×

Używamy ciasteczek, aby ulepszyć LingQ. Odwiedzając stronę wyrażasz zgodę na nasze polityka Cookie.


image

De Imitatione Christi, De Imitatione Christi: Liber Secundus 1-8

De Imitatione Christi: Liber Secundus 1-8

THOMAS À KEMPIS: DE IMITATIONE CHRISTI LIBER SECUNDUS

Liber Secundus Admonitiones ad interna trahentes.

Cap. I. Incipit liber de interna conversationes.

1. Regnum Dei intra vos est, dicit Dominus. Converte te ex toto corde tuo ad Dominum, et relinque hunc miserum mundum, et inveniet anima tua requiem. Disce exteriora contemnere et ad interiora te dare, et videbis regnum Dei intra te venire. Est enim regnum Dei pax et gaudium in Spiritu Sancto quod non datur impiis. Veniet ad te Christus ostendens tibi consolatinem suam, si dignam illi ab intus paraveris mansionem. Omnis gloria ejus et decor ab intra est, et ibi complacet sibi. Frequens illi visitatio cum homine interno, dulcis sermocinatio, grata consolatio, multa pax, familiaritas stupenda nimis.

2. Eya anima fidelis, præpara huic sponso cor tuum, quatenus ad te venire et in te habitare dignetur. Sic enim dicit: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Da ergo Christo locum et cæteris omnibus nega introitum. Cum Christum habueris, dives es, et sufficit tibi. Ipse erit provisor tuus, et fidelis procurator in omnibus, ut non fit opus in hominibus sparare. Homines enim cito mutantur, et deficiunt velociter, Christus autem manet in æternum, et adstat usque in finem firmiter.

3. Non est magna fiducia ponenda in homine fragili et mortali, etiamsi utilis fit et dilectus, neque tristitia multa capienda ex hoc, si interdum adversetur et contradicat. Qui hodie tecum sunt, cras contrariari possunt. Et e converso sæpe ut aura vertuntur. Pone fiduciam tuam totam in Domino; et sit ipse timor tuus, et amor tuus. Ipse pro te respondebit, et faciet bene sicut melius fuerit. Nonhabes hic manentem civitatem, et ubicumque fueris, extraneus es et peregrinus, nec requiem aliquando habebis, nisi Christo intime fueris unitus.

4. Quid hic circumspicis, cum iste non sit locus tuæ requietonis? In cælestibus debet esse habitatio tua et sicut in transitu cuncta sunt aspicienda. Transeunt omnia, et tu cum eis pariter. Vide, ut non hæreas, ne capiaris, et pereas. Apud Altissimum sit cogitatio tua, et deprecatio tua ad Christum sine intermissione dirigatur. Si nescis alta speculari et cælestia, requiesce in passione Christi, et in sacris vulneribus ejus libenter habita. Si enim ad vulnera et speciosa stigmata Jesu devote confugis, magnam in tribulatione senties consolationem, nec multum curabis hominum despectiones faciliterque verba detrahentium perferes.

5. Jesus Christus Dominus fuit etiam in mundo ab hominibus despectus, et in maxima necessitate, a notis et amicis inter opprobria derelictus. Dominus Jesus pati voluit et despici, et tu audes de aliquo conqueri? Christus habuit adversarios et oblocutores, et tu vis omnes habere amicos, et benefactores? Ubi coronabitur patentia tua, si nihil adversitatis occurrit. Si nihil contrarium vis pati, quomodo eris amicus Christi? Sustine cum Christo et pro Christo, si vis regare cum Christo.

6. Si semel perfecte introisses in interiora Jesu, et modicum de ardenti amore ejus sapuisses, tunc de proprio commodo, vel incommodo nihil curares, sed magis de opprobrio illato gauderes, quia amor Jesu facit hominem se ipsum contemnere. Amator Jesu et verus internus, et liber ab affectionibus inordinatis, potest se ad Deum libere convertere, et elevare se supra se ipsum in spiritu ac fruitive quiescere.

7. Cui sapiunt omnia prout sunt non ut dicuntur, aut æstimantur, hic vere sapiens est, et doctus a Deo magis, quam ab hominibus. Qui ab intra scit ambulare et modicum res ab extra ponderare, non reqirit loca, nec tempora expectat ad habenda devota exercitia. Homo internus cito se recolligit, et nunquam se totum ad exteriora effundit. Non illi obest labor exterior, aut occupatio ad tempus necessaria. Sed sicut res eveniunt, sic se illis accommodat. Qui intus bene dispositus est et ordinatus, non curat mirabiles et perversos hominum gestus. Tantum homo impeditur, et distrahitur, quantum sibi res attrahit.

8. Si recte tibi esses, et bene purgatus esses, omnia tibi in bonum cederent, et profectum. Ideo multa tibi sæpe displicent et sæpe conturbant, quia adhuc non es perfecte tibi mortuus, nec segregatus ab omnibus terrenis. Nihil sic maculat et implicat cor hominis, sicut impurus amor in creaturis. Si renuis consolari exterius, poteris speculari cælestia, et frequenter interius jubilare.

