoniam neque in legem Judæorum, neque in templum, neque in Cæsarem quidquam peccavi. 9 Festus autem volens gratiam præstare Judæis, respondens Paulo, dixit : Vis Jerosolymam ascendere, et ibi de his judicari apud me ? 10 Dixit autem Paulus : Ad tribunal Cæsaris sto : ibi me oportet judicari : Judæis non nocui, sicut tu melius nosti. 11 Si enim nocui, aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori : si vero nihil est eorum quæ hi accusant me, nemo potest me illis donare. Cæsarem appello. 12 Tunc Festus cum concilio locutus, respondit : Cæsarem appellasti ? ad Cæsarem ibis.

13 Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Bernice descenderunt Cæsaream ad salutandum Festum. 14 Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo, dicens : Vir quidam est derelictus a Felice vinctus, 15 de quo cum essem Jerosolymis, adierunt me principes sacerdotum et seniores Judæorum, postulantes adversus illum damnationem. 16 Ad quos respondi : Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem priusquam is qui accusatur præsentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina. 17 Cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione, sequenti die sedens pro tribunali, jussi adduci virum. 18 De quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malum. 19 Quæstiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum, et de quodam Jesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere. 20 Hæsitans autem ego de hujusmodi quæstione, dicebam si vellet ire Jerosolymam, et ibi judicari de istis. 21 Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem, jussi servari eum, donec mittam eum ad Cæsarem. 22 Agrippa autem dixit ad Festum : Volebam et ipse hominem audire. Cras, inquit, audies eum. 23 Altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione, et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis, jubente Festo, adductus est Paulus. 24 Et dicit Festus : Agrippa rex, et omnes qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc de quo omnis multitudo Judæorum interpellavit me Jerosolymis, petentes et acclamantes non oportere eum vivere amplius. 25 Ego vere comperi nihil dignum morte eum admisisse. Ipso autem hoc appellante ad Augustum, judicavi mittere. 26 De quo quid certum scribam domino, non habeo. Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te, rex Agrippa, ut interrogatione facta habeam quid scribam. 27 Sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum, et causas ejus non significare.

Acts 25 Acts 25

25 1 Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Jerosolymam a Cæsarea. 25 1 Festus, therefore, having arrived in the province, after three days went up to Jerusalem from Caesarea. 2 Adieruntque eum principes sacerdotum et primi Judæorum adversus Paulum : et rogabant eum, 3 postulantes gratiam adversus eum, ut juberet perduci eum in Jerusalem, insidias tendentes ut interficerent eum in via. 2 And the chief priests and the first of the Jews came to him against Paul: and they besought him, 3 asking for favor against him, that he might order him to be brought to Jerusalem, laying an ambush to kill him on the way. 4 Festus autem respondit servari Paulum in Cæsarea : se autem maturius profecturum. 4 But Festus answered that Paulus should be kept in Caesarea, and that he would depart sooner. 5 Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum. 5 Those among you, he says, are powerful, coming down together, if there is a crime in a man, they will accuse him. 6 Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit Cæsaream, et altera die sedit pro tribunali, et jussit Paulum adduci. 6 And having tarried among them not more than eight or ten days, he went down to Caesarea, and the next day he sat before the tribunal, and ordered Paul to be brought. 7 Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Jerosolyma descenderant Judæi, multas et graves causas objicientes, quas non poterant probare : 8 Paulo rationem reddente : Quoniam neque in legem Judæorum, neque in templum, neque in Cæsarem quidquam peccavi. 7 When he was led away, the Jews who had come down from Jerusalem surrounded him, alleging many and serious reasons, which they could not prove. 9 Festus autem volens gratiam præstare Judæis, respondens Paulo, dixit : Vis Jerosolymam ascendere, et ibi de his judicari apud me ? 9 But Festus, wishing to show favor to the Jews, answering Paul, said: Do you wish to go up to Jerusalem, and there to be judged of these before me? 10 Dixit autem Paulus : Ad tribunal Cæsaris sto : ibi me oportet judicari : Judæis non nocui, sicut tu melius nosti. 10 And Paul said: I stand at Caesar's tribunal: there I must be judged: I have done no harm to the Jews, as you know better. 11 Si enim nocui, aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori : si vero nihil est eorum quæ hi accusant me, nemo potest me illis donare. 11 For if I have harmed, or done anything worthy of death, I do not refuse to die: but if there is nothing of what they accuse me of, no one can give me to them. Cæsarem appello. I call Caesar. 12 Tunc Festus cum concilio locutus, respondit : Cæsarem appellasti ? 12 Festus then spoke to the council and answered: Did you call Caesar? ad Cæsarem ibis. you will go to Caesar.

