×

Nós usamos os cookies para ajudar a melhorar o LingQ. Ao visitar o site, você concorda com a nossa política de cookies.


image

De Imitatione Christi, De Imitatione Christi: Liber Tertius 15-22

De Imitatione Christi: Liber Tertius 15-22

Cap. 15. Qualiter standum sit ad dicendum in omni re desiderabili.

1. Fili, si dicas in omni re: Domine, si tibi placitum fuerit, fiat hoc ita; Domine, si sit honor tuus, fiat in nomine tuo hoc; Domine, si mihi videris expedire et utile esse probaveris, tunc da mihi hoc uti ad honorem tuum. Sed si mihi nocivum fore cognoveris, nec animæ meæ saluti prodesse, aufer a me tale desiderium. Non enim omne desiderium a Spiritu Sancto est, etiamsi homini videatur justum, rectum et bonum. Difficile est pro vero judicare, an spiritus bonus, aut malus te impellat ad desiderandum hoc vel illud, an etiam ex proprio movearis spiritu. Multi in fine sunt decepti, qui primo bono spiritu videbantur inducti.

2. Igitur semper cum timore Dei, et humilitate cordis desiderandum est et petendum, quidquid desiderabile menti occurrit, maximeque cum propria resignatione mihi totum committendum est atque dicendum. Domine, tu scis qualiter melius est mihi hoc vel illud; sicut volueris, da mihi quod vis et quantum vis et quando vis. Fac mecum sicut scis et sicut tibi magis placuerit, et major honor fuerit tuus. Pone me ubi vis, et liber age mecum in omnibus. In manu tua ego sum, gira et reversa me per circuitum. En ego servus tuus paratus ad omnia: quoniam non desidero mihi vivere, sed tibi, utinam digne et perfecte.

Oratio pro beneplacito faciendo Dei.

3. Concede mihi, benignissime Jesu, gratiam tuam, ut mecum sit et mecum laboret, mecumque usque in finem perseveret. Da mihi semper desiderare, et velle quod tibi magis acceptum est, et charius placet. Tua voluntas mea sit, et mea voluntas tuam sequatur semper, et optime ei concordet. Sit mihi unum velle, et unum nolle tecum: nec aliud posse velle, aut nolle nisi quod vis, aut nolis.

4. Da mihi omnibus mori quæ in mundo sunt, et propter te amare contemni, et nesciri in hoc sæculo. Da mihi super omnia desiderata in te quiescere, et cor meum in te pacificare. Tu vera pax cordis, tu sola requies; extra te omnia sunt dura, et inquieta. In hac pace in idipsum, hoc est in te uno et summo et æterno bono, dormiam et requiescam. Amen.

Cap. 16. Quod verum solatium in solo Deo est quærendum.

1. Quidquid desiderare vel cogitare possum ad solatium meum, non hic exspecto, sed in posterum: quia, si omnia solatia mundi hujus haberem, et omnibus deliciis frui possem, certum est quod diu durare no possent. Unde non potes plene, anima mea, consolari, nec perfecte recreari, nisi in Deo, consolatione pauperum et susceptore humilium. Exspecta modicum, anima mea: exspecta divinum promissum, et habebis abundantiam omnium bonorum in cælo; et, si nimis inordinate ista appetis præsentia, perdes æterna et cælestia. Sint temporalia in usu, æterna in desiderio. Non potes aliquo bono temporali satiari, quia ad hæc fruenda non es creata.

2. Etsi omnia bona creata haberes, non posses esse felix et beata; sed in Deo, qui cuncta creavit, tota beatitudo tua et felicitas consistit, non qualis videtur et laudatur a stultis mundi amatoribus, sed qualem exspectant boni Christi fideles, et prægustant interdum spirituales ac mundi corde, quorum conversatio est in cælis. Vanum est et breve omne humanum solatium: beatum et verum solatium, quod intus a veritate percipitur. Devotus homo ubique fert secum consolatorem suum Jesum et dicit ad eum: Adesto mihi, Domine Jesu, in omni loco et tempore. Hæc mihi sit consolatio, libenter velle carere omni humano solatio. Et si tua defuerit consolatio, sit mihi tua voluntas, et justa probatio pro summo solatio. Non in perpetuum enim irasceris, neque in æternum comminaberis.

Cap. 17. Quod omnis sollicitudo in Deo ponenda est.

1. Fili, sine me tecum agere quod volo: ego scio quid expediat tibi. Tu cogitas ut homo, in multis sentis, sicut tibi humanus suadet affectus.

2. Domine, verum est quod dicis. Major est sollicitudo tua pro me, quam omnis cura quam ego possem gerere pro me. Nimis enim casualiter stat, qui non projicit omnem sollicitudinem suam in te. Domine, dummodo voluntas mea recta et firma, in te permaneat, fac de me quidquid tibi placuerit. Non enim potest esse nisi bonum quidquid de me feceris. Si me vis esse in tenebris, sis benedictus; et si me vis esse in luce, sis iterum benedictus. Si me dignaris consolari, sis benedictus; si me vis tribulari, æque sis semper benedictus.