Cap. 2. De submissione, Prælati regimine.

1. Non magni pendas qui pro te vel contra te fit, sed hoc age, et cura, ut Deus tecum sit in omni re quam facis. Habeas conscientiam bonam, et Deus bene te defensabit. Quem enim adjuvare voluerit, nullius perversitas nocere poterit. Si tu sci tacere et pati, videbis proculdubio auxilium Domini. Ipse novit tempus, et modum liberandi te, et idea debes te illi resignare. Dei est adjuvare, et ab omni confusione liberare. sæpe valde prodest ad majorem humilitatem conservandam, quod defectus nostros alii sciunt, et redarguunt.

2. Quando pro defectibus suis se humiliat, tunc faciliter alios placat, et leviter satisfacit sibi irascentibus. Humilem Deus protegit, et liberat. Humilem diligit, et consolatur. Humili homini se inclinat. Humili largitur gratiam plenam et magnam. Et post suam depressionem levat ad gloriam. Humili sua secreta revelat, et ad se dulciter trahit, et invitat. Humilis accepta contumelia et confusione satis bene est in pace, quia stat in Deo, et non in mundo. Non reputes te aliquid profecisse, nisi omnibus te inferiorem esse sentias.

Cap. 3. De bono pacifico homine.

1. Pone te primus in pace, et tunc alios poteris pacificare. Homo pacificus plus prodest, quam bene doctus. Homo passionatus etiam bonus in malum trahit, et faciliter malum credit. Bonus homo pacificus omnia ad bonum convertit. Qui bene in pace est, de nullo suspicatur. Qui autem male contentus est, et commotus, variis suspicionibus agitatur, nec ipse quiescit, nec alios quiescere permittit. Dicit sæpe quod sibi magis facere expediret, et negligit, quod ipse facere tenetur. Habe ergo primum zelum super te ipsum, tunc zelare poteris etiam juste proximum tuum.

2. Tu bene facta scis excusare, et tolerare, et aliorum non vis accipere excusationes. Justus esses, si te accusares, et fratrem tuum excusares. Si portari vis, porta alium. Vide quam longe es adhuc a vera charitate, et humilitate, quæ nuli novit indignarei vel irasci, nisi tantum sibi ipsi. Non est magnum cum bonis, et mansuetis conversari. Hoc enim omnibus naturaliter placet, et unusquisque libenter pacem habet, et secum sentientes magis diligit. Sed cum duris, et perversis aut indisciplinatis aut nobis contrariantibus pacifice posse vivere, magna gratia est, et laudabile nimis virileque factum.

3. Sed sunt qui se ipsos in pace tenent, et cum aliis etiam pacem habent. Et sunt qui nec pacem habent, nec alios in pace dimittunt. Aliis sunt graves, sed sibi sunt semper graviores. Et sunt qui se ipsos in pace retinent, et ad pacem alios reducere student. Et tamen tota pax nostra in hac misera vita potius in humili sufferentia ponenda est, quam in non sentiendo contraria? Qui melius scit pati, pacem tenebit maiorem. Iste est victor fui, et dominus mundi, amicus Christi, et hæres cæli.

Cap. 4. De pura mente et simplici intentione.

1. Duabus alis homo sublevatur a terrenis, scilicet simplicitate et puritate. Simplicitas debet esse in intentione, puritas in affectione. Simplicitas intendit deum, puritas apprehendit et gustat.

Nulla actio te impediet, si liber intus ab omni inordinato affectu fueris. Si nihil aliud quam Dei beneplacitum, et proximi utilitatem intendis et quæris, interna libertate frueris. Si rectum cor tuum esset, tunc omnis creatura speculum vitæ, et liber sanctæ doctrinæ esset. Non est creatura tam parva et vilis quæ bonitatem Dei non repræsentet.

2. Si tu esses intus bonus, et purus, tunc omnia sine impedimento, et caperes bene. Cor purum penetrat cælum, et infernum. Qualis unusquisque est intus, taliter iudicat exterius. Si est gaudium in mundo, hoc utique possidet cordis puri homo. Et si est alicubi tribulatio et angustia, hoc melius novit mala conscientia. Sicut ferrum missum in ignem amittit rubiginem et totum candens efficitur, sic homo ad Deum integre se convertens, a torpore exuitur, et in novum hominem transmutatur.

3. Quando homo incipit tepescere, tunc parvum metuit laborem, et externam accipit consolationem. Sed quando perfecte incipit se vincere, et viriliter in via Dei ambulare, tunc minus ea reputat, quæ sibi prius gravia esse sentiebat.

Cap. 5. De propria consideratione.

