Hercules III: FF 22-26
22. Labor Secundus: Hydra
Paulo post iussus est ab Eurystheo Hydram necare. Hoc autem monstrum erat cui novem erant capita. Hercules igitur cum amico Iolao profectus est ad paludem Lernaeam, in qua Hydra habitabat. Mox monstrum invenit, et quamquam res erat magni periculi, collum eius sinistra prehendit. Tum dextra capita novem abscidere coepit; quotiens tamen hoc fecerat, nova capita exoriebantur. Diu frustra laborabat; tandem hoc conatu destitit. Deinde arbores succidere et ignem accendere constituit. Hoc celeriter fecit, et postquam ligna ignem comprehenderunt, face ardente colla adussit, unde capita exoriebantur. Nec tamen sine magno labore haec fecit; venit enim auxilio Hydrae cancer ingens, qui, dum Hercules capita abscidit, crura eius mordebat. Postquam monstrum tali modo interfecit, sagittas suas sanguine eius imbuit, itaque mortiferas reddidit.
23. Labor Tertius: Cervus
Postquam Eurystheo caedes Hydrae nuntiata est, magnus timor animum eius occupavit. Iussit igitur Herculem cervum quendam ad se referre; noluit enim virum tantae audaciae in urbe retinere. Hic autem cervus, cuius cornua aurea fuisse traduntur, incredibili fuit celeritate. Hercules igitur primo vestigiis eum in silva persequebatur; deinde ubi cervum ipsum vidit, omnibus viribus currere coepit. Usque ad vesperum currebat, neque nocturnum tempus sibi ad quietem relinquebat, frustra tamen; nullo enim modo cervum consequi poterat. Tandem postquam totum annum cucurrerat (ita traditur), cervum cursu exanimatum cepit, et vivum ad Eurystheum rettulit.
24. Labor Quartus: Aper Erymanthius
Tum vero iussus est Hercules aprum quendam capere qui illo tempore agros Erymanthios vastabat et incolas huius regionis magnopere terrebat. Hercules rem suscepit et in Arcadiam profectus est. Postquam in silvam paulum progressus est, apro occurrit. Ille autem simul atque Herculem vidit, statim refugit; et timore perterritus in altam fossam se proiecit. Hercules igitur laqueum quem attulerat iniecit, et summa cum difficultate aprum e fossa extraxit. Ille etsi fortiter repugnabat, nullo modo se liberare potuit; et ab Hercule ad Eurystheum vivus relatus est.
25. Hercules ad Centaurorum Speluncam it
De quarto labore, quem supra narravimus, haec etiam traduntur. Hercules dum iter in Arcadiam facit, ad eam regionem venit quam centauri incolebant. Cum nox iam appeteret, ad speluncam devertit in qua centaurus quidam, nomine Pholus, habitabat.
Ille Herculem benigne excepit et cenam paravit. At Hercules postquam cenavit, vinum a Pholo postulavit. Erat autem in spelunca magna amphora vino optimo repleta, quam centauri ibi deposuerant. Pholus igitur hoc vinum dare nolebat, quod reliquos centauros timebat; nullum tamen vinum praeter hoc in spelunca habebat. "Hoc vinum," inquit, "mihi commissum est. Si igitur hoc dabo, centauri me interficient." Hercules tamen eum inrisit, et ipse poculum vini de amphora hausit.
26. Pugna cum Centauris
Simul atque amphora aperta est, odor iucundissimus undique diffusus est; vinum enim suavissimum erat. Centauri notum odorem senserunt et omnes ad locum convenerunt.
Ubi ad speluncam pervenerunt, magnopere irati erant quod Herculem bibentem viderunt. Tum arma rapuerunt et Pholum interficere volebant. Hercules tamen in aditu speluncae constitit et impetum eorum fortissime sustinebat. Faces ardentis in eos coniecit; multos etiam sagittis suis vulneravit. Hae autem sagittae eaedem erant quae sanguine Hydrae olim imbutae erant. Omnes igitur quos ille sagittis vulneraverat veneno statim absumpti sunt; reliqui autem ubi hoc viderunt, terga verterunt et fuga salutem petierunt.