×

Nós usamos os cookies para ajudar a melhorar o LingQ. Ao visitar o site, você concorda com a nossa política de cookies.

image

Evangelium secundum Mattheum, Mat. 19

Mat. 19

1 Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilæa, et venit in fines Judææ trans Jordanem, 2 et secutæ sunt eum turbæ multæ, et curavit eos ibi. 3 Et accesserunt ad eum pharisæi tentantes eum, et dicentes : Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa ? 4 Qui respondens, ait eis : Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos ? Et dixit : 5 Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. 6 Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. 7 Dicunt illi : Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere ? 8 Ait illis : Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras : ab initio autem non fuit sic. 9 Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mœchatur : et qui dimissam duxerit, mœchatur. 10 Dicunt ei discipuli ejus : Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. 11 Qui dixit illis : Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. 12 Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt : et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus : et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum. Qui potest capere capiat.

13 Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos. 14 Jesus vero ait eis : Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire : talium est enim regnum cælorum. 15 Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.

16 Et ecce unus accedens, ait illi : Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam ? 17 Qui dixit ei : Quid me interrogas de bono ? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata. 18 Dicit illi : Quæ ? Jesus autem dixit : Non homicidium facies ; non adulterabis ; non facies furtum ; non falsum testimonium dices ; 19 honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum. 20 Dicit illi adolescens : Omnia hæc custodivi a juventute mea : quid adhuc mihi deest ? 21 Ait illi Jesus : Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me. 22 Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis : erat enim habens multas possessiones. 23 Jesus autem dixit discipulis suis : Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum cælorum. 24 Et iterum dico vobis : Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cælorum. 25 Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes : Quis ergo poterit salvus esse ? 26 Aspiciens autem Jesus, dixit illis : Apud homines hoc impossibile est : apud Deum autem omnia possibilia sunt.

27 Tunc respondens Petrus, dixit ei : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te : quid ergo erit nobis ? 28 Jesus autem dixit illis : Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël. 29 Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit. 30 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.

Learn languages from TV shows, movies, news, articles and more! Try LingQ for FREE

Mat. 19 Matt. 19 Matt. 19 Mat. 19

1 Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilæa, et venit in fines Judææ trans Jordanem, 2 et secutæ sunt eum turbæ multæ, et curavit eos ibi. ||||he had finished||speeches|these|he migrated|to|||||borders|||Jordan||followed||||||he healed|them|there 1 Now when Jesus had departed from Galilee and entered the region of Judea, beyond Jordan, 2, and followed him, and he healed them there. 3 Et accesserunt ad eum pharisæi tentantes eum, et dicentes : Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa ? |approached||||tempting|||||it is allowed|a man|divorce|wife||for any reason|for| 3 And the Pharisees came to him, testing him, and saying: 'Is it lawful for a man to divorce his wife for any reason?' 4 Qui respondens, ait eis : Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos ? |||||you have not read|||made|||from the beginning|male||woman|made|them 4 He answered and said to them: 'Have you not read that he who made man from the beginning made them male and female?' Et dixit : 5 Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. ||||will leave||||||will cling|to his wife|his wife|||two||flesh| And he said: '5 For this reason a man shall leave his father and mother and be joined to his wife, and the two shall become one flesh.' 6 Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Therefore|now||||||one flesh 6 Therefore they are no longer two, but one flesh. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet. |therefore||joined|||separate What therefore God has joined together, let no man separate. 7 Dicunt illi : Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere ? They say|||||||a certificate|of divorce|| 7 They said to him: Why then did Moses command to give a certificate of divorce, and to put her away? 8 Ait illis : Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras : ab initio autem non fuit sic. |||||hardness|||permitted|||wives||||||| 9 Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mœchatur : et qui dimissam duxerit, mœchatur. I say||to you|because|whoever|he has dismissed|||except for|because of|fornication|||has married|commits adultery|||dismissed|| 9 But I say to you that whoever divorces his wife, except for fornication, and marries another, commits adultery; and whoever marries her who is divorced commits adultery. 10 Dicunt ei discipuli ejus : Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. ||||||||||wife|||to marry 10 His disciples say to him: If such is the case of a man with his wife, it is better not to marry. 11 Qui dixit illis : Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. |||||understand||this|||| 11 But he said to them: Not everyone can receive this saying, but only those to whom it has been given. 12 Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt : et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus : et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum. ||eunuchs|||mother's|||born||||||||||||||themselves|have castrated||| 12 For there are eunuchs who were thus born from the mother's womb: and there are eunuchs who were made by men: and there are eunuchs who castrated themselves for the sake of the kingdom of heaven. Qui potest capere capiat. |||let him take He who can take it, let him take it.

