×

Używamy ciasteczek, aby ulepszyć LingQ. Odwiedzając stronę wyrażasz zgodę na nasze polityka Cookie.


image

De Imitatione Christi, De Imitatione Christi: Liber Quartus 1-5

De Imitatione Christi: Liber Quartus 1-5

De devota exhortatione ad sacram Corporis Christi communionem.

Vox Christi dicit.

Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos, dicit Dominus. Panis quem ego dabo caro mea est, pro mundi vita. Accipite et comedite: hoc est Corpus meum quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem. Qui manducat meam carnem, et bibit meam sanguinem, in me manet et ego in eo. Verba quæ ego locutus sum nobis, spiritus et vita sunt.

Cap. I. Cum quanta devotione Christus sit suscipiendus.

1. Hæc sunt verba tua, Christe, Veritas æterna, quamvis non in uno tempore prolata, nec uno in loco conscripta. Quia ergo tua grantater mihi et fideliter sunt accipienda, tua sunt, et tu ea protulisti, et mea quoque sunt, quia pro salute mea edidisti: libenter suspicio ea ex ore tuo, ut aptius inferantur cordi meo. Excitant me verba tantæ pietatis, plena dulcendinis et dilectionis: sed terrent me delicta propria, et ad capienda tanta mysteria me reverberat impura conscientia. Provocat me dulcedo verborum tuorum, sed onerat me multitudo vitiorum meorum.

2. Jubes ut fiducialiter ad te accedam, si tecum velim habere partem, et immortalitatis accipiam alimoniam, si æternam cupiam obtinere vitam et gloriam. Venite, inquis, ad me omnes, qui laboratis et onerasti estis et ego reficiam vos. O, dulce et amicabile verbum in aure peccatoris, quo tu, Domine Deus meus, egenum et pauperem invitas ad communionem tui sanctissimi Corporis. Sed quis ego sum, Dominus, ut ad te præsumam accedere? Ecce cæli cælorum te non capiunt, et tu dicis: Venite ad me omnes?

3. Quid vult ista piissima dignatio, et tam amicabilis invitatio? Quomodo ausus ero venire, qui nihil boni mihi conscius sum, unde possim præsumere? Quomodo te introducam in domum meam, qui sæpius offendi benignissimam faciem tuam? Reverentur Angeli et Archangeli, metuunt Sancti et Justi, et tu dicis: Venite ad me omnes? Nam nisi tu, Domine, diceres, quis verum esse crederet? Et nisi tu juberes, quis accedere tentaret?

4. Ecce vir justus Noe in arcæ fabrica centum annis laboravit, ut cum paucis salvaretur: et ego quomodo potero me una hora præparare, ut mundi fabricatorent cum reverentia sumam? Moyses, famulus tuus, magnus et specialis amicus tuus, arcam ex lignis imputribilibus fecit, quam et mundissimo vestivit auro, ut tabulas Legis in ea reponeret: et ego putrida creatura, audebo te Conditorem legis, ac vitæ datorem tuam facile suscipere? Salomon, sapientissimus regum Israel, magnificum templukm septem annis in laudem nominis tui ædificavit, et octo diebus festum dedicationis ejus celebravit, mille hostias pacificas obtulit, et arcam fæderis, clangore buccinæ et jubilo in loco sibi præparato solemniter collocavit. Et ego infelix et pauperrimus hominum, quomodo te in domum meam introducam, qui vix mediam expendere devote novi horam, et utinam vel fere semel mediam digne.

5. O, mi Deus, quantum illi ad placendum tibi agere studuerunt. Heu quam pusillum est quod ago, quam breve expleo tempus, cum me ad communicandum dispono. Raro totus collectus, rarissime abo omni distractione purgatus.

6. Et certe in tua salutari Deitatis præsentia nulla deberet occurrere indecens cogitatio; nulla etiam occupare creatura, quia non ad Angelum, sed Angelorum Dominum suscepturus sum hospitio. Est tamen magna distantia inter arcam fœderis Domini cum suis reliquiis, et mundissimum Corpus tuum cum suis ineffabilibus virtutibus; inter legalia illa sacrificia futurorum præfigurativa, et veram tui Corporis hostiam, omnium antiquorum sacrificiorum completivam.

7. Quare igitur ad tuam non magis inardesco venerabilem præsentiam? Cur majori me non præparo sollicitudine ad tua Sancta sumenda, quandoilli antiqui sancti Patriarchæ, Reges quoque et Principes cum universo populo tantum devotionis monstrarunt affectum erga cultum divinum?

8. Saltavit rex devotissimus David coram arca Dei totis veribus, recolens beneficia olim indulta Patribus. Fecit diversi generis organa, psalmos edidit, et cantari institui cum lætitia, cecinit et ipse frequenter in cithara, Spiritus sancti afflatus gratia, docuit populum Israel toto corde laudare Deum, et ore consono diebus singulis benedicere et prædicare. Si tanta agebatur tunc devotio, ac divinæ laudis extitit recordatio coram arca testamenti, quanta nunc mihi et omni populo Christiano habenda est devotio et reverentia in præsentia Sacramenti, in sumtione excellentissimi corporis Christi?

9. Currunt multi ad diversa loca pro visitandis reliquiis Sanctorum, et mirantur auditis gestis eorum; ampla ædificia templorum inspiciunt, et osculantur sericis et auro involuta sacra ossa eorum. Et ecce tu præsens es hic apud me in altari, Deus meus, Sanctus Sanctorum, hominum Creator et Dominus Angelorum. Sæpe in talibus videndis est curiositas hominum, est novitas invisorum et modicus reportabitur fructus emendationis, maxime ubi est tam levis, since vera contritione discursus. Hic autem in Sacramento altaris totus præsens es Deus meus, homo Christus Jesus: ubi et copiosus percipitur æternæ salutis fructus, quotescumque fueris digne ac devote susceptus. Ad istud vero non trahit levitas aliqua, nec curiositas vel sensualitas, sed firma fides, devota spes, et sincera charitas.