3. Fili, sic oportet te stare, si mecum desideras ambulare. Ita promtus debes esse ad patiendum, sicut ad gaudendum. Ita libenter debes esse inops et pauper, sicut plenus, et dives.

4. Domine, libenter patiar pro te sicut volueris venire super me. Indifferenter volo de manu tua bonum et malum, dulce et amarum, lætum et triste suscipere, et pro omnibus mihi contingentibus gratias agere. Custodi me ab omni peccato, et non timebo mortem neque infernum. Dummodo in æternum non projicias, nec deleas me de libro vitæ, non mihi nocebit quidquid veniret tribulationis super me.

Cap. 18. Quod temporales miseriæ Christi exemplo æquanimiter sunt ferendæ.

1. Fili, ego descendi de cælo pro tua salute; suscepi tuas miserias, non necessitate, sed charitate trahente ut patientiam disceres et temporales miserias non indignanter ferres. Nam ab hora ortus mei usque ad exitum in cruce non defuit mihi tolerantia doloris, at defectum rerum temporalium magnum habui. Multas querimonias de me frequenter audivi, confusiones et opprobria benigne sustinui, pro miraculis blasphemias, pro doctrina reprehensiones.

2. Domine, quia fuisti patiens in vita tua, in hoc maxime implendo præceptum Patris tui, dignum est ut ego misellus peccator secundum voluntatem tuam patienter me sustineam, et donec ipse volueris, onus corruptibilis vitæ pro salute mea portem. Nam etsi sentitur onerosa præsens vita, facta est tamen jam per gratiam tuam valde meritoria, atque exemplo tuo atque Sanctorum tuorum vestigiis infirmis tolerabilior, et clarior. Sed et multo magis consolatioria, quam olim in veteri Testamento fuerat, cum porta cæli clausa persisteret, et obscurior etiam via videbatur, quando tam pauci regnum cælorum quærere curabant. Sed neque qui tunc justi erant et salvandi ante passionem tuam et sacræ mortis obitum, cæleste regnum poterant introire.

3. O, quantas tibi gratias teneor referre, quia rectam et bonam viam dignatus es mihi et cinctis fidelibus ad æternum regnum ostendere tuum. Nam vita tua via nostra, et per sanctam patietiam ambulamus ad te, qui es corona nostra. Nisi tu nos præcessisses et docuisses, quis sequi curaret? Heu quanti longe retrocenderent, nisi tua præclara exempla inspicerent. Ecce adhuc tepescimus auditis tot signis tuis et doctrinis. Quid fieret si tantum lumen ad sequendum te non haberemus?

Cap. 19. De tolerantia injuriarum, et quis verus patiens perhibetur.

1. Quid est quod loqueris o fili? Cessa conqueri, considera meam et aliorum Sanctorum passionem. Nondum usque ad sanguinem restitisti. Parum est quod tu pateris in comparatione eorum, qui tam multa passi sunt, tam fortiter tentati, tam graviter tribulati, tam multipliciter probati, et exercitati. Oportet igitur aliorum graviora ad mentem reducere, ut levius feras tua minima. Et si tibi minima non videntur, vide ne et hoc tua faciat impatientia. Sive tamen parva, sive magna sint, stude cuncta patienter ferre.

2. Quanto melius te ad patiendum disponis, tanto sapientius agis, et amplius promereris et feres levius animo et usu ad hoc non segniter paratus. Nec dica: Non valeo hæc ab homine tali pati, nec hujuscemodi mihi patienda sunt: grave enim intulit damnum, et improperat mihi quæ nunquam cogitaveram; sed ab alio libenter patiar, et sicut patienda videro. Insipiens est talis cogitatio, quæ virtutem patientiæ non considerat, nec a quo coronanda erit; sed magis personas, et offensas sibi illatas perpendit.

3. Non est verus patiens qui non vult pati, nisi quantum sibi visum fuerit, et a quo sibi placuerit. Verus autem patiens non attendit a quo homine, utrum a Prælato suo, an ab alio æquali, an inferior, utrum a bono, et sancto viro, vel a perverso, et indigno exerceatur. Sed indifferenter ab omni creatura, quantumcumque et quotiescumque ei aliquid adversi acciderit, totum hoc gratanter de manu Dei accipit, et ingens lucrum reputat, quia nihil apud Deum, quantumlibet parvum pro Deo tamen passum, poterit sine merito transire.

4. Esto igitur expeditus ad pugnam, si vis habere victoriam. Sine certamine non potes venire ad patientiæ coronam; si pati non vis, recusas coronari. Si autem coronari desideras, certa viriliter, sustine patienter. Sine labore non tenditur ad requiem, nec sine pugna pervenitur ad victoriam.

5. Fac mihi possibile, Domine, per gratiam, quod mihi impossibiel videtur per naturam. Tu scis quod modicum possum pati, et quod cito dejicior, levi exsurgente adversitate. Efficiatur mihi quælibet exercitatio tribulationis, pro nomine tuo amabilis, et acceptabilis: nam pati et vexari pro te valde salubre est animæ meæ.

Cap. 20. De confessione propriæ infirmitatis, et hujus vitæ miseriis.