13 Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Bernice descenderunt Cæsaream ad salutandum Festum. 13 And when some days had passed, King Agrippa and Bernice went down to Caesarea to greet Festus. 14 Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo, dicens : Vir quidam est derelictus a Felice vinctus, 15 de quo cum essem Jerosolymis, adierunt me principes sacerdotum et seniores Judæorum, postulantes adversus illum damnationem. 14 And when they had tarried there several days, Festus told the king about Paul, saying: There is a certain man abandoned by Felix, bound, 15 about whom, when I was in Jerusalem, the chief priests and elders of the Jews came to me, demanding condemnation against him. 16 Ad quos respondi : Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem priusquam is qui accusatur præsentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina. 16 To whom I answered: Because it is not the custom of the Romans to condemn any man before he who is accused has the accusers present, and takes the place of the defense to wash away the charges. 17 Cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione, sequenti die sedens pro tribunali, jussi adduci virum. 17 When, therefore, they had arrived here without any delay, on the following day sitting before the tribunal, I ordered a man to be brought. 18 De quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malum. 18 Concerning which, when the accusers stood, they brought no case, concerning whom I suspected evil. 19 Quæstiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum, et de quodam Jesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere. 19 But they had some questions against him about their own superstition, and about a certain Jesus who had died, whom Paul affirmed was alive. 20 Hæsitans autem ego de hujusmodi quæstione, dicebam si vellet ire Jerosolymam, et ibi judicari de istis. 20 I, however, hesitating about a question of this kind, asked if he wished to go to Jerusalem, and there to be judged of these. 21 Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem, jussi servari eum, donec mittam eum ad Cæsarem. 21 And Paul appealing that he should be kept to the knowledge of Augustus, I ordered him to be kept until I sent him to Caesar. 22 Agrippa autem dixit ad Festum : Volebam et ipse hominem audire. 22 And Agrippa said to Festus: I wanted to hear the man myself. Cras, inquit, audies eum. Tomorrow, he said, you will hear him. 23 Altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione, et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis, jubente Festo, adductus est Paulus. 23 But the next day, when Agrippa and Bernice had come with much ambition, and had entered the audience with the tribunes and the leading men of the city, Paul was brought in by order of Festus. 24 Et dicit Festus : Agrippa rex, et omnes qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc de quo omnis multitudo Judæorum interpellavit me Jerosolymis, petentes et acclamantes non oportere eum vivere amplius. 24 And Festus says: King Agrippa, and all the men who are present together with us, you see this man about whom all the multitude of the Jews interrupted me in Jerusalem, asking and exclaiming that it was not necessary for him to live any longer. 25 Ego vere comperi nihil dignum morte eum admisisse. 25 I truly found that he admitted nothing worthy of death. Ipso autem hoc appellante ad Augustum, judicavi mittere. I decided to send this appeal to Augustus. 26 De quo quid certum scribam domino, non habeo. 26 I do not have anything certain to write to the master about whom. Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te, rex Agrippa, ut interrogatione facta habeam quid scribam. For this reason I brought him to you, and especially to you, King Agrippa, that I might have made a question as to what I should write. 27 Sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum, et causas ejus non significare. 27 For it seems to me without reason to send the prisoner, and not to indicate the reasons for it.