10. O, invisibilis conditor mundi Deus, quam mirabiliter agis nobiscum, quam suaviter et gratiose cum electis tuis disponis, quibus temetipsum in Sacramento sumendum proponis. Hoc namque omnem intellectum superat; hoc specialiter devotorum corda trahit, et accendit affectum. Ipsi enim vere fideles tui, qui totam vitam suam ad emendationem disponunt, ex hoc Sacramento dignissimo magnam devotionis gratiam, et virtutis amorem frequenter recipiunt.

11. O, admirabilis et abscondita gratia Sacramenti, quam norunt tantum Christi fideles, infideles autem et peccatis servientes experiri non possunt. In hoc Sacramento confertur spiritualis gratia et reparatur in anima virtus amissa et per peccatum deformata redit pulchritudo. Tanta est aliquando hæc gratia, ut ex plenitudine collatæ devotionis non tantum mens, sed et debile corpus vires sibi præstitas sentiat ampliores.

12. Dolendum tamen est, et miserandum valde super tepiditate, et negligentia nostra, quod non majori affectu trahimur ad Christum sumendum, in quo tota spes salvandorum consistit et meritum. Ipse enim est sanctificatio nostra et redemtio; ipse consolatio viatorum et Sancrotum æterna fruitio. Dolendum itaque valde, quod multi tam parum hoc salutare mysterium advertunt, quod cælum lætificat et mundum conservat universum. Heu cæcitas et duritia cordis humani, tam ineffabile donum non magis attendere, et ex quotidiano usu etiam inadvertentia defluere.

13. Si enim hoc sanctissimum Sacramentum in uno tantum celebraretur loco, et ab uno tantum consecraretur Sacerdote in mundo, quanto putas desiderio ad illum locum, et talem Dei sacerdotem homines efficerentur, ut divinia ministeria celebrari audirent? Nunc autem multi facti sunt Sacerdotes et in multis locis offertur Christus: ut tanto major appareat gratia et dilectio Dei ad hominem, quanto latius est sacra Communio diffusa per omnem orbem.

14. Gratias tibi, bone Jesu, pastor æterne, qui nos pauperes et exules dignatus est prætioso corpore et sanguine tuo reficere: et ad hæc mysteria percipienda etiam proprii oris tui eloquio invitare dicendo: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati esti, et ego reficiam vos.

Cap. II. Quod magna charitas et bonitas Dei in Sacramento exhibetur homini.

1. Super bonitate tua et magna misericordia tua, Domine, confisus, accedo æger ad salvatorem, esuriens ad fontem vitæ, egenus ad Regem cæli, et sitiens servus ad Dominum, creatura ad Creatorem, disolatus ad meum pium Consolatorem. Sed unde mihi hoc ut venias ad me? Quis ego sum ut præstes mihi temetipsum? Quomodo audet peccator coram te apparere? Et quomodo tu dignaris ad peccatorem venire? Tu nosti servum tuum, et scis quia nihil coni in se est unde hoc illi præstes. Confiteor igitur vilitatem meam, agnosco tuam bonitatem, laudo pietatem, et gratias ago propter nimiam charitatem. Propter temetipsum hoc facis, non propter mea merita, ut bonitas tua mihi magis innotescat, charitas amplior ingeratur, et humilitas perfectius commendetur. Quia ergo tibi hoc placet et sic, fieri jussisti, placet et mihi dignatio tua, et utinam iniquitas mea non obsistat.

2. O, dulcissime, et benignissime Jesu, quanta tibi reverentia et gratiarum actio cum perpetua laude pro susceptione sacri Corporis tui debetur: cujus dignitatem nullus hominum explicare potens invenitur. Sed quid cogitabo in hac Communione, in accessu ad Dominum meum, quem debite venerari nequeo et tamen devote suscipere desidero? Quid cogitabo melius et salubrius nisi me ipsum totaliter humiliando coram te et tuam infinitam bonitatem exaltando supra me? Laudo te, Deus meus, et in æternum exalto te. Despicio me et subicio tibi in profundum vilitatis meæ.

3. Ecce tu Sanctus Sanctorum, et ego sordes peccatorum: et inclinas te ad me, qui non sum dignus ad te respicere. Ecce tu venis ad me, tu vis esse mecum; tu invitas ad vonvivium tuum, tu mihi daer vis cælestem cibum et panem Angelorum ad manducandum, non alium sane quam teipsum, panem vivum, qui de cælo descendisti et das vitam mundo.

4. Ecce unde dilectio procedit, qualis dignatio illucescit; quam magnæ gratiarum actiones et laudes pro his tibi debentur. O, quam salutare et utile consilium tuum, cum istud constituisti. Quam sauve et jucundum convivium, cum teipsum in cibum donasti. O, quam admirabilis operatio tua, Domine; quam potens virtus tua, quam infallibilis veritas tua. Dixisti enim et facta sunt omnia, et hoc factum es quod jussisti: mira res et fide digna ac humanum vincens intellectum, quod tu, Domine Deus meus, verus Deus et homo, sub modica panis specie et vini integer contineris et sine consumtione a sumente manducaris.