1. Confiteor adversum me injustitiam meam; confitebor tibi, Domini, infirmitatem meam. Sæpe parva res est quæ dejicit et contristat. Præpono me firmiter acturum, sed cum modica tentatio venerit, magis mihi sit angustia. Valde vilis quandoque res est, unde gravis tentatio provenit; dum puto me aliquantulum tutum, cum non sentio, invenio me nonnunquam pæne devictum ex levi flatu.

2. Vide ergo, Domine, humilitatem meam, et fragilitatem tibi undique notam. Miserere mei, et eripe me de luto, ut non infigar, non permaneam devictus usquequaque. Hoc est quod me frequenter reverberat, et coram te confundit, quod tam labilis sum, et infirmus ad resistendum passionibus, et si non omnino ad consensionem, tamen mihi etiam molesta et gravis est earum infectatio, et tædet valde sic quotidie vivere in lite. Exhinc nota sit mihi infirmitas mea, quia multo facilius irrunt abominandæ semper phantasiæ, quam discedunt.

3. Utinam, fortissime Deus Israel, zelator animarum fidelium, respicias servi tui laborem et dolorem, adsistasque illi in omnibus ad quæcumque perrexerit. Robora me cælesti fortitudine, neque vetus homo, misera caro spiritui necdum bene subjecta valeat dominari, adversus quam certare oportebit, quamdiu spiratur in hac vita miserrima. Heu, qualis est hæc vita? Ubi non desunt tribulationes, et miseriæ; ubi plena laqueis, et hostibus sunt omnia. Nam una tribulatione seu tentatione recedente, alia accedit, sed et adhuc priore durante conflictu aliæ plures superveniunt et insperatæ.

4. Et quomodo potest amari vita hominis habens tantas amaritudines, et tot subjecta calamitatibus et miseriis? Quomodo etiam dicitur vita tot generans mortes et pestes? Et tamen amatur, et delectari in ea quæritur a multis. Reprehenditur frequenter mundus tanquam fallax sit, et vanus, nec tamen facile relinquitur, cum concupiscentiæ carnis dominantur. Sed alia trahunt ad amandum, alia ad contemnendum, alia ad amorem mundi, carnis desiderium, desiderium oculorum et superbia vitæ; sed pœnæ et miseriæ sequentes ea odium mundi pariunt et tædiunt.

5. Sed vincit, proh dolor, delectatio prava mentem mundo deditam, et esse sub sentibus delicias reputat, quia Dei suavitatem, et internam virtutis amœnitatem nec vidit nec gustavit. Qui qutem mundum perfecte contemnunt, et Deo vivere sub sancta disciplina student, isti dulcedinem divinam veris abrenuntiatoribus promissam non ignorant, et quam graviter mundus errat, et varie fallitur, vident.

Cap. 21. Quod in Deo super omnia bona et dona requiescendum est.

1. Super omnia et in omnibus requiesces, anima mea, in Domino semper, quia ipse est Sanctorum æterna requies. Da mihi, dulcissime et amantissime Jesus, in te super omnem salutem, et pulchritudinem, super omnem gloriam et honorem, super omnem potentiam et dignitatem, super omnem scientiam et subtilitatem, et super omnes divitias et artes, super omnem lætitiam et exultationem, super omnem famam et laudem, super omnem suavitatem, et consolationem, super omnem spem et promissionem, super omne meritum et desiderium, super omnia dona et munera quæ potest dare et infundere, super omne gaudium et jubilationem, quam potest mens capere et sentire. Denique super omnes Angelos et Archangelos, et super omnem exercitum cæli et super omnia visibilia et invisibilia, et super omne, Deus meus, quod tu, non es: quia tu, Deus meus, super omnia optimus es.

2. Tu solus altissimus, tu solus potentissimus, tu solus sufficientissimus et plenissimus, tu solus suavissimus et solatiosissimus, tu solus pulcherrimus et amantissimus, tu solus nobilissimus et gloriosissimus super omnia; in quo bona cuncta simul perfecta sunt, fuerunt et erunt. Atque ideo minus est et insufficiens quidquid præter te ipsum mihi donas, et de te ipso revelas, vel promittis, te non viso nec plene adepto: quoniam quidem non potest cor meum veraciter requiescere, nec totaliter contentari, nisi in te requiescat, et omnia dona omnemque creaturam transcendat.

3. O, mi dilectissime sponse Jesu Christe, amator purissime, dominator universæ creaturæ, quis mihi det pennas veræ libertatis, ad volandum et pausandum in te? O, quando ad plenum dabitur vacare mihi, et videre quam suavis es, Domine Deus meus? Quando ad plenum recolligam me in te, ut præ amore tuo non sentiam me, sed te solum supra omnem sensum et modum in modo non omnibus noto? Nunc autem frequenter gemo, et infelicitatem meam cum dolore porto, quia multa mala in hac valle miseriarum occurrunt, quæ me sæpius conturbant, et contristant et obnubilant, sæpius impediunt, et distrahunt, alliciunt et implicant, ne liberum accessum habeam ad te, et ne jucundis fruar amplexibus, præsto semper cum beatis spiritibus. Moveat te suspirium meum, et desolatio multiplex in terra.