1. Non possumus nobis ipsis nimis credere, quia sæpe gratia nobis deest, modicum lumen est in nobis, et hoc cito per negligentiam amittimus. Sæpe etiam non advertimus, quod tam cæci intus sumus. Sæpe male agimus, et peius excusamus. Et passione interdum movemur, et zelum putamus. Parva in aliis reprehendimus, et nostra maiora pertransimus. Satis cito persentimus et ponderamus quid ab aliis sustinemus; sed quantum alii de nobis sustinent, non advertimus. Qui bene et recte sua ponderaret, non esset quid de alio graviter iudicaret.

2. Internus homo sui ipsius curam omnibus curis anteponit: et qui sibi ipsi diligenter intendit, faciliter de aliis tacet. Nunquam eris internus et devotus, nisi de aliis silueris et ad te ipsum specialiter respexeris. Si tibi ipsi et Deo totaliter intendis, modicum te movebit, quod foris percipis. Ubi es, quando tibi ipsi præsens non es? Et quando omnia percurristi, quid te neglecto profecisti? Si debes habere pacem et unionem veram, oportet, quod totum adhuc postponas et te solum præ oculis habeas.

3. Multum proinde proficies, si te seriatum ab omni temporali cura conserves. Valde deficies, si aliquid temporale reputaveris. Nihil altum, nihil magnum, nihil gratum, nihil acceptum tibi sit, nisi pure Deus, aut de Deo sit. Totum vanum exstima, quidquid consolationis occurrit de aliqua creatura. Amans Deum anima sub Deo contemnit, despicit universa. Solus Deus æternus et immensus, implens omnia, solatium est animæ et vera mentis lætitia.

Cap. 6. De lætitia bonæ conscientiæ

1. Gloria bonis hominibus testimonium bonæ conscientiæ. Habe bonam conscientiam et semper habebis lætitiam. Bona conscientia valde multa potest portare, et valde læta est inter adversa. Mala conscientia semper timida, et inquieta. Suaviter requiesces, si te cor tuum non reprehenderit. Noli lætari, nisi cum benefeceris. Mali nunquam habent veram lætitiam, nec internam sentiunt pacem, quia non est pax impiis, dicit Dominus. Et si dixerint: in pace sumus, non venient super nos mala; et quis nobis nocere audebit? non credas eis, quoniam repente exsurget ira Dei, et in nihilum redigentur actus eorum, et cogitationes eorum peribunt.

2. Gloriari in tribulationibus non est grave amanti, Sic enim gloriari est in cruce Domini gloriari. Brevis gloria quæ ab hominibus datur et accipitur. Mundi gloriam semper comitatur tristitia. Bonorum gloria in conscientiis eorum, et non in ore hominum. Justorum lætitia de Deo et in Deo est, et gaudium eorum de veritate. Qui veram et æternam gloriam desiderat, temporalem non curat. Et qui temporalem quærit gloriam, aut non ex animo contemnit, minus amare convincitur cælestem. Magnam habet cordis tranquillitatem, qui nec laudes curat, nec vituperia.

3. Facile erit contentus et pacatus, cuius conscientia munda est. Non es sanctior, si laudaris, nec vilior, si vituperaris. Quod es hoc es, nec melior dici vales, quam Deo teste sis, si attendis quid apud te sis intus, non curabis quid de te loquantur homines foris. Homo videt in facie, Deus autem in corde. Homo confiderat actus, Deus pensat intentionem. Bene semper agere, et modicum de se tenere humilis animæ indicium est. Nolle consolari ab aliqua creatura magnæ puritatis, et internæ fiduciæ indicium est.

4. Qui nullum extrinsecus pro se testimonium quærit, liquet quod Deo se totaliter commisit. Non enim, qui se ipsum commendat, ille probatus est, ait beatus Paulus, sed quem Deus commendat. Ambulare cum Deo intus, nec aliqua affectione teneri foris, status est interni hominis.

Cap. 7. De amore Jesu super omnia.

1. Beatus qui intelligit quid sit amare Jesum, et contemnere se ipsum propeter Deum? Oportet dilectum propter dilectum relinquere, quia Jesus vult solus super omnia amari. Dilectio creaturæ fallax et instabilis, dilectio Jesu felix et perseverabilis. Qui adhæret creaturæ, cadet cum labili, qui amplectitur Jesum, firmabitur in Eum. Illum dilige, et amicum tene tibi, qui omnibus recedentibus te non relinquet, nec patietur in fine perire. Ab omnibus oportet aliquando te separari, sive velis, sive nolis.

2. Tene te apud Jesum vivens et moriens et illius fedelitati te committe, qui omnibus deficientibus solus potestte adjuvare. Dilectus tuus talis est naturæ, ut alienum non velit admittere, sed solus vult cor tuum habere, et tanquam rex in proprio throno sedere. Si scires te ab omni creatura evacuare, Jesus libenter tecum habitaret. Pene totum perditum invenies, quidquid extra Jesum in hominibus posueris. Non confidas, nec innitaris super calamum ventosum, quia omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus et flos fœni cadet.