5. Tu, Domine universorum, qui nullius habens indigentiam voluisti per Sacramentum tuum habitare in nobis, conserva cor meum et corpus meum immaculatum, ut læta et pura conscientia sæpius valeam celebrare tua mysteria et ad meam perpetuam accipere salutem, quæ ad tuum præcipue honorem et memoriale perenne sanxisti et instituisti.

6. Lætare, anima mea, et gratias age Deo pro tam nobili munere et solatio singulari in hac lacrymarum valle tibi relicto. Nam quoties hoc mysterium recolis, et Christi corpus accipis, toties tuæ redemtionis opus agis et particeps omnium meritorum Christi efficeris: charitas etenim Christi nunquam minuitur, et magnitudo propitiationis ejus nunquam exhauritur. Ideo nova semper mentis renovatione ad hoc disponere te debes et magnum salutis mysterium attenta consideratione pensare. Ita magnum, novum et jucundum tibi videri debet, cum celebras aut missam audis, ac si eodem die Christus primum in uterum Virginis descendens homo factus esset, aut in cruce pendens pro salute hominum pateretur, et moreretur.

Cap. III. Quod utile est sæpe communicare.

1. Ecce ego venio ad te, Domine, ut bene mihi sit exmunere tuo et lætificer in convivio tuo, quod parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. Ecce in te test totum quod desiderare possum et debeo. Tu salus mea et redemtio, spes et fortitudo, decus et gloria. Lætifica ergo hodie animam famuli tui, quoniam ad te, Domine Jesu Christe, animam meam levavi. Desidero te nunc devote et reverenter suscipere, cupio te in domum meam introducere, quatenus cum Zachæo merear a te benedici ac inter filios Abrahæ computari. Anima mea et corpus meum te concupiscit, cor meum tecum uniri desiderat.

2. Trade te mihi, et sufficit: name præter te nulla consolatio valet, sine te esse nequeo et sine visitatione tua vivere non valeo. Ideoque oportet me frequenter ad te accedere, et in remedium salutis meæ recipere, et in remedium salutis meæ recipere, ne forte deficiam in via, si fuero cælesti fraudatus alimonia. Sic enim tu, misericordissime Jesu, prædicans populis, et varios sanans languores, aliquando dixisti: Nolo eos dimittere jejunos in domum suam, ne dificiant in via. Age igitur hoc modo mecum, qui te pro fidelium consolatione in Sacramento reliquisti. Tu es enim refectio sauvis animæ, et qui te digne manducaverit, particeps et hæes erit æternæ gloriæ.

3. Necessarium quidem mihi est, qui tam sæpe mihi labor et pecco, tam cito torpesco et deficio, ut per frequentes orationes et confessiones, ac sacram tui Corporis perceptionem me renovem, mundem et accendam, ne forte diutius abstinendo a sancto proposito defluam. Proni enim sunt sensus hominis ad malum ab adlescentia sua, et nisi succurrat divina medicina, labitur homo plus ad pejora. Retrahit ergo sancta Communio a malo, et confortat in bono. Si enim modo tam sæpe negligens sum et tepidus, quando communico aut celebro, quid fieret si medelam non sumerem et tam grande juvamen non quærerem? Et licet omni die non aptus, et ad celebrandum bene dispositus, dabo tamen operam congruis temporibus divina percipere mysteria, ac tantæ gratiæ participem me exhibere vel præbere. Nam hæc est una principalis fidelis animæ consolatio, quamdiu peregrinatur ad te in mortali corpore, ut sit sæpius memor Dei sui, dilectum suum devota suscipiat mente.

4. O, mira circa nos tuæ pietatis dignatio: quod tu, Domine Deus, creator et vivificator omnium spirituum, ad pauperculam dignaris venire anima, et cum tota divinitate tua ac humanitate ejus impinguare esuriem. O, felix mens, et beata anima, quæ te, Dominum Deum suum, meretur devote suscipere, et in tua susceptone spirituali gaudio repleri. O, quam magnum suscipit Dominum, quam dilectum inducit hospitem, quam jucundum recipit socium quam fidelem acceptat amicum, quam speciosum, et nobilem amplectitur sponsum, præ omnibus dilectis, et super omnia desiderabilia amandum. Sileant a facie tua, dulcissime dilecte meus, cælum et terra, et omnibus ornatis eorum, quoniam quidquid habent laudis et decoris, ex dignatione tuæ est largitatis, nec ad decorem tui pervenient nominis, cujus sapientiæ non est numerus.

Cap. 4. Quod multa bona præstantur devote communicantibus.

1. Domine Deus meus, præveni servum tuum in benedictione dulcedinis tuæ, ut ad tuum magnificum Sacramentum digne ac devote merear accedere. Excita cor meum in te, et a gravi torpore exue me. Visita me in salutari tuo ad gustandum in spiritu tuam sauvitatem, quæ in hoc Sacramento tanquam in fonte plenaire latet. Illumina quoque oculos meos ad intuendum tantum mysterium, et ad credendum illud indubitata fide me robora. Est enim operatio tua, non humana potentia: tua sacra institutio, non hominis adinventio. Non enim ad hæc capienda et intelligenda aliquis idoneus per se reperitur, quæ Angelicam etiam subtilitatem transcendunt. Quid ergo ego peccator indignus, terra et cinis, de tam alto secreto Sacramento potero investigare et capere?