4. O, Jesu splendor æternæ gloriæ, solamen peregrinationis animæ meæ, apud te est os meum sine voce, et silentium meum loquitur tibi. Usquequo tardat Deus meus venire? Veniat ad me pauperculum suum, et lætum faciat, mittat manum suam, et miserum eripiat de omni angustia. Veni, veni, quia nulla erit sine te quieta dies aut hora, quia tu lætitia mea, et sine te vacua est mensa mea. Miser sum, et quodammodo incarceratus, et compeditus ac gravatus, donec luce præsentiæ tuæ me reficias, ac libertati dones, et vultum amicabilem reddas ac demonstres.

5. Quærant alii pro te aliud quodcumque libuerit, et mihi aliud interim nihil placet, nec placebit, nisi Deus meus, spes mea, salus æterna. Non reticebo nec depræcari cessabo, donec gratia tua revertatur nihi, quia tu intus loquaris.

6. Ecce adsum, ecce ego ad te venio, quia invocasti me. Lacrymæ tuæ, et desiderium animæ tuæ, humiliatio tua, et contritio cordis inclinaverunt me, et adduxerunt ad te.

7. Et dixi: Domine, invocavi te, et desideravi te frui, paratus omnia respuere propter te: tu enim prior excitasti me, ut quærerem te; sis ergo benedictus, Domine, qui fecisti hanc bonitatem cum servo tuo, secundum multitudinem misericordiæ tuæ. Quid habet ultra dicere, Domine, servus tuus coram te, nisi ut humiliet se valde ante te, memor semper propriæ iniquitatis, et infirmitatis et vilitatis. Non enim est similis tui in cunctis mirabilibus cæli, et terræ. Sunt opera tua bona valde, Domine, judicia vera, et providentia tua reguntur universa. Laus ergo tibi et gloria, o Patris sapientia, te laudet et benedicat os meum, anima ma, et cuncta creata simul.

Cap. 22. De recordatione multiplicium beneficiorum Dei.

1. Aperi, Domine, cor meum in lege tua, et in præceptis tuis doce me ambulare. Da mihi intelligere voluntatem tuam et cum magna reverentia ac diligenti consideratione beneficia tua, tam in generali, quam in particulari memorare tibi, ut hinc valeam gratias referre. Verum scio et confiteor, nec pro minimo puncto me posse debitas gratiarum laudes persolvere. Minor ego sum omnibus bonis mihi præstitis; et cum tuam nobilitatem attendo, deficit præ magnitudine illius spiritus meus.

2. Omnia quæ in anima habemus et in corpore et quæcumque exterius vel interius naturaliter vel supernaturaliter possidemus, tua sunt beneficia, et beneficum pium, ac bonum commendant, a quo bona cunta accepimus. Et si alius plura alius pauciora accepit, omnia tamen tua sunt, nec minimum sine te haberi potest. Ille qui majora accepit, non potest merito suo gloriari, nec super alios extolli, nec minori insultare, quia ille major et melior est, qui sibi minus adscribit, et in regratiando humilior est atque devotior: et qui omnibus viliorem se esse esistimat, et indigniorem se judicat, aptior est ad percipiendum majora.

3. Qui autem pauciora accepit, contristari non debet, nec indignanter ferre, neque ditiori invidere: sed te potius attendere, et tuam bonitatem maxime laudare, quod tam affluenter, tam gratis, tam libenter sine personarum acceptione tua munera largiris. Omnia ex te, et ideo omnibus es laudandus. Tu scis quid unicuique donari expediat, et cur iste minus et ille amplius habeat, non nostrum, sed tuum est discernere, aud quem singulorum definita sunt merita.

4. Unde, Domine Deus, pro magno etiam reputo beneficio, non multa habere unde exterius et secundum homines laus et gloria appareat: ita ut quis considerata paupertate et vilitate personæ suæ, non modo gravitatem, aut tristitiam, vel dejectionem inde concipiat, sed potius consolationem, et hilaritatem magnam; quia tu, Deus, pauperes et humiles atque huic mundo despectos tibi elegisti in familiares et domesticos. Testes sunt ipsi Apostoli tui, quos principes super omnem terram constituisti. Fuerunt enim sine querela conversati in mundo, tam humiles quam simplices sine omni malitia et dolo, ut etiam pati contemelias gauderent pro nomine tuo, et quæ mundus abhorret, ipsi amplecterentur affectu magno.

5. Nihil ergo amatorem tuum, et cognitorem beneficiorum tuorum ita lætificare debet, sicut voluntas tua in eo, et beneplacitum æternæ dispositionis tuæ, de qua tantum contentari debet et consolari, ut ita libenter velit esse minimus, sicut aliquis optaret esse maximus, et ita pacificus et contentus in novissimo loco sicut in loco primo atque ita libenter despicabilis, et abjectus, nullius quoque nominis et famæ sicut cæteris honorabilior, et major in mundo. Nam voluntas tua et amor honoris tui, omnia excedere debet, et plus eum consolari, magisque placere, quam omnia beneficia sibi data vel danda.