3. Cito deciperis, si ad externam hominum apparentiam tantum aspexeris. Si autem tuum in aliis quæris solatium, et lucrum, sæpe senties detrimentum. Si quæris in omnibus Jesum, invenies utique Jesum. Si autem quæris te ipsum, invenies etiam te ipsum, sed ad tuam perniciem. Plus enim homo nocivior est sibi, si Jesum non quærit, quam totus mundus, et omnes sui adversarii.

Cap. 8. De familiari amicitia Jesu.

1. Quando Jesus adest, totum bonum est, nec quicquam difficile videtur. Quando vero Jesus non adest, totum durum est. Si autuem Jesus unum verbum loquitur tantum, magna consolatio sentitur. Nonne ne Maria Magdalena statim surreit de loco, in quo flevit, quando Martha illi dixit, Magister adet et vocat te? Felix hora quando Jesus vocat te de lacrymis ad gaudium spiritus. Quam aridus et durus es sine Jesu. Quam insipiens et vanus, si cupis aliquid extra Jesum. Nonne hoc est majus damnum, quam si totum perderes mundum?

2. Quid habet mundus conferre sine Jesu? Esse sine Jesu est gravis infernus, et esse cum Jesu dulcis paradisus. Si fuerit tecum Jesus, invenit thesaurum bonus, immo bonum super omne bonum. Et qui perdidit Jesum, perdidit nimis multum et plus quam totum mundum. Pauperrimus est qui vivit sine Jesu, ditissimus est qui bene est cum Jesu.

3. Magna ars est scire conversari cum Jesu, et scire Jesum tenere, magna prudentia. Esto humilis et pacificus, et erit tecum Jesus. Sis devotus et quietus, et permanebit tecum Jesus. Potes cito fugare Jesum, et gratiam ejus perdere, si volueris ad exteriora declinare. Et si illum effugaveris et perdideris, ad quem tunc fugies, et quem tunc quæres amicum? Sine amico non potes diu vivere. Et si Jesus non fuerit tibi præ omnibus amicus, eris nimis tristis, et desolatus. Fatue igitur agis, si in aliquo altero confidis et lætaris. Eligendum est magis habere totum mundum contrarium, quam Jesum offensum. Ex omnibus ergo charis sit Jesus dilectus specialis.

4. Diligantur homines propter Jesum, Jesus autem propter se ipsum. Solus Jesus Christus singulariter est amandus, qui bonus solus et fidelis invenitur præ omnibus amicis. Propter ipsum et in ipso tam amici quam inimici tibi sint chari et pro omnibus his exorandus est, ut omnes ipsum cognoscant et diligant. Nunquam cupias singulariter laudari et amari, quia hoc solius Dei est, qui similem sibi non habet. Nec velis quod aliquis in corde tuo tecum occupetur, neque tu cum alicujus occuperis amore. Sed sit Jesus in te, et in omni bono homine.

5. Esto purus, et liber intus, sine alicujus creaturæ implicamento. Oportet te esse nudum, et purum cor ad Jesum gerere, si vis vacare, et videre, quam suavis est Dominus. Et revera ad hoc non pervenies, nisi gratia ejus fueris præventus, et introtractus, ut omnibus evacuatis et licentiatis, solus cum Deo uniaris. Quando enim gratia Dei venit ad hominem, tunc potens sit ad omnia. Et quando recedit, tunc pauper et infirmus erit, et quasi tantum ad flagella relictus. In his non debes dejici, nec desperare, sed ad voluntatem Dei æquanimiter stare, et cuncta supervenientia tibi ad laudem Jesu Christi perpeti. Quia post hiemem sequitur aestas, post nectem redit dies, et post tempestatem serenitas magna.


De Imitatione Christi: Liber Secundus 1-8 On the Imitation of Christ: Book Two 1-8 De la Imitación de Cristo: Libro Segundo 1-8

THOMAS À KEMPIS: DE IMITATIONE CHRISTI LIBER SECUNDUS

Liber Secundus Admonitiones ad interna trahentes.

Cap. I. Incipit liber de interna conversationes.

1\\. Regnum Dei intra vos est, dicit Dominus. Converte te ex toto corde tuo ad Dominum, et relinque hunc miserum mundum, et inveniet anima tua requiem. Disce exteriora contemnere et ad interiora te dare, et videbis regnum Dei intra te venire. Learn to despise the outer world and give yourself to the innermost things, and you will see the kingdom of God coming within you. Est enim regnum Dei pax et gaudium in Spiritu Sancto quod non datur impiis. For the kingdom of God is peace and joy in the Holy Spirit, which is not given to the ungodly. Veniet ad te Christus ostendens tibi consolatinem suam, si dignam illi ab intus paraveris mansionem. Christ will come to you to show you his comfort, if you have prepared a worthy abode for him from within. Omnis gloria ejus et decor ab intra est, et ibi complacet sibi. All his glory and beauty are within, and there he delights in himself. Frequens illi visitatio cum homine interno, dulcis sermocinatio, grata consolatio, multa pax, familiaritas stupenda nimis. A frequent visitation with the internal man, sweet communication, welcome comfort, great peace, and amazing familiarity.