2. Domine, in simplicitate cordis, in bona et firma fide et in tua visione ad te cum firm spe et reverentia accedo, et vere credo, quia tu præsens es hic in Sacramento Deus et homo. Vis ergo ut te suscipiam et me ipsum tibi in charitate uniam. Unde tuam precor clementiam, et specialem ad hoc imploro mihi donare gratiam, ut totus in te liquefiam, et amore pereffluam, atque de nulla alia consolatione amplius me intromittam. Est enim hoc altissimum et dignissimum Sacramentum, salus animæ et corporis, medicina omnis spiritualis languoris, in quo vitia mea curantur, passiones frænantur, tentationes vincuntur ac minuuntur, gratia major infunditur, virtus accepta augetur, firmatur fides, spes roboratur, et charitas ignescit ac dilatatur.

3. Multa namque bona largitus es, et adhuc sæpius largiris in Sacramento dilectis tuis devote communicantibus, Deus meus susceptor animæ meæ, reparator infirmitatis meæ, et totius dator consolationis internæ. Nam multam ipsis consolationem adversus varias tribulatones infundis, et de imo dejectionis propriæ ad spem tuæ protectionis erigis atque nova quadam gratia eos intus recreas et illustra, ut qui anxii primo, et sine affectione se ante Communionem senserant, postea refecti cibo potuque cælesti, in melius se mutatos inveniant. Quod idcirco cum electis tuis ita dispensanter agis, ut veraciter agnoscant, et patenter experiantur, quam nihil ex semetipsis habeant, et quid bonitatis ac gratiæ ex te consequantur. Quia ex semetipsis frigidi duri ac indevoti, ex te autem serventes ac devoti et alacres esse merentur. Quis enim ad fontem suavitatis humiliter accedens, non modicum suavitatis inde reportat? Aut quis juxta ignem copiosum stans, non parum caloris inde percipit? Et tu fons es semper plenus et super abundans, ignis semper ardens et nunquam deficiens.

4. Unde si mihi non licet haurire de plenitudine fontis, nec usque ad satietatem potare, apponam tamen os meum ad foramen cælestis fistulæ, ut saltem inde guttulam modicam capiam, ad refocillandam sitim meam, ut non penitus exarescam. Et si necdum totus cælesti, et tam ignitus, ut Seraphim et Cherubim esse possum, conabor tamen devotioni insistere et cor meum præparae, ut vel modicam divini incendii flammam ex humili sumtione vivifici Sacramenti conquiram. Quidquid autem mihi deest, bone Jesu, Salvator sanctissime, tu pro me supple benigne ac gratiose, qui omnes ad te gratiose vocare dignatus es, dicens: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati esti, et ego reficiam vos.

5. Ego quidem laboro in sudore vultus, mei, dolore cordis torqueor, peccatis oneror, tentationibus inquietor, multis malis passionibus implicor et premor, et non est qui adjuvet, non est qui liberet et salvum faciat, nisi tu, Domine Deus, Salvator meus, cui committo me et omnia mea, ut me custodias et perducas in vitam æternam. Suscipe me in laudem et gloriam nominis tui, qui Corpus tuum et Sanguinem in cibum et potum mihi parasti; præsta, Domine Deus Salutaris meus, ut cum frequentatione mysterii tui crescat meæ devotinis affectus.

Cap. 5. De dignitate Sacramenti, et statu Sacerdotali.

1. Si haberes angelicam puritatem, et sancti Johannis Baptistæ sanctitatem, non esses dignus hoc Sacramentum accipere nec tractare. Non hoc meritis debetur hominum, quod homo consecret et tractet Christi sacramentum et sumat in cibum panem Angelorum. Grande myterium et magna dignitas Sacerdotum, quibus datum est, quod Angelis non est concessum. Soli namque Sacerdotes in Ecclesia rite ordinati potestatem habent celebrandi et Corpus Christi consecrandi. Sacerdos quidem minister Dei est, utens verbo Dei per jussionem et institutionem Dei. Deus autem ibi est principalis auctor, et invisibilis operator, cui subest omne quod voluerit, et paret omne quod jusserit.

2. Plus ergo credere debes Deo omnipotenti in hoc excellentissimo Sacramento, quam proprio sensui aut alteri signo visibili. Ideoque cum timore et reverentia ad hoc opus est accedendum. Attende igitur et vide cujus ministerium tibi traditum est per impositionem manus Episcopi. Ecce Sacerdos factus es, et ad celebrandum consecratus: vide nunc ut fideliter et devote in suo tempore Deo sacrificum offeras, et teipsum irreprehensibilem exhibeas. Non alleviasti onus tuum, sed arctiori jam alligatus es vinculo disciplinæ, et ad majorem teneris perfectionem sanctitatis. Sacerdos debet esse omnibus virtutibus ornatus, et aliis bonæ vitæ exemplum præbere. Ejus conversatio non cum popularibus hominibus, sed cum Angelis in cælo, aut cum perfectis viris in terra.

3. Sacerdos sacris vestibus indutus Christi vices gerit, ut Deum pro se et pro omni populo suo suppliciter et humiliter roget: habet ante se et post se Dominicæ Crucis signum ad memorandam jugiter Christi passionem. Ante se Crucem in casula portat, ut Christi vestigia diligenter inspiciat, et sequi frequenter studeat. Post se cruce signatus est, ut adversa quælibet illata ab aliis clementer pro Deo toleret. Ante se Crucem gerit, ut propria peccata lugeat;post se, ut aliorum etiam commissa per compassionem defleat, et se medium inter Deum et peccatorem constitutum esse sciat, nec ab oratione, nec ab oblatione sancta torpescat, donec gratiam et misericordiam impetrare mereatur. Quando Sacerdos celebrat, honorat Deum, Angelos lætificat, Ecclesiam ædificat, vivos adjuvat, defunctis requiem præstat, et sese omnium bonorum participem efficit.