De Imitatione Christi: Liber Tertius 15-22 On the Imitation of Christ: Book Tertius 15-22

Cap. 15. Qualiter standum sit ad dicendum in omni re desiderabili.

1\\. Fili, si dicas in omni re: Domine, si tibi placitum fuerit, fiat hoc ita; Domine, si sit honor tuus, fiat in nomine tuo hoc; Domine, si mihi videris expedire et utile esse probaveris, tunc da mihi hoc uti ad honorem tuum. Sed si mihi nocivum fore cognoveris, nec animæ meæ saluti prodesse, aufer a me tale desiderium. Non enim omne desiderium a Spiritu Sancto est, etiamsi homini videatur justum, rectum et bonum. Difficile est pro vero judicare, an spiritus bonus, aut malus te impellat ad desiderandum hoc vel illud, an etiam ex proprio movearis spiritu. Multi in fine sunt decepti, qui primo bono spiritu videbantur inducti.

2\\. Igitur semper cum timore Dei, et humilitate cordis desiderandum est et petendum, quidquid desiderabile menti occurrit, maximeque cum propria resignatione mihi totum committendum est atque dicendum. Domine, tu scis qualiter melius est mihi hoc vel illud; sicut volueris, da mihi quod vis et quantum vis et quando vis. Fac mecum sicut scis et sicut tibi magis placuerit, et major honor fuerit tuus. Pone me ubi vis, et liber age mecum in omnibus. In manu tua ego sum, gira et reversa me per circuitum. En ego servus tuus paratus ad omnia: quoniam non desidero mihi vivere, sed tibi, utinam digne et perfecte.

Oratio pro beneplacito faciendo Dei.

3\\. Concede mihi, benignissime Jesu, gratiam tuam, ut mecum sit et mecum laboret, mecumque usque in finem perseveret. Da mihi semper desiderare, et velle quod tibi magis acceptum est, et charius placet. Tua voluntas mea sit, et mea voluntas tuam sequatur semper, et optime ei concordet. Sit mihi unum velle, et unum nolle tecum: nec aliud posse velle, aut nolle nisi quod vis, aut nolis.

4\\. Da mihi omnibus mori quæ in mundo sunt, et propter te amare contemni, et nesciri in hoc sæculo. Da mihi super omnia desiderata in te quiescere, et cor meum in te pacificare. Tu vera pax cordis, tu sola requies; extra te omnia sunt dura, et inquieta. In hac pace in idipsum, hoc est in te uno et summo et æterno bono, dormiam et requiescam. Amen.

Cap. 16. Quod verum solatium in solo Deo est quærendum.

1\\. Quidquid desiderare vel cogitare possum ad solatium meum, non hic exspecto, sed in posterum: quia, si omnia solatia mundi hujus haberem, et omnibus deliciis frui possem, certum est quod diu durare no possent. Unde non potes plene, anima mea, consolari, nec perfecte recreari, nisi in Deo, consolatione pauperum et susceptore humilium. Exspecta modicum, anima mea: exspecta divinum promissum, et habebis abundantiam omnium bonorum in cælo; et, si nimis inordinate ista appetis præsentia, perdes æterna et cælestia. Sint temporalia in usu, æterna in desiderio. Non potes aliquo bono temporali satiari, quia ad hæc fruenda non es creata.

2\\. Etsi omnia bona creata haberes, non posses esse felix et beata; sed in Deo, qui cuncta creavit, tota beatitudo tua et felicitas consistit, non qualis videtur et laudatur a stultis mundi amatoribus, sed qualem exspectant boni Christi fideles, et prægustant interdum spirituales ac mundi corde, quorum conversatio est in cælis. Vanum est et breve omne humanum solatium: beatum et verum solatium, quod intus a veritate percipitur. Devotus homo ubique fert secum consolatorem suum Jesum et dicit ad eum: Adesto mihi, Domine Jesu, in omni loco et tempore. Hæc mihi sit consolatio, libenter velle carere omni humano solatio. Et si tua defuerit consolatio, sit mihi tua voluntas, et justa probatio pro summo solatio. Non in perpetuum enim irasceris, neque in æternum comminaberis.

Cap. 17. Quod omnis sollicitudo in Deo ponenda est.

1\\. Fili, sine me tecum agere quod volo: ego scio quid expediat tibi. Tu cogitas ut homo, in multis sentis, sicut tibi humanus suadet affectus.

2\\. Domine, verum est quod dicis. Major est sollicitudo tua pro me, quam omnis cura quam ego possem gerere pro me. Nimis enim casualiter stat, qui non projicit omnem sollicitudinem suam in te. Domine, dummodo voluntas mea recta et firma, in te permaneat, fac de me quidquid tibi placuerit. Non enim potest esse nisi bonum quidquid de me feceris. Si me vis esse in tenebris, sis benedictus; et si me vis esse in luce, sis iterum benedictus. Si me dignaris consolari, sis benedictus; si me vis tribulari, æque sis semper benedictus.

3\\. Fili, sic oportet te stare, si mecum desideras ambulare. Ita promtus debes esse ad patiendum, sicut ad gaudendum. Ita libenter debes esse inops et pauper, sicut plenus, et dives.