2\\. Eya anima fidelis, præpara huic sponso cor tuum, quatenus ad te venire et in te habitare dignetur. Hurray, faithful soul, prepare your heart for this bridegroom, so that he may deign to come to you and dwell in you. Sic enim dicit: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. For thus he says, If any man love me, he will keep my word, and we will come to him, and make our abode with him. Da ergo Christo locum et cæteris omnibus nega introitum. Give place therefore to Christ, and deny entrance to all the others. Cum Christum habueris, dives es, et sufficit tibi. When you have Christ, you are rich, and it is enough for you. Ipse erit provisor tuus, et fidelis procurator in omnibus, ut non fit opus in hominibus sparare. He will be your provider and a reliable agent in all things, so that there is no need to spare people. Homines enim cito mutantur, et deficiunt velociter, Christus autem manet in æternum, et adstat usque in finem firmiter. For men quickly change and fail quickly, but Christ abides forever and stands firmly to the end.

3\\. Non est magna fiducia ponenda in homine fragili et mortali, etiamsi utilis fit et dilectus, neque tristitia multa capienda ex hoc, si interdum adversetur et contradicat. There is no great confidence to be placed in a fragile and mortal man, even if he becomes useful and beloved; Qui hodie tecum sunt, cras contrariari possunt. Et e converso sæpe ut aura vertuntur. And they often turn the other way like the wind. Pone fiduciam tuam totam in Domino; et sit ipse timor tuus, et amor tuus. Put all your trust in the Lord; and let this be your fear and your love. Ipse pro te respondebit, et faciet bene sicut melius fuerit. Nonhabes hic manentem civitatem, et ubicumque fueris, extraneus es et peregrinus, nec requiem aliquando habebis, nisi Christo intime fueris unitus. You have no abiding citizenship here, and wherever you go, you are a stranger and a stranger, and you will never have rest unless you are intimately united to Christ.

4\\. Quid hic circumspicis, cum iste non sit locus tuæ requietonis? Why are you looking around here, since this is not your resting place? In cælestibus debet esse habitatio tua et sicut in transitu cuncta sunt aspicienda. Your abode must be in the heavens, and all things must be looked upon as in transit. Transeunt omnia, et tu cum eis pariter. Vide, ut non hæreas, ne capiaris, et pereas. Apud Altissimum sit cogitatio tua, et deprecatio tua ad Christum sine intermissione dirigatur. Si nescis alta speculari et cælestia, requiesce in passione Christi, et in sacris vulneribus ejus libenter habita. Si enim ad vulnera et speciosa stigmata Jesu devote confugis, magnam in tribulatione senties consolationem, nec multum curabis hominum despectiones faciliterque verba detrahentium perferes. For if you devoutly take refuge in the wounds and beautiful scars of Jesus, you will feel great consolation in tribulation, and you will not care much for the insults of men, and will easily bear the words of those who detract.

5\\. Jesus Christus Dominus fuit etiam in mundo ab hominibus despectus, et in maxima necessitate, a notis et amicis inter opprobria derelictus. Dominus Jesus pati voluit et despici, et tu audes de aliquo conqueri? Christus habuit adversarios et oblocutores, et tu vis omnes habere amicos, et benefactores? Ubi coronabitur patentia tua, si nihil adversitatis occurrit. Si nihil contrarium vis pati, quomodo eris amicus Christi? Sustine cum Christo et pro Christo, si vis regare cum Christo.

6\\. Si semel perfecte introisses in interiora Jesu, et modicum de ardenti amore ejus sapuisses, tunc de proprio commodo, vel incommodo nihil curares, sed magis de opprobrio illato gauderes, quia amor Jesu facit hominem se ipsum contemnere. If you had once entered perfectly into the interior of Jesus, and had known a little of his ardent love, then you would have cared nothing for your own advantage or disadvantage, but would rather have rejoiced in the reproach inflicted on him, because the love of Jesus makes a man despise himself. Amator Jesu et verus internus, et liber ab affectionibus inordinatis, potest se ad Deum libere convertere, et elevare se supra se ipsum in spiritu ac fruitive quiescere.

7\\. Cui sapiunt omnia prout sunt non ut dicuntur, aut æstimantur, hic vere sapiens est, et doctus a Deo magis, quam ab hominibus. He who appreciates all things as they are, not as they are said, or as they are esteemed, this is truly wise, and taught more by God than by men. Qui ab intra scit ambulare et modicum res ab extra ponderare, non reqirit loca, nec tempora expectat ad habenda devota exercitia. He who knows how to walk from within, and to weigh little things from without, does not seek places, nor wait for times to have pious exercises. Homo internus cito se recolligit, et nunquam se totum ad exteriora effundit. The inner man quickly gathers himself together, and never pours himself out entirely to the outside. Non illi obest labor exterior, aut occupatio ad tempus necessaria. He is not hindered by external work, or occupation necessary for a time. Sed sicut res eveniunt, sic se illis accommodat. But as things happen, so he adapts himself to them. Qui intus bene dispositus est et ordinatus, non curat mirabiles et perversos hominum gestus. Tantum homo impeditur, et distrahitur, quantum sibi res attrahit.