De Imitatione Christi: Liber Quartus 1-5 On the Imitation of Christ: Book Four 1-5

De devota exhortatione ad sacram Corporis Christi communionem.

Vox Christi dicit.

Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos, dicit Dominus. Panis quem ego dabo caro mea est, pro mundi vita. Accipite et comedite: hoc est Corpus meum quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem. Qui manducat meam carnem, et bibit meam sanguinem, in me manet et ego in eo. Verba quæ ego locutus sum nobis, spiritus et vita sunt.

Cap. I. Cum quanta devotione Christus sit suscipiendus.

1\\. Hæc sunt verba tua, Christe, Veritas æterna, quamvis non in uno tempore prolata, nec uno in loco conscripta. Quia ergo tua grantater mihi et fideliter sunt accipienda, tua sunt, et tu ea protulisti, et mea quoque sunt, quia pro salute mea edidisti: libenter suspicio ea ex ore tuo, ut aptius inferantur cordi meo. Excitant me verba tantæ pietatis, plena dulcendinis et dilectionis: sed terrent me delicta propria, et ad capienda tanta mysteria me reverberat impura conscientia. Provocat me dulcedo verborum tuorum, sed onerat me multitudo vitiorum meorum.

2\\. Jubes ut fiducialiter ad te accedam, si tecum velim habere partem, et immortalitatis accipiam alimoniam, si æternam cupiam obtinere vitam et gloriam. Venite, inquis, ad me omnes, qui laboratis et onerasti estis et ego reficiam vos. O, dulce et amicabile verbum in aure peccatoris, quo tu, Domine Deus meus, egenum et pauperem invitas ad communionem tui sanctissimi Corporis. Sed quis ego sum, Dominus, ut ad te præsumam accedere? Ecce cæli cælorum te non capiunt, et tu dicis: Venite ad me omnes?

3\\. Quid vult ista piissima dignatio, et tam amicabilis invitatio? Quomodo ausus ero venire, qui nihil boni mihi conscius sum, unde possim præsumere? Quomodo te introducam in domum meam, qui sæpius offendi benignissimam faciem tuam? Reverentur Angeli et Archangeli, metuunt Sancti et Justi, et tu dicis: Venite ad me omnes? Nam nisi tu, Domine, diceres, quis verum esse crederet? Et nisi tu juberes, quis accedere tentaret?

4\\. Ecce vir justus Noe in arcæ fabrica centum annis laboravit, ut cum paucis salvaretur: et ego quomodo potero me una hora præparare, ut mundi fabricatorent cum reverentia sumam? Moyses, famulus tuus, magnus et specialis amicus tuus, arcam ex lignis imputribilibus fecit, quam et mundissimo vestivit auro, ut tabulas Legis in ea reponeret: et ego putrida creatura, audebo te Conditorem legis, ac vitæ datorem tuam facile suscipere? Salomon, sapientissimus regum Israel, magnificum templukm septem annis in laudem nominis tui ædificavit, et octo diebus festum dedicationis ejus celebravit, mille hostias pacificas obtulit, et arcam fæderis, clangore buccinæ et jubilo in loco sibi præparato solemniter collocavit. Et ego infelix et pauperrimus hominum, quomodo te in domum meam introducam, qui vix mediam expendere devote novi horam, et utinam vel fere semel mediam digne.

5\\. O, mi Deus, quantum illi ad placendum tibi agere studuerunt. Heu quam pusillum est quod ago, quam breve expleo tempus, cum me ad communicandum dispono. Raro totus collectus, rarissime abo omni distractione purgatus.

6\\. Et certe in tua salutari Deitatis præsentia nulla deberet occurrere indecens cogitatio; nulla etiam occupare creatura, quia non ad Angelum, sed Angelorum Dominum suscepturus sum hospitio. Est tamen magna distantia inter arcam fœderis Domini cum suis reliquiis, et mundissimum Corpus tuum cum suis ineffabilibus virtutibus; inter legalia illa sacrificia futurorum præfigurativa, et veram tui Corporis hostiam, omnium antiquorum sacrificiorum completivam.

7\\. Quare igitur ad tuam non magis inardesco venerabilem præsentiam? Cur majori me non præparo sollicitudine ad tua Sancta sumenda, quandoilli antiqui sancti Patriarchæ, Reges quoque et Principes cum universo populo tantum devotionis monstrarunt affectum erga cultum divinum?

8\\. Saltavit rex devotissimus David coram arca Dei totis veribus, recolens beneficia olim indulta Patribus. Fecit diversi generis organa, psalmos edidit, et cantari institui cum lætitia, cecinit et ipse frequenter in cithara, Spiritus sancti afflatus gratia, docuit populum Israel toto corde laudare Deum, et ore consono diebus singulis benedicere et prædicare. Si tanta agebatur tunc devotio, ac divinæ laudis extitit recordatio coram arca testamenti, quanta nunc mihi et omni populo Christiano habenda est devotio et reverentia in præsentia Sacramenti, in sumtione excellentissimi corporis Christi?

9\\. Currunt multi ad diversa loca pro visitandis reliquiis Sanctorum, et mirantur auditis gestis eorum; ampla ædificia templorum inspiciunt, et osculantur sericis et auro involuta sacra ossa eorum. Et ecce tu præsens es hic apud me in altari, Deus meus, Sanctus Sanctorum, hominum Creator et Dominus Angelorum. Sæpe in talibus videndis est curiositas hominum, est novitas invisorum et modicus reportabitur fructus emendationis, maxime ubi est tam levis, since vera contritione discursus. Hic autem in Sacramento altaris totus præsens es Deus meus, homo Christus Jesus: ubi et copiosus percipitur æternæ salutis fructus, quotescumque fueris digne ac devote susceptus. Ad istud vero non trahit levitas aliqua, nec curiositas vel sensualitas, sed firma fides, devota spes, et sincera charitas.