4\\. Domine, libenter patiar pro te sicut volueris venire super me. Indifferenter volo de manu tua bonum et malum, dulce et amarum, lætum et triste suscipere, et pro omnibus mihi contingentibus gratias agere. Custodi me ab omni peccato, et non timebo mortem neque infernum. Dummodo in æternum non projicias, nec deleas me de libro vitæ, non mihi nocebit quidquid veniret tribulationis super me.

Cap. 18. Quod temporales miseriæ Christi exemplo æquanimiter sunt ferendæ.

1\\. Fili, ego descendi de cælo pro tua salute; suscepi tuas miserias, non necessitate, sed charitate trahente ut patientiam disceres et temporales miserias non indignanter ferres. Nam ab hora ortus mei usque ad exitum in cruce non defuit mihi tolerantia doloris, at defectum rerum temporalium magnum habui. Multas querimonias de me frequenter audivi, confusiones et opprobria benigne sustinui, pro miraculis blasphemias, pro doctrina reprehensiones.

2\\. Domine, quia fuisti patiens in vita tua, in hoc maxime implendo præceptum Patris tui, dignum est ut ego misellus peccator secundum voluntatem tuam patienter me sustineam, et donec ipse volueris, onus corruptibilis vitæ pro salute mea portem. Nam etsi sentitur onerosa præsens vita, facta est tamen jam per gratiam tuam valde meritoria, atque exemplo tuo atque Sanctorum tuorum vestigiis infirmis tolerabilior, et clarior. Sed et multo magis consolatioria, quam olim in veteri Testamento fuerat, cum porta cæli clausa persisteret, et obscurior etiam via videbatur, quando tam pauci regnum cælorum quærere curabant. Sed neque qui tunc justi erant et salvandi ante passionem tuam et sacræ mortis obitum, cæleste regnum poterant introire.

3\\. O, quantas tibi gratias teneor referre, quia rectam et bonam viam dignatus es mihi et cinctis fidelibus ad æternum regnum ostendere tuum. Nam vita tua via nostra, et per sanctam patietiam ambulamus ad te, qui es corona nostra. Nisi tu nos præcessisses et docuisses, quis sequi curaret? Heu quanti longe retrocenderent, nisi tua præclara exempla inspicerent. Ecce adhuc tepescimus auditis tot signis tuis et doctrinis. Quid fieret si tantum lumen ad sequendum te non haberemus?

Cap. 19. De tolerantia injuriarum, et quis verus patiens perhibetur.

1\\. Quid est quod loqueris o fili? Cessa conqueri, considera meam et aliorum Sanctorum passionem. Nondum usque ad sanguinem restitisti. Parum est quod tu pateris in comparatione eorum, qui tam multa passi sunt, tam fortiter tentati, tam graviter tribulati, tam multipliciter probati, et exercitati. Oportet igitur aliorum graviora ad mentem reducere, ut levius feras tua minima. Et si tibi minima non videntur, vide ne et hoc tua faciat impatientia. Sive tamen parva, sive magna sint, stude cuncta patienter ferre.

2\\. Quanto melius te ad patiendum disponis, tanto sapientius agis, et amplius promereris et feres levius animo et usu ad hoc non segniter paratus. Nec dica: Non valeo hæc ab homine tali pati, nec hujuscemodi mihi patienda sunt: grave enim intulit damnum, et improperat mihi quæ nunquam cogitaveram; sed ab alio libenter patiar, et sicut patienda videro. Insipiens est talis cogitatio, quæ virtutem patientiæ non considerat, nec a quo coronanda erit; sed magis personas, et offensas sibi illatas perpendit.

3\\. Non est verus patiens qui non vult pati, nisi quantum sibi visum fuerit, et a quo sibi placuerit. Verus autem patiens non attendit a quo homine, utrum a Prælato suo, an ab alio æquali, an inferior, utrum a bono, et sancto viro, vel a perverso, et indigno exerceatur. Sed indifferenter ab omni creatura, quantumcumque et quotiescumque ei aliquid adversi acciderit, totum hoc gratanter de manu Dei accipit, et ingens lucrum reputat, quia nihil apud Deum, quantumlibet parvum pro Deo tamen passum, poterit sine merito transire.

4\\. Esto igitur expeditus ad pugnam, si vis habere victoriam. Sine certamine non potes venire ad patientiæ coronam; si pati non vis, recusas coronari. Si autem coronari desideras, certa viriliter, sustine patienter. Sine labore non tenditur ad requiem, nec sine pugna pervenitur ad victoriam.

5\\. Fac mihi possibile, Domine, per gratiam, quod mihi impossibiel videtur per naturam. Tu scis quod modicum possum pati, et quod cito dejicior, levi exsurgente adversitate. Efficiatur mihi quælibet exercitatio tribulationis, pro nomine tuo amabilis, et acceptabilis: nam pati et vexari pro te valde salubre est animæ meæ.

Cap. 20. De confessione propriæ infirmitatis, et hujus vitæ miseriis.