8\\. Si recte tibi esses, et bene purgatus esses, omnia tibi in bonum cederent, et profectum. Ideo multa tibi sæpe displicent et sæpe conturbant, quia adhuc non es perfecte tibi mortuus, nec segregatus ab omnibus terrenis. Nihil sic maculat et implicat cor hominis, sicut impurus amor in creaturis. Si renuis consolari exterius, poteris speculari cælestia, et frequenter interius jubilare.

Cap. 2. De submissione, Prælati regimine.

1\\. Non magni pendas qui pro te vel contra te fit, sed hoc age, et cura, ut Deus tecum sit in omni re quam facis. Habeas conscientiam bonam, et Deus bene te defensabit. Quem enim adjuvare voluerit, nullius perversitas nocere poterit. Si tu sci tacere et pati, videbis proculdubio auxilium Domini. Ipse novit tempus, et modum liberandi te, et idea debes te illi resignare. Dei est adjuvare, et ab omni confusione liberare. sæpe valde prodest ad majorem humilitatem conservandam, quod defectus nostros alii sciunt, et redarguunt.

2\\. Quando pro defectibus suis se humiliat, tunc faciliter alios placat, et leviter satisfacit sibi irascentibus. Humilem Deus protegit, et liberat. Humilem diligit, et consolatur. Humili homini se inclinat. Humili largitur gratiam plenam et magnam. Et post suam depressionem levat ad gloriam. Humili sua secreta revelat, et ad se dulciter trahit, et invitat. Humilis accepta contumelia et confusione satis bene est in pace, quia stat in Deo, et non in mundo. Non reputes te aliquid profecisse, nisi omnibus te inferiorem esse sentias.

Cap. 3. De bono pacifico homine.

1\\. Pone te primus in pace, et tunc alios poteris pacificare. Homo pacificus plus prodest, quam bene doctus. Homo passionatus etiam bonus in malum trahit, et faciliter malum credit. Bonus homo pacificus omnia ad bonum convertit. Qui bene in pace est, de nullo suspicatur. Qui autem male contentus est, et commotus, variis suspicionibus agitatur, nec ipse quiescit, nec alios quiescere permittit. Dicit sæpe quod sibi magis facere expediret, et negligit, quod ipse facere tenetur. Habe ergo primum zelum super te ipsum, tunc zelare poteris etiam juste proximum tuum.

2\\. Tu bene facta scis excusare, et tolerare, et aliorum non vis accipere excusationes. Justus esses, si te accusares, et fratrem tuum excusares. Si portari vis, porta alium. Vide quam longe es adhuc a vera charitate, et humilitate, quæ nuli novit indignarei vel irasci, nisi tantum sibi ipsi. Non est magnum cum bonis, et mansuetis conversari. Hoc enim omnibus naturaliter placet, et unusquisque libenter pacem habet, et secum sentientes magis diligit. Sed cum duris, et perversis aut indisciplinatis aut nobis contrariantibus pacifice posse vivere, magna gratia est, et laudabile nimis virileque factum.

3\\. Sed sunt qui se ipsos in pace tenent, et cum aliis etiam pacem habent. Et sunt qui nec pacem habent, nec alios in pace dimittunt. Aliis sunt graves, sed sibi sunt semper graviores. Et sunt qui se ipsos in pace retinent, et ad pacem alios reducere student. Et tamen tota pax nostra in hac misera vita potius in humili sufferentia ponenda est, quam in non sentiendo contraria? Qui melius scit pati, pacem tenebit maiorem. Iste est victor fui, et dominus mundi, amicus Christi, et hæres cæli.

Cap. 4. De pura mente et simplici intentione.

1\\. Duabus alis homo sublevatur a terrenis, scilicet simplicitate et puritate. Simplicitas debet esse in intentione, puritas in affectione. Simplicitas intendit deum, puritas apprehendit et gustat.

Nulla actio te impediet, si liber intus ab omni inordinato affectu fueris. Si nihil aliud quam Dei beneplacitum, et proximi utilitatem intendis et quæris, interna libertate frueris. Si rectum cor tuum esset, tunc omnis creatura speculum vitæ, et liber sanctæ doctrinæ esset. Non est creatura tam parva et vilis quæ bonitatem Dei non repræsentet.

2\\. Si tu esses intus bonus, et purus, tunc omnia sine impedimento, et caperes bene. Cor purum penetrat cælum, et infernum. Qualis unusquisque est intus, taliter iudicat exterius. Si est gaudium in mundo, hoc utique possidet cordis puri homo. Et si est alicubi tribulatio et angustia, hoc melius novit mala conscientia. Sicut ferrum missum in ignem amittit rubiginem et totum candens efficitur, sic homo ad Deum integre se convertens, a torpore exuitur, et in novum hominem transmutatur.