10\\. O, invisibilis conditor mundi Deus, quam mirabiliter agis nobiscum, quam suaviter et gratiose cum electis tuis disponis, quibus temetipsum in Sacramento sumendum proponis. Hoc namque omnem intellectum superat; hoc specialiter devotorum corda trahit, et accendit affectum. Ipsi enim vere fideles tui, qui totam vitam suam ad emendationem disponunt, ex hoc Sacramento dignissimo magnam devotionis gratiam, et virtutis amorem frequenter recipiunt.

11\\. O, admirabilis et abscondita gratia Sacramenti, quam norunt tantum Christi fideles, infideles autem et peccatis servientes experiri non possunt. In hoc Sacramento confertur spiritualis gratia et reparatur in anima virtus amissa et per peccatum deformata redit pulchritudo. Tanta est aliquando hæc gratia, ut ex plenitudine collatæ devotionis non tantum mens, sed et debile corpus vires sibi præstitas sentiat ampliores.

12\\. Dolendum tamen est, et miserandum valde super tepiditate, et negligentia nostra, quod non majori affectu trahimur ad Christum sumendum, in quo tota spes salvandorum consistit et meritum. Ipse enim est sanctificatio nostra et redemtio; ipse consolatio viatorum et Sancrotum æterna fruitio. Dolendum itaque valde, quod multi tam parum hoc salutare mysterium advertunt, quod cælum lætificat et mundum conservat universum. Heu cæcitas et duritia cordis humani, tam ineffabile donum non magis attendere, et ex quotidiano usu etiam inadvertentia defluere.

13\\. Si enim hoc sanctissimum Sacramentum in uno tantum celebraretur loco, et ab uno tantum consecraretur Sacerdote in mundo, quanto putas desiderio ad illum locum, et talem Dei sacerdotem homines efficerentur, ut divinia ministeria celebrari audirent? Nunc autem multi facti sunt Sacerdotes et in multis locis offertur Christus: ut tanto major appareat gratia et dilectio Dei ad hominem, quanto latius est sacra Communio diffusa per omnem orbem.

14\\. Gratias tibi, bone Jesu, pastor æterne, qui nos pauperes et exules dignatus est prætioso corpore et sanguine tuo reficere: et ad hæc mysteria percipienda etiam proprii oris tui eloquio invitare dicendo: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati esti, et ego reficiam vos.

Cap. II. Quod magna charitas et bonitas Dei in Sacramento exhibetur homini.

1\\. Super bonitate tua et magna misericordia tua, Domine, confisus, accedo æger ad salvatorem, esuriens ad fontem vitæ, egenus ad Regem cæli, et sitiens servus ad Dominum, creatura ad Creatorem, disolatus ad meum pium Consolatorem. Sed unde mihi hoc ut venias ad me? Quis ego sum ut præstes mihi temetipsum? Quomodo audet peccator coram te apparere? Et quomodo tu dignaris ad peccatorem venire? Tu nosti servum tuum, et scis quia nihil coni in se est unde hoc illi præstes. Confiteor igitur vilitatem meam, agnosco tuam bonitatem, laudo pietatem, et gratias ago propter nimiam charitatem. Propter temetipsum hoc facis, non propter mea merita, ut bonitas tua mihi magis innotescat, charitas amplior ingeratur, et humilitas perfectius commendetur. Quia ergo tibi hoc placet et sic, fieri jussisti, placet et mihi dignatio tua, et utinam iniquitas mea non obsistat.

2\\. O, dulcissime, et benignissime Jesu, quanta tibi reverentia et gratiarum actio cum perpetua laude pro susceptione sacri Corporis tui debetur: cujus dignitatem nullus hominum explicare potens invenitur. Sed quid cogitabo in hac Communione, in accessu ad Dominum meum, quem debite venerari nequeo et tamen devote suscipere desidero? Quid cogitabo melius et salubrius nisi me ipsum totaliter humiliando coram te et tuam infinitam bonitatem exaltando supra me? Laudo te, Deus meus, et in æternum exalto te. Despicio me et subicio tibi in profundum vilitatis meæ.

3\\. Ecce tu Sanctus Sanctorum, et ego sordes peccatorum: et inclinas te ad me, qui non sum dignus ad te respicere. Ecce tu venis ad me, tu vis esse mecum; tu invitas ad vonvivium tuum, tu mihi daer vis cælestem cibum et panem Angelorum ad manducandum, non alium sane quam teipsum, panem vivum, qui de cælo descendisti et das vitam mundo.

4\\. Ecce unde dilectio procedit, qualis dignatio illucescit; quam magnæ gratiarum actiones et laudes pro his tibi debentur. O, quam salutare et utile consilium tuum, cum istud constituisti. Quam sauve et jucundum convivium, cum teipsum in cibum donasti. O, quam admirabilis operatio tua, Domine; quam potens virtus tua, quam infallibilis veritas tua. Dixisti enim et facta sunt omnia, et hoc factum es quod jussisti: mira res et fide digna ac humanum vincens intellectum, quod tu, Domine Deus meus, verus Deus et homo, sub modica panis specie et vini integer contineris et sine consumtione a sumente manducaris.