1\\. Confiteor adversum me injustitiam meam; confitebor tibi, Domini, infirmitatem meam. Sæpe parva res est quæ dejicit et contristat. Præpono me firmiter acturum, sed cum modica tentatio venerit, magis mihi sit angustia. Valde vilis quandoque res est, unde gravis tentatio provenit; dum puto me aliquantulum tutum, cum non sentio, invenio me nonnunquam pæne devictum ex levi flatu.

2\\. Vide ergo, Domine, humilitatem meam, et fragilitatem tibi undique notam. Miserere mei, et eripe me de luto, ut non infigar, non permaneam devictus usquequaque. Hoc est quod me frequenter reverberat, et coram te confundit, quod tam labilis sum, et infirmus ad resistendum passionibus, et si non omnino ad consensionem, tamen mihi etiam molesta et gravis est earum infectatio, et tædet valde sic quotidie vivere in lite. Exhinc nota sit mihi infirmitas mea, quia multo facilius irrunt abominandæ semper phantasiæ, quam discedunt.

3\\. Utinam, fortissime Deus Israel, zelator animarum fidelium, respicias servi tui laborem et dolorem, adsistasque illi in omnibus ad quæcumque perrexerit. Robora me cælesti fortitudine, neque vetus homo, misera caro spiritui necdum bene subjecta valeat dominari, adversus quam certare oportebit, quamdiu spiratur in hac vita miserrima. Heu, qualis est hæc vita? Ubi non desunt tribulationes, et miseriæ; ubi plena laqueis, et hostibus sunt omnia. Nam una tribulatione seu tentatione recedente, alia accedit, sed et adhuc priore durante conflictu aliæ plures superveniunt et insperatæ.

4\\. Et quomodo potest amari vita hominis habens tantas amaritudines, et tot subjecta calamitatibus et miseriis? Quomodo etiam dicitur vita tot generans mortes et pestes? Et tamen amatur, et delectari in ea quæritur a multis. Reprehenditur frequenter mundus tanquam fallax sit, et vanus, nec tamen facile relinquitur, cum concupiscentiæ carnis dominantur. Sed alia trahunt ad amandum, alia ad contemnendum, alia ad amorem mundi, carnis desiderium, desiderium oculorum et superbia vitæ; sed pœnæ et miseriæ sequentes ea odium mundi pariunt et tædiunt.

5\\. Sed vincit, proh dolor, delectatio prava mentem mundo deditam, et esse sub sentibus delicias reputat, quia Dei suavitatem, et internam virtutis amœnitatem nec vidit nec gustavit. Qui qutem mundum perfecte contemnunt, et Deo vivere sub sancta disciplina student, isti dulcedinem divinam veris abrenuntiatoribus promissam non ignorant, et quam graviter mundus errat, et varie fallitur, vident.

Cap. 21. Quod in Deo super omnia bona et dona requiescendum est.

1\\. Super omnia et in omnibus requiesces, anima mea, in Domino semper, quia ipse est Sanctorum æterna requies. Da mihi, dulcissime et amantissime Jesus, in te super omnem salutem, et pulchritudinem, super omnem gloriam et honorem, super omnem potentiam et dignitatem, super omnem scientiam et subtilitatem, et super omnes divitias et artes, super omnem lætitiam et exultationem, super omnem famam et laudem, super omnem suavitatem, et consolationem, super omnem spem et promissionem, super omne meritum et desiderium, super omnia dona et munera quæ potest dare et infundere, super omne gaudium et jubilationem, quam potest mens capere et sentire. Denique super omnes Angelos et Archangelos, et super omnem exercitum cæli et super omnia visibilia et invisibilia, et super omne, Deus meus, quod tu, non es: quia tu, Deus meus, super omnia optimus es.

2\\. Tu solus altissimus, tu solus potentissimus, tu solus sufficientissimus et plenissimus, tu solus suavissimus et solatiosissimus, tu solus pulcherrimus et amantissimus, tu solus nobilissimus et gloriosissimus super omnia; in quo bona cuncta simul perfecta sunt, fuerunt et erunt. Atque ideo minus est et insufficiens quidquid præter te ipsum mihi donas, et de te ipso revelas, vel promittis, te non viso nec plene adepto: quoniam quidem non potest cor meum veraciter requiescere, nec totaliter contentari, nisi in te requiescat, et omnia dona omnemque creaturam transcendat.

3\\. O, mi dilectissime sponse Jesu Christe, amator purissime, dominator universæ creaturæ, quis mihi det pennas veræ libertatis, ad volandum et pausandum in te? O, quando ad plenum dabitur vacare mihi, et videre quam suavis es, Domine Deus meus? Quando ad plenum recolligam me in te, ut præ amore tuo non sentiam me, sed te solum supra omnem sensum et modum in modo non omnibus noto? Nunc autem frequenter gemo, et infelicitatem meam cum dolore porto, quia multa mala in hac valle miseriarum occurrunt, quæ me sæpius conturbant, et contristant et obnubilant, sæpius impediunt, et distrahunt, alliciunt et implicant, ne liberum accessum habeam ad te, et ne jucundis fruar amplexibus, præsto semper cum beatis spiritibus. Moveat te suspirium meum, et desolatio multiplex in terra.