3\\. Quando homo incipit tepescere, tunc parvum metuit laborem, et externam accipit consolationem. Sed quando perfecte incipit se vincere, et viriliter in via Dei ambulare, tunc minus ea reputat, quæ sibi prius gravia esse sentiebat.

Cap. 5. De propria consideratione.

1\\. Non possumus nobis ipsis nimis credere, quia sæpe gratia nobis deest, modicum lumen est in nobis, et hoc cito per negligentiam amittimus. We cannot trust ourselves too much, because we often lack grace, there is a little light in us, and we quickly lose this through negligence. Sæpe etiam non advertimus, quod tam cæci intus sumus. We often do not even notice that we are so blind inside. Sæpe male agimus, et peius excusamus. Et passione interdum movemur, et zelum putamus. Parva in aliis reprehendimus, et nostra maiora pertransimus. Satis cito persentimus et ponderamus quid ab aliis sustinemus; sed quantum alii de nobis sustinent, non advertimus. Qui bene et recte sua ponderaret, non esset quid de alio graviter iudicaret.

2\\. Internus homo sui ipsius curam omnibus curis anteponit: et qui sibi ipsi diligenter intendit, faciliter de aliis tacet. Nunquam eris internus et devotus, nisi de aliis silueris et ad te ipsum specialiter respexeris. Si tibi ipsi et Deo totaliter intendis, modicum te movebit, quod foris percipis. Ubi es, quando tibi ipsi præsens non es? Et quando omnia percurristi, quid te neglecto profecisti? Si debes habere pacem et unionem veram, oportet, quod totum adhuc postponas et te solum præ oculis habeas.

3\\. Multum proinde proficies, si te seriatum ab omni temporali cura conserves. Valde deficies, si aliquid temporale reputaveris. Nihil altum, nihil magnum, nihil gratum, nihil acceptum tibi sit, nisi pure Deus, aut de Deo sit. Totum vanum exstima, quidquid consolationis occurrit de aliqua creatura. Amans Deum anima sub Deo contemnit, despicit universa. Solus Deus æternus et immensus, implens omnia, solatium est animæ et vera mentis lætitia.

Cap. 6. De lætitia bonæ conscientiæ

1\\. Gloria bonis hominibus testimonium bonæ conscientiæ. Habe bonam conscientiam et semper habebis lætitiam. Bona conscientia valde multa potest portare, et valde læta est inter adversa. Mala conscientia semper timida, et inquieta. Suaviter requiesces, si te cor tuum non reprehenderit. Noli lætari, nisi cum benefeceris. Mali nunquam habent veram lætitiam, nec internam sentiunt pacem, quia non est pax impiis, dicit Dominus. Et si dixerint: in pace sumus, non venient super nos mala; et quis nobis nocere audebit? non credas eis, quoniam repente exsurget ira Dei, et in nihilum redigentur actus eorum, et cogitationes eorum peribunt.

2\\. Gloriari in tribulationibus non est grave amanti, Sic enim gloriari est in cruce Domini gloriari. Brevis gloria quæ ab hominibus datur et accipitur. Mundi gloriam semper comitatur tristitia. Bonorum gloria in conscientiis eorum, et non in ore hominum. Justorum lætitia de Deo et in Deo est, et gaudium eorum de veritate. Qui veram et æternam gloriam desiderat, temporalem non curat. Et qui temporalem quærit gloriam, aut non ex animo contemnit, minus amare convincitur cælestem. Magnam habet cordis tranquillitatem, qui nec laudes curat, nec vituperia.

3\\. Facile erit contentus et pacatus, cuius conscientia munda est. Non es sanctior, si laudaris, nec vilior, si vituperaris. Quod es hoc es, nec melior dici vales, quam Deo teste sis, si attendis quid apud te sis intus, non curabis quid de te loquantur homines foris. Homo videt in facie, Deus autem in corde. Homo confiderat actus, Deus pensat intentionem. Bene semper agere, et modicum de se tenere humilis animæ indicium est. Nolle consolari ab aliqua creatura magnæ puritatis, et internæ fiduciæ indicium est.

4\\. Qui nullum extrinsecus pro se testimonium quærit, liquet quod Deo se totaliter commisit. Non enim, qui se ipsum commendat, ille probatus est, ait beatus Paulus, sed quem Deus commendat. Ambulare cum Deo intus, nec aliqua affectione teneri foris, status est interni hominis.

Cap. 7. De amore Jesu super omnia.

1\\. Beatus qui intelligit quid sit amare Jesum, et contemnere se ipsum propeter Deum? Oportet dilectum propter dilectum relinquere, quia Jesus vult solus super omnia amari. Dilectio creaturæ fallax et instabilis, dilectio Jesu felix et perseverabilis. Qui adhæret creaturæ, cadet cum labili, qui amplectitur Jesum, firmabitur in Eum. Illum dilige, et amicum tene tibi, qui omnibus recedentibus te non relinquet, nec patietur in fine perire. Ab omnibus oportet aliquando te separari, sive velis, sive nolis.