5\\. Tu, Domine universorum, qui nullius habens indigentiam voluisti per Sacramentum tuum habitare in nobis, conserva cor meum et corpus meum immaculatum, ut læta et pura conscientia sæpius valeam celebrare tua mysteria et ad meam perpetuam accipere salutem, quæ ad tuum præcipue honorem et memoriale perenne sanxisti et instituisti.

6\\. Lætare, anima mea, et gratias age Deo pro tam nobili munere et solatio singulari in hac lacrymarum valle tibi relicto. Nam quoties hoc mysterium recolis, et Christi corpus accipis, toties tuæ redemtionis opus agis et particeps omnium meritorum Christi efficeris: charitas etenim Christi nunquam minuitur, et magnitudo propitiationis ejus nunquam exhauritur. Ideo nova semper mentis renovatione ad hoc disponere te debes et magnum salutis mysterium attenta consideratione pensare. Ita magnum, novum et jucundum tibi videri debet, cum celebras aut missam audis, ac si eodem die Christus primum in uterum Virginis descendens homo factus esset, aut in cruce pendens pro salute hominum pateretur, et moreretur.

Cap. III. Quod utile est sæpe communicare.

1\\. Ecce ego venio ad te, Domine, ut bene mihi sit exmunere tuo et lætificer in convivio tuo, quod parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. Ecce in te test totum quod desiderare possum et debeo. Tu salus mea et redemtio, spes et fortitudo, decus et gloria. Lætifica ergo hodie animam famuli tui, quoniam ad te, Domine Jesu Christe, animam meam levavi. Desidero te nunc devote et reverenter suscipere, cupio te in domum meam introducere, quatenus cum Zachæo merear a te benedici ac inter filios Abrahæ computari. Anima mea et corpus meum te concupiscit, cor meum tecum uniri desiderat.

2\\. Trade te mihi, et sufficit: name præter te nulla consolatio valet, sine te esse nequeo et sine visitatione tua vivere non valeo. Ideoque oportet me frequenter ad te accedere, et in remedium salutis meæ recipere, et in remedium salutis meæ recipere, ne forte deficiam in via, si fuero cælesti fraudatus alimonia. Sic enim tu, misericordissime Jesu, prædicans populis, et varios sanans languores, aliquando dixisti: Nolo eos dimittere jejunos in domum suam, ne dificiant in via. Age igitur hoc modo mecum, qui te pro fidelium consolatione in Sacramento reliquisti. Tu es enim refectio sauvis animæ, et qui te digne manducaverit, particeps et hæes erit æternæ gloriæ.

3\\. Necessarium quidem mihi est, qui tam sæpe mihi labor et pecco, tam cito torpesco et deficio, ut per frequentes orationes et confessiones, ac sacram tui Corporis perceptionem me renovem, mundem et accendam, ne forte diutius abstinendo a sancto proposito defluam. Proni enim sunt sensus hominis ad malum ab adlescentia sua, et nisi succurrat divina medicina, labitur homo plus ad pejora. Retrahit ergo sancta Communio a malo, et confortat in bono. Si enim modo tam sæpe negligens sum et tepidus, quando communico aut celebro, quid fieret si medelam non sumerem et tam grande juvamen non quærerem? Et licet omni die non aptus, et ad celebrandum bene dispositus, dabo tamen operam congruis temporibus divina percipere mysteria, ac tantæ gratiæ participem me exhibere vel præbere. Nam hæc est una principalis fidelis animæ consolatio, quamdiu peregrinatur ad te in mortali corpore, ut sit sæpius memor Dei sui, dilectum suum devota suscipiat mente.

4\\. O, mira circa nos tuæ pietatis dignatio: quod tu, Domine Deus, creator et vivificator omnium spirituum, ad pauperculam dignaris venire anima, et cum tota divinitate tua ac humanitate ejus impinguare esuriem. O, felix mens, et beata anima, quæ te, Dominum Deum suum, meretur devote suscipere, et in tua susceptone spirituali gaudio repleri. O, quam magnum suscipit Dominum, quam dilectum inducit hospitem, quam jucundum recipit socium quam fidelem acceptat amicum, quam speciosum, et nobilem amplectitur sponsum, præ omnibus dilectis, et super omnia desiderabilia amandum. Sileant a facie tua, dulcissime dilecte meus, cælum et terra, et omnibus ornatis eorum, quoniam quidquid habent laudis et decoris, ex dignatione tuæ est largitatis, nec ad decorem tui pervenient nominis, cujus sapientiæ non est numerus.

Cap. 4. Quod multa bona præstantur devote communicantibus.

1\\. Domine Deus meus, præveni servum tuum in benedictione dulcedinis tuæ, ut ad tuum magnificum Sacramentum digne ac devote merear accedere. Excita cor meum in te, et a gravi torpore exue me. Visita me in salutari tuo ad gustandum in spiritu tuam sauvitatem, quæ in hoc Sacramento tanquam in fonte plenaire latet. Illumina quoque oculos meos ad intuendum tantum mysterium, et ad credendum illud indubitata fide me robora. Est enim operatio tua, non humana potentia: tua sacra institutio, non hominis adinventio. Non enim ad hæc capienda et intelligenda aliquis idoneus per se reperitur, quæ Angelicam etiam subtilitatem transcendunt. Quid ergo ego peccator indignus, terra et cinis, de tam alto secreto Sacramento potero investigare et capere?

