Hercules IV: FF 27-31
27. Pholus
Postquam reliqui fugerunt, Pholus ex spelunca egressus est, et corpora spectabat eorum qui sagittis interfecti erant. Magnopere autem miratus est quod tam levi vulnere exanimati erant, et causam eius rei quaerebat. Adiit igitur locum ubi cadaver cuiusdam centauri iacebat, et sagittam e vulnere traxit. Haec tamen sive casu sive consilio deorum e manibus eius lapsa est, et pedem leviter vulneravit. Ille extemplo dolorem gravem per omnia membra sensit, et post breve tempus vi veneni exanimatus est. Mox Hercules, qui reliquos centauros secutus erat, ad speluncam rediit, et magno cum dolore Pholum mortuum vidit. Multis cum lacrimis corpus amici ad sepulturam dedit; tum, postquam alterum poculum vini exhausit, somno se dedit.
28. Labor Quintus: Stabula
Deinde Eurystheus Herculi hunc laborem graviorem imposuit. Augeas quidam, qui illo tempore regnum in Elide obtinebat, tria milia boum habebat. Hi in stabulo ingentis magnitudinis includebantur. Stabulum autem inluvie ac squalore erat obsitum, neque enim ad hoc tempus umquam purgatum erat. Hoc Hercules intra spatium unius diei purgare iussus est. Ille, etsi res erat multae operae, negotium suscepit. Primum magno labore fossam duodeviginti pedum duxit, per quam fluminis aquam de montibus ad murum stabuli perduxit. Tum postquam murum perrupit, aquam in stabulum immisit et tali modo contra opinionem omnium opus confecit.
29. Labor Sextus: Aves Stymphalides
Post paucos dies Hercules ad oppidum Stymphalum iter fecit; imperaverat enim ei Eurystheus ut avis Stymphalides necaret. Hae aves rostra aenea habebant et carne hominum vescebantur. Ille postquam ad locum pervenit, lacum vidit; in hoc autem lacu, qui non procul erat ab oppido, aves habitabant. Nulla tamen dabatur appropinquandi facultas; lacus enim non ex aqua sed e limo constitit. Hercules igitur neque pedibus neque lintre progredi potuit.
Ille cum magnam partem diei frustra consumpsisset, hoc conatu destitit et ad Volcanum se contulit, ut auxilium ab eo peteret. Volcanus (qui ab fabris maxime colebatur) crepundia quae ipse ex aere fabricatus erat Herculi dedit. His Hercules tam acrem crepitum fecit ut aves perterritae avolarent. Ille autem, dum avolant, magnum numerum earum sagittis transfixit.
30. Labor Septimus: Taurus Cretanus
Tum Eurystheus Herculi imperavit ut taurum quendam ferocissimum ex insula Creta vivum referret. Ille igitur navem conscendit, et cum ventus idoneus esset, statim solvit. Cum tamen insulae iam appropinquaret, tanta tempestas subito coorta est ut navis cursum tenere non posset. Tantus autem timor animos nautarum occupavit ut paene omnem spem salutis deponerent. Hercules tamen, etsi navigandi imperitus erat, haudquaquam territus est.
Post breve tempus summa tranquillitas consecuta est, et nautae, qui se ex timore iam receperant, navem incolumem ad terram appulerunt. Hercules e navi egressus est, et cum ad regem Cretae venisset, causam veniendi docuit. Deinde, postquam omnia parata sunt, ad eam regionem contendit quam taurus vastabat. Mox taurum vidit, et quamquam res erat magni periculi, cornua eius prehendit. Tum, cum ingenti labore monstrum ad navem traxisset, cum praeda in Graeciam rediit.
31. Labor Octavus: Equi Horribiles
Postquam ex insula Creta rediit, Hercules ab Eurystheo in Thraciam missus est, ut equos Diomedis reduceret. Hi equi carne hominum vescebantur; Diomedes autem, vir crudelissimus, illis obiciebat peregrinos omnis qui in eam regionem venerant. Hercules igitur magna celeritate in Thraciam contendit et ab Diomede postulavit ut equi sibi traderentur. Cum tamen ille hoc facere nollet, Hercules ira commotus regem interfecit et cadaver eius equis obici iussit.
Ita mira rerum commutatio facta est; is enim qui antea multos cum cruciatu necaverat ipse eodem supplicio necatus est. Cum haec nuntiata essent, omnes qui eam regionem incolebant maxima laetitia adfecti sunt et Herculi meritam gratiam referebant. Non modo maximis honoribus et praemiis eum decoraverunt sed orabant etiam ut regnum ipse susciperet. Ille tamen hoc facere nolebat, et cum ad mare rediisset, navem occupavit. Ubi omnia ad navigandum parata sunt, equos in navi conlocavit; deinde, cum idoneam tempestatem nactus esset, sine mora e portu solvit, et paulo post equos in litus Argolicum exposuit.