4\\. O, Jesu splendor æternæ gloriæ, solamen peregrinationis animæ meæ, apud te est os meum sine voce, et silentium meum loquitur tibi. Usquequo tardat Deus meus venire? Veniat ad me pauperculum suum, et lætum faciat, mittat manum suam, et miserum eripiat de omni angustia. Veni, veni, quia nulla erit sine te quieta dies aut hora, quia tu lætitia mea, et sine te vacua est mensa mea. Miser sum, et quodammodo incarceratus, et compeditus ac gravatus, donec luce præsentiæ tuæ me reficias, ac libertati dones, et vultum amicabilem reddas ac demonstres.

5\\. Quærant alii pro te aliud quodcumque libuerit, et mihi aliud interim nihil placet, nec placebit, nisi Deus meus, spes mea, salus æterna. Non reticebo nec depræcari cessabo, donec gratia tua revertatur nihi, quia tu intus loquaris.

6\\. Ecce adsum, ecce ego ad te venio, quia invocasti me. Lacrymæ tuæ, et desiderium animæ tuæ, humiliatio tua, et contritio cordis inclinaverunt me, et adduxerunt ad te.

7\\. Et dixi: Domine, invocavi te, et desideravi te frui, paratus omnia respuere propter te: tu enim prior excitasti me, ut quærerem te; sis ergo benedictus, Domine, qui fecisti hanc bonitatem cum servo tuo, secundum multitudinem misericordiæ tuæ. Quid habet ultra dicere, Domine, servus tuus coram te, nisi ut humiliet se valde ante te, memor semper propriæ iniquitatis, et infirmitatis et vilitatis. Non enim est similis tui in cunctis mirabilibus cæli, et terræ. Sunt opera tua bona valde, Domine, judicia vera, et providentia tua reguntur universa. Laus ergo tibi et gloria, o Patris sapientia, te laudet et benedicat os meum, anima ma, et cuncta creata simul.

Cap. 22. De recordatione multiplicium beneficiorum Dei.

1\\. Aperi, Domine, cor meum in lege tua, et in præceptis tuis doce me ambulare. Da mihi intelligere voluntatem tuam et cum magna reverentia ac diligenti consideratione beneficia tua, tam in generali, quam in particulari memorare tibi, ut hinc valeam gratias referre. Verum scio et confiteor, nec pro minimo puncto me posse debitas gratiarum laudes persolvere. Minor ego sum omnibus bonis mihi præstitis; et cum tuam nobilitatem attendo, deficit præ magnitudine illius spiritus meus.

2\\. Omnia quæ in anima habemus et in corpore et quæcumque exterius vel interius naturaliter vel supernaturaliter possidemus, tua sunt beneficia, et beneficum pium, ac bonum commendant, a quo bona cunta accepimus. Et si alius plura alius pauciora accepit, omnia tamen tua sunt, nec minimum sine te haberi potest. Ille qui majora accepit, non potest merito suo gloriari, nec super alios extolli, nec minori insultare, quia ille major et melior est, qui sibi minus adscribit, et in regratiando humilior est atque devotior: et qui omnibus viliorem se esse esistimat, et indigniorem se judicat, aptior est ad percipiendum majora.

3\\. Qui autem pauciora accepit, contristari non debet, nec indignanter ferre, neque ditiori invidere: sed te potius attendere, et tuam bonitatem maxime laudare, quod tam affluenter, tam gratis, tam libenter sine personarum acceptione tua munera largiris. Omnia ex te, et ideo omnibus es laudandus. Tu scis quid unicuique donari expediat, et cur iste minus et ille amplius habeat, non nostrum, sed tuum est discernere, aud quem singulorum definita sunt merita.

4\\. Unde, Domine Deus, pro magno etiam reputo beneficio, non multa habere unde exterius et secundum homines laus et gloria appareat: ita ut quis considerata paupertate et vilitate personæ suæ, non modo gravitatem, aut tristitiam, vel dejectionem inde concipiat, sed potius consolationem, et hilaritatem magnam; quia tu, Deus, pauperes et humiles atque huic mundo despectos tibi elegisti in familiares et domesticos. Testes sunt ipsi Apostoli tui, quos principes super omnem terram constituisti. Fuerunt enim sine querela conversati in mundo, tam humiles quam simplices sine omni malitia et dolo, ut etiam pati contemelias gauderent pro nomine tuo, et quæ mundus abhorret, ipsi amplecterentur affectu magno.

5\\. Nihil ergo amatorem tuum, et cognitorem beneficiorum tuorum ita lætificare debet, sicut voluntas tua in eo, et beneplacitum æternæ dispositionis tuæ, de qua tantum contentari debet et consolari, ut ita libenter velit esse minimus, sicut aliquis optaret esse maximus, et ita pacificus et contentus in novissimo loco sicut in loco primo atque ita libenter despicabilis, et abjectus, nullius quoque nominis et famæ sicut cæteris honorabilior, et major in mundo. Nam voluntas tua et amor honoris tui, omnia excedere debet, et plus eum consolari, magisque placere, quam omnia beneficia sibi data vel danda.