2\\. Domine, in simplicitate cordis, in bona et firma fide et in tua visione ad te cum firm spe et reverentia accedo, et vere credo, quia tu præsens es hic in Sacramento Deus et homo. Vis ergo ut te suscipiam et me ipsum tibi in charitate uniam. Unde tuam precor clementiam, et specialem ad hoc imploro mihi donare gratiam, ut totus in te liquefiam, et amore pereffluam, atque de nulla alia consolatione amplius me intromittam. Est enim hoc altissimum et dignissimum Sacramentum, salus animæ et corporis, medicina omnis spiritualis languoris, in quo vitia mea curantur, passiones frænantur, tentationes vincuntur ac minuuntur, gratia major infunditur, virtus accepta augetur, firmatur fides, spes roboratur, et charitas ignescit ac dilatatur.

3\\. Multa namque bona largitus es, et adhuc sæpius largiris in Sacramento dilectis tuis devote communicantibus, Deus meus susceptor animæ meæ, reparator infirmitatis meæ, et totius dator consolationis internæ. Nam multam ipsis consolationem adversus varias tribulatones infundis, et de imo dejectionis propriæ ad spem tuæ protectionis erigis atque nova quadam gratia eos intus recreas et illustra, ut qui anxii primo, et sine affectione se ante Communionem senserant, postea refecti cibo potuque cælesti, in melius se mutatos inveniant. Quod idcirco cum electis tuis ita dispensanter agis, ut veraciter agnoscant, et patenter experiantur, quam nihil ex semetipsis habeant, et quid bonitatis ac gratiæ ex te consequantur. Quia ex semetipsis frigidi duri ac indevoti, ex te autem serventes ac devoti et alacres esse merentur. Quis enim ad fontem suavitatis humiliter accedens, non modicum suavitatis inde reportat? Aut quis juxta ignem copiosum stans, non parum caloris inde percipit? Et tu fons es semper plenus et super abundans, ignis semper ardens et nunquam deficiens.

4\\. Unde si mihi non licet haurire de plenitudine fontis, nec usque ad satietatem potare, apponam tamen os meum ad foramen cælestis fistulæ, ut saltem inde guttulam modicam capiam, ad refocillandam sitim meam, ut non penitus exarescam. Et si necdum totus cælesti, et tam ignitus, ut Seraphim et Cherubim esse possum, conabor tamen devotioni insistere et cor meum præparae, ut vel modicam divini incendii flammam ex humili sumtione vivifici Sacramenti conquiram. Quidquid autem mihi deest, bone Jesu, Salvator sanctissime, tu pro me supple benigne ac gratiose, qui omnes ad te gratiose vocare dignatus es, dicens: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati esti, et ego reficiam vos.

5\\. Ego quidem laboro in sudore vultus, mei, dolore cordis torqueor, peccatis oneror, tentationibus inquietor, multis malis passionibus implicor et premor, et non est qui adjuvet, non est qui liberet et salvum faciat, nisi tu, Domine Deus, Salvator meus, cui committo me et omnia mea, ut me custodias et perducas in vitam æternam. Suscipe me in laudem et gloriam nominis tui, qui Corpus tuum et Sanguinem in cibum et potum mihi parasti; præsta, Domine Deus Salutaris meus, ut cum frequentatione mysterii tui crescat meæ devotinis affectus.

Cap. 5. De dignitate Sacramenti, et statu Sacerdotali.

1\\. Si haberes angelicam puritatem, et sancti Johannis Baptistæ sanctitatem, non esses dignus hoc Sacramentum accipere nec tractare. Non hoc meritis debetur hominum, quod homo consecret et tractet Christi sacramentum et sumat in cibum panem Angelorum. Grande myterium et magna dignitas Sacerdotum, quibus datum est, quod Angelis non est concessum. Soli namque Sacerdotes in Ecclesia rite ordinati potestatem habent celebrandi et Corpus Christi consecrandi. Sacerdos quidem minister Dei est, utens verbo Dei per jussionem et institutionem Dei. Deus autem ibi est principalis auctor, et invisibilis operator, cui subest omne quod voluerit, et paret omne quod jusserit.

2\\. Plus ergo credere debes Deo omnipotenti in hoc excellentissimo Sacramento, quam proprio sensui aut alteri signo visibili. Ideoque cum timore et reverentia ad hoc opus est accedendum. Attende igitur et vide cujus ministerium tibi traditum est per impositionem manus Episcopi. Ecce Sacerdos factus es, et ad celebrandum consecratus: vide nunc ut fideliter et devote in suo tempore Deo sacrificum offeras, et teipsum irreprehensibilem exhibeas. Non alleviasti onus tuum, sed arctiori jam alligatus es vinculo disciplinæ, et ad majorem teneris perfectionem sanctitatis. Sacerdos debet esse omnibus virtutibus ornatus, et aliis bonæ vitæ exemplum præbere. Ejus conversatio non cum popularibus hominibus, sed cum Angelis in cælo, aut cum perfectis viris in terra.

3\\. Sacerdos sacris vestibus indutus Christi vices gerit, ut Deum pro se et pro omni populo suo suppliciter et humiliter roget: habet ante se et post se Dominicæ Crucis signum ad memorandam jugiter Christi passionem. Ante se Crucem in casula portat, ut Christi vestigia diligenter inspiciat, et sequi frequenter studeat. Post se cruce signatus est, ut adversa quælibet illata ab aliis clementer pro Deo toleret. Ante se Crucem gerit, ut propria peccata lugeat;post se, ut aliorum etiam commissa per compassionem defleat, et se medium inter Deum et peccatorem constitutum esse sciat, nec ab oratione, nec ab oblatione sancta torpescat, donec gratiam et misericordiam impetrare mereatur. Quando Sacerdos celebrat, honorat Deum, Angelos lætificat, Ecclesiam ædificat, vivos adjuvat, defunctis requiem præstat, et sese omnium bonorum participem efficit.