13 Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. |were brought|||||||he would impose||he would pray Then little children were brought to him, that he might lay his hands on them and pray. Discipuli autem increpabant eos. ||were rebuking| But the disciples rebuked them. 14 Jesus vero ait eis : Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire : talium est enim regnum cælorum. |||||||||to prohibit|||||||| 14 But Jesus said to them: Let the little children come to me, and do not hinder them: for to such belongs the kingdom of heaven. 15 Et cum imposuisset eis manus, abiit inde. ||he had laid|||| 15 And when he had laid his hands on them, he went away from there.

16 Et ecce unus accedens, ait illi : Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam ? |behold||||||good||good|||I may have||eternal 16 And behold, one came up to him, saying: Good Teacher, what good thing shall I do that I may have eternal life? 17 Qui dixit ei : Quid me interrogas de bono ? |||||ask|| 17 He said to him: Why do you ask me about what is good? Unus est bonus, Deus. There is only one who is good, God. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata. ||||||keep| But if you want to enter into life, keep the commandments. 18 Dicit illi : Quæ ? 18 He said to him: What? Jesus autem dixit : Non homicidium facies ; non adulterabis ; non facies furtum ; non falsum testimonium dices ; 19 honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum. ||||murder|||you shall commit adultery|||theft||false||you shall bear false witness||||||||||||yourself But Jesus said: You shall not murder; you shall not commit adultery; you shall not steal; you shall not bear false witness; 19 honor your father and your mother, and you shall love your neighbor as yourself. 20 Dicit illi adolescens : Omnia hæc custodivi a juventute mea : quid adhuc mihi deest ? |||||||youth|||||is lacking 20 The young man said to him: All these I have kept from my youth up: what do I still lack? 21 Ait illi Jesus : Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me. ||||||||sell||you have|||to the poor|||treasure|||||| 22 Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis : erat enim habens multas possessiones. |||young man|||sad|||||possessions 23 Jesus autem dixit discipulis suis : Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum cælorum. |||||||||rich|difficult|||| 24 Et iterum dico vobis : Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cælorum. ||||||camel||the eye of a needle|needle|||a rich man|||kingdom| 25 Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes : Quis ergo poterit salvus esse ? ||||were amazed|||||will be able|| 25 When they heard this, the disciples were greatly astonished, saying: Who then can be saved? 26 Aspiciens autem Jesus, dixit illis : Apud homines hoc impossibile est : apud Deum autem omnia possibilia sunt. ||||||||||||||possible| 26 But Jesus, looking at them, said: With men this is impossible; but with God all things are possible.

27 Tunc respondens Petrus, dixit ei : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te : quid ergo erit nobis ? |||||||have left||||we have followed||||| 27 Then Peter answering said to him: Behold, we have left all things, and have followed thee: what therefore will there be for us? 28 Jesus autem dixit illis : Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël. ||||||||||||||regeneration||sits||||throne|of majesty||you will sit||||thrones||judging|||Israel 28 And Jesus said to them: Amen I say to you, that you who have followed me, in the regeneration when the Son of man shall sit on the seat of his majesty, you also shall sit on twelve seats, judging the twelve tribes of Israel. 29 Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit. |||has left|||||||||||||||fields||||a hundredfold|||||will possess 30 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. ||||last||| 30 But many will be the first last, and the last first.