2\\. Tene te apud Jesum vivens et moriens et illius fedelitati te committe, qui omnibus deficientibus solus potestte adjuvare. Dilectus tuus talis est naturæ, ut alienum non velit admittere, sed solus vult cor tuum habere, et tanquam rex in proprio throno sedere. Si scires te ab omni creatura evacuare, Jesus libenter tecum habitaret. Pene totum perditum invenies, quidquid extra Jesum in hominibus posueris. Non confidas, nec innitaris super calamum ventosum, quia omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus et flos fœni cadet. Do not trust or lean on the windy reed, because all flesh will become hay, and all its glory and flower will fall to hay.

3\\. Cito deciperis, si ad externam hominum apparentiam tantum aspexeris. Si autem tuum in aliis quæris solatium, et lucrum, sæpe senties detrimentum. Si quæris in omnibus Jesum, invenies utique Jesum. Si autem quæris te ipsum, invenies etiam te ipsum, sed ad tuam perniciem. Plus enim homo nocivior est sibi, si Jesum non quærit, quam totus mundus, et omnes sui adversarii.

Cap. 8. De familiari amicitia Jesu.

1\\. Quando Jesus adest, totum bonum est, nec quicquam difficile videtur. Quando vero Jesus non adest, totum durum est. Si autuem Jesus unum verbum loquitur tantum, magna consolatio sentitur. Nonne ne Maria Magdalena statim surreit de loco, in quo flevit, quando Martha illi dixit, Magister adet et vocat te? Felix hora quando Jesus vocat te de lacrymis ad gaudium spiritus. Quam aridus et durus es sine Jesu. Quam insipiens et vanus, si cupis aliquid extra Jesum. Nonne hoc est majus damnum, quam si totum perderes mundum?

2\\. Quid habet mundus conferre sine Jesu? Esse sine Jesu est gravis infernus, et esse cum Jesu dulcis paradisus. Si fuerit tecum Jesus, invenit thesaurum bonus, immo bonum super omne bonum. Et qui perdidit Jesum, perdidit nimis multum et plus quam totum mundum. Pauperrimus est qui vivit sine Jesu, ditissimus est qui bene est cum Jesu.

3\\. Magna ars est scire conversari cum Jesu, et scire Jesum tenere, magna prudentia. Esto humilis et pacificus, et erit tecum Jesus. Sis devotus et quietus, et permanebit tecum Jesus. Potes cito fugare Jesum, et gratiam ejus perdere, si volueris ad exteriora declinare. Et si illum effugaveris et perdideris, ad quem tunc fugies, et quem tunc quæres amicum? Sine amico non potes diu vivere. Et si Jesus non fuerit tibi præ omnibus amicus, eris nimis tristis, et desolatus. Fatue igitur agis, si in aliquo altero confidis et lætaris. Eligendum est magis habere totum mundum contrarium, quam Jesum offensum. Ex omnibus ergo charis sit Jesus dilectus specialis.

4\\. Diligantur homines propter Jesum, Jesus autem propter se ipsum. Solus Jesus Christus singulariter est amandus, qui bonus solus et fidelis invenitur præ omnibus amicis. Propter ipsum et in ipso tam amici quam inimici tibi sint chari et pro omnibus his exorandus est, ut omnes ipsum cognoscant et diligant. Because of him and in him, both friends and enemies may be dear to you, and for all these it is to be prayed that all may know and love him. Nunquam cupias singulariter laudari et amari, quia hoc solius Dei est, qui similem sibi non habet. You never want to be praised and loved in a unique way, because this is only for God, who has no equal. Nec velis quod aliquis in corde tuo tecum occupetur, neque tu cum alicujus occuperis amore. Sed sit Jesus in te, et in omni bono homine. But let Jesus be in you, and in every good man.

5\\. Esto purus, et liber intus, sine alicujus creaturæ implicamento. Be pure and free within, without the entanglement of any creature. Oportet te esse nudum, et purum cor ad Jesum gerere, si vis vacare, et videre, quam suavis est Dominus. You must be naked and have a pure heart towards Jesus if you want to be free and see how sweet the Lord is. Et revera ad hoc non pervenies, nisi gratia ejus fueris præventus, et introtractus, ut omnibus evacuatis et licentiatis, solus cum Deo uniaris. And truly you will not arrive at this, unless you are prevented by his grace, and drawn inward, so that, emptied of all things and licensed, you alone may be united with God. Quando enim gratia Dei venit ad hominem, tunc potens sit ad omnia. For when the grace of God comes to a man, then he is able to do all things. Et quando recedit, tunc pauper et infirmus erit, et quasi tantum ad flagella relictus. In his non debes dejici, nec desperare, sed ad voluntatem Dei æquanimiter stare, et cuncta supervenientia tibi ad laudem Jesu Christi perpeti. Quia post hiemem sequitur aestas, post nectem redit dies, et post tempestatem serenitas magna. Because after the winter comes the summer, after the snow the day returns, and after the storm great serenity.